25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

235 PRAELEC 3TIONES 236

discerneret a profanis gentibus. Quum ergo ita

procul accersiverint detestabiles ritus, et id fecerint

relicta et abiecta lege Dei, nonne hinc colligimus

dignos fuisse extreme» iudicio? Interea notemus,

quam Deus nos diu toleravit, si perstamus in nostra

contumacia, nihil aliud esse residuum, nisi ut luce

doctrinae exstincta alio modo se Deum esse ostendat.

Nam sermo propheticus est nobis instar speculi,

in quo se repraesentat Deus. Ubi autem

claudimus oculos, imo proiioimus speculum ad pedes,

et confringimus, tunc Deus alio modo se nobis

ostendit : hoc est non amplius ostendere nobis faciem

suam dignatur, sed manu sua nos docet, et potentiae

suae experimento convincit nos impiae obstinationis,

quod noluerimus subiicere nos eius doctrinae.

Sequitur,

13. Et fuit quum prophetarem, tunc Phalatias

filius Banaiae mortuus est: et cecidi super faciem

meam, et clamavi voce magna, et dixi, Heus Dominator

Iehovah, tu consumptionem fades residui

Israel ? •

Minime dubium est, quin eodem tempore quo

oblata fuit visio servo Dei, mortuus fuerit hie Phalatias.

Yidebimus quidem in âne capitis prophetam

semper fuisse in exsilio: sed tunc visus est sibi

esse raptus in templum, et visus est etiam sibi adspicere

mortuum Phalatiam. Et tarnen probabile

est domi suae esse mortuum, non autem in vestibulo

aut limine templi. Sed scimus visiones locis

non esse affixa8. Sicuti ergo fuit per visionem

Ezechiel in teinplo, ita etiam vidit mortem Phalatiae:

et hoc modo coepit Deus quodam praeludio

ostendere maturam esse cladem urbis. Nam Phalatias

erat ex praecipuis gubernatoribus, quern admodum

dictum est. Nee dubium est quin vir fuerit

magnae existimationis. Ergo praesagium fuit publici

interitus mors Phalatiae: hinc ilia prophetae exclamatio,

Heus Dominator Iehovah, an tu facies consumptionem

residui Israel? Nam restabat exiguus

duntaxat numerus ex immensa multitudine. Rapitur

Phalatias, hoc modo ostendit instare toti populo

interitum. Fieri ergo non poterat quin propheta

quasi attonitns caderet in terram, et exclamaret

esse rem minime consentaneam, ut Deus ita

reliquias Israel consumeret. Oportuit eniin aliquid

residuum manere, quemadmodum alibi et saepius

vidimus: etiam in communi totius populi clade

Deum tarnen spem aliquam facere, ne foedus suum

prorsus aboleretur. Hac de causa nunc propheta

exclamât.

Postrema lectione descripta nobis fuit prophetae

querimonia et lamentatio ob mortem Phalthiae. Audierat

quidem a spiritu Phalthiam, et eius similes

esse impios contemptores Dei, et qui corruperant

totum eius cultum: exclamât tarnen quum videt

eum mortuum, ac si omnia essent perdita. Sed

tenendum est, prophetam hon loquutum fuisse ex

sensu proprio. Respexit enim qualis esset existimatio

et dignitas Phalthiae. Nee dubium est quin

excelluerit inter alios proceres, ut magna pars populi

statum suum pendere putaret ex eius consilio

et prudentia. Quum ergo putarent fere omnes

Phalthiam esse columen urbis et regni, non mirum

est quod propheta ex communi sententia omnium

prae admiratione interrogat an velit Deus consumere

quidquid est residui in populo. Et alludit ad

nomen viri. Nam d?B est evadere, unde D'B^B

vocantur superstites, et qui salvi evaserunt ex aliquo

periculo vel clade. Quum ergo Phalthias etiam

ipso nomine praeferret tale aliquid, nempe si quid

spei esset et salutis ipsis, residere in eius persona,

hac ratione propheta quaerit an Deus velit perdere

reliquias populi sui. lam sequitur,

14. Et fuit sermo Iehovae ad me, dicendo.

15. Fill hominis, fratres tui, fratres tui, viri

propinquitatis tuae, et omnis domus Israel tota ipsa:

quibus dixerunt ipsis incolae Ierusalem, Procül

discedite a Iehovah, nobis data est terra in haereditatem.

16. Propterea die, Sic dicit dominator Iehovah,

Quia procul eiecti estis inter gentes, et quia dispersi

estis per terras : ideo (copula enim resolvi debet in

illativam, ideo) ero ipsis in sanctuarium parvum

(vel paucitatis) in terris ad quas venerunt.

Hie videtur oblique Deus perstringere servi

sui incogitantiam, vel potius errorem populi, quia

diximus prophetam pronuntiasse non quid sentiret

ipse privatim, sed quid receptum esset vulgo. Quidquid

sit, frespondet Deus querimoniae, quam vidimus,

et ostendit etiam si tollat e medio qui eminent

et conspicui sunt, videnturque esse fulturae urbis

et regni: tarnen non ideo ecolesiam periisse, quia

habeat rationes occultas, quibus earn conservet, non

splendida et magnifica pompa, ut loquuntur: sed ut

tandem admirationi sit eius incolumitas. Summa

est igitur, quamvis non tantum Phalthias, sed omnes

regis consiliarii, omnes populi duces intereant,

tarnen Deum posse sub infirmitate operari, ut ecclesia

sal va uihilominus maneat: atque ita admonet

reliquias non esse quaerendas in ordine illo qui

tunc apparebat, sed potius in hominibus gregariis

et contemptis. Nunc tenemus Dei consilium in hoc

responso. Dicit itaque, Fratres tui, fratres tui, et

vir propinquitatis tuae. Revocat hie servum suum

ad exsuies et captivos, e quibus unus ipse, erat:

quasi diceret illos non ita exsectos fuisse ab ecclèsia,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!