25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

135 PRAELEOTIONES 136

quidem continuis pluviis segetes corrumpere: poterit

etiani facere ut exarescant nimio aestu: sed si gelu,

si grandinem, et procellam, si pluvias, et siccitatem

effugerimus, iam bene nobiscum actum erit: ita

impii obdurescunt in sua securitate. Quare? quia

scilicet restringunt ad certum et finitum numerum

sagittas Dei. Haec ratio est cur dicat, Adiiciam

famern super eos, hoc est, quum putabunt sibi annonam

esse in tuto, quod evaserint tarn siccitatem,

quam pluvias, et rubiginem, et procellas, et grandinem

: ego reperiam, inquit, alios modos ipsis incognitos

quibus ad famem eos adigam. Et modum

unum exprimit, quod franget baculum panis, de qua

loquendi formula ante diximus. Neque enim eorum

8ententiae subscribo, qui dicunt frangi baculum

panis, quum Deus penuriam tritici immittit. Nam

in summa copia etiam frangitur baculus panis, ut

ante fuit ostensum ex Mose, ubi scilicet vim pani

inditam aufert Deus, et facit ut evanescat: quia

non in solo pane vivit homo, sed ex ilia arcana

inspiratione, quam Deus pani indidit. Ergo poterimus

quadruplo plus comèdere quam simus soliti,

neque tarnen saturabimur: quemadmodum saepius

occurrit haec loquutio apud prophetas quam sumunt

ex Mose, Comedes et non saturaberis, inquiunt.

Sic etiam hoc loco repetit propheta quod proximo

capite vidimus, Deum scilicet facere ut frangatur

baculus panis, hoc est auferre virtutem panis: ut

qui epulatus fuerit non sentiat tarnen novum vigorem

se récupérasse. Sequitur,

18. Et mittam in vos famem, et bestiam malam

(vel feram malam), et orbabunt te (loquutus est prius

in numéro plurali), et pestis, et sanguis transibunt

in te, et gladium venire faciam super te : ego Iehovah

loquutus sum.

Hie generaliter loquitur Deus de quibuslibet

rebus adversis, mittam malum in eos inquit: sed

continuo post subiicit speciem, de qua nondum loquutus

fuerat. Ergo sub mali nomine complectitur

res oinnes adversas: quasi diceret sibi in manu

esse, poenam exigere de sceleratis non uno modo,

vel alio duntaxat: sed quemadmodum innumerae

Bunt res adversae quae nos circumstant, et quibus

8umus obnoxii: ita nullum fore vindictae suae modum,

nisi desinant homines provocare eius iram.

Haec igitur ratio est cur generaliter nunc loquatur

de malo: sed quemadmodum diximus speciem attexit:

Fera, inquit, mala veniet super te, et ita orbabo te.

Quanquam hie- una duntaxat species exprimitur,

minime tarnen dubium est quin exempli causa Deus

earn protulerit, ut inde colligerent omnes noxas esse

in eius manu. Âtqui sunt innumerae, si attollimus

sursum oculos, quot mortes inde nobis impendent?

si terram respicimus, quot sunt venena? quot sunt

bestiae ferae et truculentae? quot sunt etiam serpentes?

quot gladii, foveae, offendicula, praecipitia,

aedium ruinae, la pi dum et telorum iactus? Denique

non poBSumus pedem unum movere, quin occurrant

nobis decern mortes. Sed hic tantum de feris

bestiis loquitur Deus, ut significet illas sibi esse

praesto quasi per ipsas exsequeretur suuin iudicium.

Nunc ergo tenemus cur genus posuerit Ezechiel,

deinde cur speciem unam duntaxat postea attigerit.

Et tandem addit, Orbabo ipsos, vel privabo, nempe

quod auferet patribus filios, et filiis parentes: neque

id tantum per saevas et noxias bestias, sed aliis

quibuslibet modis. Iterum repetit, pestis et sanguis

transibunt super te. De sanguine non fuerat loquutus,

nisi sub nomine gladii: quod iterum repetit:

sed congerit ut dictum est, varias formas loquendi,

ut tandem expergefiant qui per se erant nimium

tardi, deinde se ipsos ultro avertebant ab omni

sensu vindictae Dei. Transibunt ergo, inquit, tarn

pestis quam sanguis in te. Deinde adducam gladium,

inquit, super te. Quum loquutus est de sanguine,

certe intellexit gladium, sed ut iam dictum est, non

potuit hoc consequi, ut statim contremiscerent tarn

Israelitae quam Iudaei ad tales minas. Oportuit

igitur inculcari pluribus modis quod per se erat

satis darum et facile. Et hue pertinet quod iterum

addit, et iam ante attigit, Ego Iehovah loquutus sum.

Avertit enim Israelitas et Iudaeos a sui respectu,

et ostendit se non esse autorem minarum, sed tradere

fideliter quod accepit ex manu Dei, et quod

iusBus est etiam proferre ad ipsos.

CAPUT VI;

1. Et fuit sermo Iehovae ad me, dicendo,

2. Fili hominis, pone faciem tuam ad (vel adversus)

montes Israel, et prophétisa ad eos :

3. Et die, Montes Israel audite sermonem dominatoris

Iehovae : Sic dicit dominator Iehovah montïbus,

et coUibus, rivis (alii vertunt torrentes, alii decursus

aquarum, alii rupes) et vallibus: ecce ego adducens

contra vos gladium, et perdam excelsa vestra.

Nunc se convertit propheta ad regnum Israel

quum ante loquutus fuerit de solis Iudaeis. Dicit

se divinitus fuisse missum ad montes Israel. Primo

quaestio moveri posset de tempore. Nam excisum

tunc erat regnum Israel, et decern tribus tractae

fuerant in exsilium. Cessavit enim regnum illud

régnante adhuo Ezechia. Non videtur igitur congruere

temporis ratio, ut propheta denuntiet futurum

quod multis ante annis acciderat. Sed nihil

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!