25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

567 PRAELECTIONES 568

Ulis erat propositum decipere regem. Putabant

enim sibi aliquid posse statim occurrere, quod liberaret

omni cura illius animum. Sed rex semper

prosequitur caecum ilium impetum suae saevitiae.

Ac notanda interim est prima causa, nempe quia

torquetur divinitus, ut non possit ad momentum

unum quiescere, donee obtineat expositionem somnii.

Postea adiungit, Si non exposueritis mihi somnium,

haec una stat sententia, inquit, hoc est, de vobis

omnibus iam decretum est, non inquiram sigillatim

quis in culpa sit, et quis velit me fraudare, sed

exscindam prorsus omnem stirpem magorum: denique

nemo supplicium effugiet, nisi exposueritis mihi

tarn somnium quam eius interpretationem. Postea

adiungit, Praeparastis fallacem et corruptum sermonem,

ut diceretis hie coram me quod fert vestra excusatio.

Iterum rex illis obiectat fraudem, et malitiam,

cuius tarnen non erant conscii: quasi diceret,

eos data opera ad fallendum quaerere speciosos

praetextus. Sed dicit, sermonem mendacem, vel

fallacem, et corruptum : hoc est, vestra ista excusatio

est putida, quemadmodum vulgo loquimur, Foetet

mihi: si quis esset color ego possem admittere quod

dicitis : sed video in verbis vestris nihil esse praeter

fallacias, et fallacias quae sapiunt suam putredinem.

Nunc ergo videmus non tantum regem excandescere,

quod magi récusent narrare somnium, sed etiam

gravare ipsos maiori crimine, quod scilicet afferant

sermonem putidum, et velint quasi ex professo

illudere. Postea addit, Somnium narrate mihi, et

inde cognoscam, vel, quo inde cognoscam vos posse

etiam fideliter interpretari quid contineat. Hie rex

aliud argumentum sumit, quo magos astutiae convincat:

Iactatis vobis non difficilem fore interpretationem

somnii: qua fiducia? nam somnium ipsum

vobis est adhuc incognitum: si narrassem vobis,

tunc possetis dicere, si quid vobis occurreret. Sed

nunc ego interrogo de soninio, quod vos latet, et

me ipsum: dicitis, ubi somnium narravero, vobis

reliquum esse in manu. Ego autem cognoscam vos

esse bonos et dextros interprètes somniorum, si

potestis somnium narrare, quia alterum pendet ex

altero: et vos estis nimium temerarii, quum ita

praesumitis quod nondum vobis compertum est.

Ubi ergo ita feBtinanter prorumpitis, et vultis hoc

mihi esse persuasum, interpretationem vobis fore

certam, constat vos iterum hac in parte fallere: et

hic detegitur vestra temeritas una cum fraude, quia

scilicet mihi palam illuditis. Haec est summa.

Reliqua in crastinum diem.

10. Besponderunt Chaldaei coram rege, et dixerunt,

Non est homo super terram, qui sermonem (vel,

rem) regis posset explicare: propterea nullus rex,

princeps, vel praefectus rem consimilem exquisivit ab

ullo mago et astrologo, et Chaldaeo.

Excusant rursus Chaldaei, quod non possint

regi suum somnium narrare. Dicunt in summa,

hoc non esse proprium suae artis vel scientiae: de»

inde nullo exemplo fuisse hoc proditum, ut interrogarentur

sapientes in hunc modum, nempe ut

responderent tarn de facto, quam de iure, ut loquuntur.

Iactabant quidem se somniorum esse

interprètes: sed coniecturae eorum non poterant

extendi usque ad ipsa somnia: sed tantum ad

interpretationem spectabant. Erat quidem haec

iusta excusatio: sed non admittitur a rege, qui furore,

sicuti heri dictum fuit, impellitur, idque non

sine arcano Dei instinctu, ut pateat magos, et ariolos,

et astrologos meros esse impostures, qui illuserant

populo. Et finis semper nobis observandus

est, quia voluit Deus extollere servum suum Danielem,

et a vulgari ordine ipsum eximere. Addunt

etiam nullos unquam reges, vel principes ita

egisse cum magis et sapientibus. Postea sequitur,

11. Et sermo de quo rex inquirit pretiosus est

(vel, rarus): et nullus est qui possit exponere coram

rege, nisi dii, quorum habitatio cum came non est*

ipsis (sunt multa verba supervacua, ut lingua

ilia fert).

Addunt rem hanc de qua rex sciscitatur excedere

captum humani ingenii. Non dubium est

quin aegre hoc confessi fuerint, quia, ut antehac

dictum fuit, acquisierant sibi famain tantae sapientiae,

ut vulgus putaret nihil eos latere, vel esse

ipsis incognitum. Quod ergo fatentur inscitiam hac

in parte, non dubium est quin libenter refugissent:

sed necesse fuit in extremo discrimine quaerere

etiam hoc subterfugium. Porro dubitari hie potest,

cur dicant sermonem, de quo rex sciscitatur, esse

pretiosum. Nesciunt enim quid rex somniaverit.

TJnde igitur hoc pretium? Sed non mirum est,

homines anxios, et perculsos etiam extrema formidine

quidvis effutire sine iudicio. Dicunt igitur

rem hanc esse pretiosam, nempe miscent hanc adulationem

aliis excusationibus, ut mitigent iracundiam

regis, atque ita effugiant praesentem mortem, quae

iam instabat, Sermo ergo de quo rex inquirit pretiosus

est: et tarnen fuit hoc etiam dictu probabile,

quia res erat non vulgaris, somnium divinitus immissum

esse regi, postea sepultum fuisse subita

oblivione. Oportuit igitur esse mysterium aliquod:

et ideo non sine colore dixerunt Chaldaei, negotium

hoc, vel rem hanc, superare sua magnitudine communem

ingenii humani modum: ideo adiiciunt non

posse alios esse interprètes, quam deos vel angelos.

Quidam hoc ad angelos referunt. Sed scimus multitudinem

deorum fuisse cultam inter illos magos.

Ergo simpliciu8 est hoc exponere de ilia deorum

turba, quam imaginabantur. Habebant quidem mi-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!