25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

497 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XX. 498

igitur introduxeram ipsos in terram, pro qua, vel de

qua manum tneam levaveram, ut darem earn ipsis:

viderunt, inquit, omnem collem excelsum, et omnem

arborem frondosam, vel ramosam, et illic sacrificarunt.

Deus altare unum volebat sibi exstrui, et uno in

looo ofFerri sacrificia: imo quum populns nondum

haberet certam et fixam stationem, noluit Deus

ullum altare sibi construi ex lapidibus politis, ne

quod vestigium maneret, sed fieri tumulum duntaxat

rudem ex cespitibus, vel ex lapidibus asperis.

lam dicit, quotquofe illis obiecti fuerunt colles, et

arbores frondosae, totidem fuisse illecebras ad superstitionem.

Haec igitur contumelia est quam Deus

illatam sibi esse nunc conqueritur. Docet autem

hie locus ut alii similes, non tantum corrumpi Dei

cultum ubi transfertur eius honor ad idola, sed

ubi homines sua figmenta ingerunt, et quasi fermente

contaminant quod Deus praeceperat. Tenendum

igitur est, duas esse idololatriae species,

quarum una crassior est, nempe ubi palam coluntur

idola, et supponitur Moloch, vel quispiam

ex Baalim Deo vivo: ilia est superstitio quasi

palpabilis, quia Deus quodammodo e suo gradu

deiicitur. Sed altera quoque idololatria quamvis

sit occultior Deo tarnen es abominabilis, nempe ubi

sub praetextu nominis ipsius audacter homines commini8cuntur

quidquid ipsis venit in mentem, et ita

varios cultus instituunt: quemadmodum hodie in

papatu videmus statuas adorari, videmus invocari

mortuos: denique innumeris modis spoliari Deum

suo honore. Ergo quidquid papistae garriant, tenentur

tarnen convicti: et mirum est, ipsos non prorsus

obmutesc«re, quum adeo crassae sint eorum superstitione8,

ut pueri quoque ipsi animadvertant. Sed

aliae sunt superstitiones magis speciosae et fucatae.

Nam ubi multa excogitarunt in Dei honorem, illic

neque Barbara, neque Christophorus in medium

prodibunt, sed Dei nomen obtegit illas omnes abominationes.

Atqui videmus frivolam esse excusationem,

dum homines obtendunt sibi nihil aliud esse

in animo quam Deum colère. Neque enim duntaxat

Deus aeserit sibi uni solidum cultum, sed

vult etiam coli suo non hominum arbitrio : vult legem

suam unicam esse regulam veri cultus: ac proinde

répudiât omnes cultus fictitios. Accusât igitur mérite

propheta noster Israelitas, quod converterint

oculos ad omnem coUem excélsum, et ad omnem arborem

frondosam, et illic öbtulerint irritationem oblationis

suae. Vocat irritationem oblationis quod non

tantum stulte profunderent multam pecuuiam in

vitio80s illos cultus, sed quod Deum quoque ad

iram provocarent. Videmus ergo homines non

modo ludere operam ubi déclinant a Dei mandatis,

et temere sudare in suis superstitionibus : sed Deum

ad certamen provocare, quia scilicet eripiunt illi ius

legislatoris. Nam penes ipsum est decernere quo-

Ccdvmi opera. Vol. XL.

modo sit colendus. Ubi hoc homines sibi arrogant,

perinde est ac si conscenderent Dei ipsius tribunal.

Si autem sequantur aliorum figmenta, eos igitur

sibi praeficiunt legislatures: interea Déus e suo

gradu deiicitur. Itaque mirum non est, si provocatur

ira Dei omnibus sacrificiis, quae fiunt praeter

legis praescriptum. Et hoc clarius exprimitur apud

Isaiam (29, 14), ubi Deus pronuntiat se facturum

quod omnes exterreat, et quod sit insoliti prodigii

loco, Excaecabo oculos sapientum, inquit, et auferam

a senibus prudentiam. Quare? coluerunt enim me

praecepti8 hominum. Sequitur, Et obtulerunt suavem

odorem, vel bonae fragrantiae. Videntur haec duo

pugnare, quod oblationes Dei vindictam accenderint,

et tarnen suavis fuerit earum redolentia. Sed ironice

loquitur propheta quum dicit suffitus eorum

fuisse boni odoris. Per concessionem igitur ipsos

deridet, quia falso putaverint hoc modo placari

Deum. Quanquam simul eos perstringit, quod

suffitum qui debuerat esse bonae fragrantiae reddiderint

foetidum suis corruptelis. Nam repetitur

subinde apud Mosen haec sententia, Odor ille perveniet

ad nares Dei, et placabitur. Quum ergo

suffitus legales essent bonae fragrantiae, Deus hie

non sine acerbitate Iudaeos perstringit, quod foetore

suo infecerint bonum ilium odorem: ita esset antiphrasis.

Denique inquit, fuderunt illic sua libamina.

Hic recenset Deus varias oblationum species, de

quibus diserte in lege praeceperat: sed in omnibus

ostendit Iudaeos fuisse immorigeros: et interea melius

detegit quam effraenis fuerit ipsorum petulantia,

quod non una tantum in parte violaverint legem,

sed nullam partem intactam reliquerint a suis superstitionibus.

Deus mandaverat sacrificia, in sacrificiis

polluti sunt Iudaei. lam addiderat varias oblationes,

nulla fuit oblatio quam non conspurcaverint.

Instituerat suffitus, illos etiam corruperunt : libamina

volebat sibi ofFerri, hoc est vinum fundi: neque

haec pars pura fuit a superstitionibus. Modis itaque

omnibus ostendit, populum hunc quasi data

opera bellum gessisse cum Deo, quum tarnen fallaciter

obtenderet, sibi nihil magis esse propositum

quam ipsum colère. Sequitur,

29. Et dixi illis, ut quid (quorsum, vel quodnam

est) excelsum quod vos ingredimini? (vel quia

vos illuc ingredimini), et vocatum fuit nomen eius

excélsum usque ad hunc diem.

Quamvis nulla sit ambiguitas in verbis prophetae,

videtur tarnen frigere haec sententia: et

interprètes, meo iudicio, non assequuti sunt quidnam

propheta vellet. Frigidum per se posset videri

quod Deus interrogat, quodnam est excelsum? Sed

significat non fuisse ignorantia deoeptos, quia subinde

ipsos admonuerit, ne ita profanarent verum et

32

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!