25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

457 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XVIII. 458

noTum, et spiritum novum. JSi illius est dare, sequitur

non posse tantillum inde transferri ad homines,

quin diminuatur aliquid de iure ipsius. Sed

obiiciunt non frustra hic praecipi, ut homines faciant

sibi cor novum. Neunpe quia inscite in ëo falluntur,

quod colligunt qualis sit hominis facultas ex Dei

praeceptis. Atqui insulsa est illatio, ut alibi dictum

fuit. Deus enim quum docet quid rectum sit non

reputat quid nos ipsi possimus, sed tantum ostendit

quid debeamus. Quum ergo aestimatur facultas

liberi arbitra ex Dei praeceptis, id fit nimis perperam,

quia etiam si nos vis et facultas deficiat,

Deus tarnen merito a nobis exigit quod debemus.

Neque enim ideo solvimur ab obligatione, quia non

snmus solvendo. Sed Deus nos tenet sibi obstrictos,

quamvis omnia nos deficiant. Excipiunt rursus,

Deum ergo hominibus illudere quum dicit, facite

vobis cor novum: respondeo semper videndum esse

in quem finem Deus ita loquatur, nempe ut homines

iniquitatis suae convicti desinant alio culpam reiicere,

quemadmodum semper id facere conantur, nec

quidquam magis proclive est quam transferre causam

nostrae damnationis alio, ut videamur ipsi

iusti, Deus autem sit iniustus. Quia ergo inter

homines régnât ilia pravitas, ideo spiritus sanctus

exigit a nobis quod nemo potest negare quin debeat.

Iam si non praestamus, tenemur obstricti, et

ita cessant omnes lites et querimoniae. Deinde

quantum ad eleotos, ubi Deus illis ostendit quid

debeant, et agnoscunt vicissim se non esse praestando,

simul confugiunt ad auxilium spiritus sancti:

ita fit ut exterior exhortatio sit quasi organon, quo

utitur Deus ad conferendam spiritus sui gratiam.

Tametsi enim ipse gratuito nos praevenit, neque

etiam indiget externis mediis: vult tamen exhortationes

hac in parte esse utiles. Quoniam ergo

haec doctrina electos excitât, ut se tradant spiritui

sancto regendos, videmus uberem fructum inde ad

nos redire. Unde sequitur, Deum non ludere, neque

nos frustrari, ubi hortatur ut quisque sibi formet

cor novum, et spiritum novum. In summa, voluit

Ezechiel his verbis ostendere paratam fore veniam

Israelitis, si resipiscerent serio, idque ostenderent

tota vita. Id verissimum fuit, quia electi non frustra

amplexi sunt hanc doctrinam, ubi simul Deus

in ipsis operatus est per spiritum suum, et ita ipsos

ad se convertit. Reprobi autem quamvis non desinerent

obstrepere, fuerunt tamen pudefacti, quia

erepta fuit omnis excusatio, quod scilicet périrent

propria culpa, quia volontés manebant in suis sceleribus,

et sibi indulgendo fovebant in se veterem

hominem, hoc est fontem omnis iniustitiae. Quoties

itaque ocourrunt tales loci, veniat nobis in inentem

illud célèbre Augustini dictum*), Da quod iubes,

*) Aug. Epist. 24

et iube quod velis. -Nam alioqui, si vel minimum

apioem iniungat nobis Deus, non erimus ferendo.

Gaeterum, vires nostrae ad implendum quidquid

postulat sufficient, modo ipse eas suppeditet, et non

ita simus stolidi, ut putemus non aliud comprehëndi

praeceptis, quam quod in nobis positum est: quia

ut iam dixi, nihil magis perversum, quam metiri

nostris viribus iustitiam legis, quae prorsus est

angelica. Per cor non dubito quin sedem omnium

affectuum designet, sicuti per spiritum partem ïntellectivam

animae. Cor saepe sumitur pro ratione

et intelligentia : sed ubi duae istae voces simul

iunguntur, spiritus respicit mentem, atque ita est

facultas intellectiva animae: cor autem accipitur

pro voluntate vel sede omnium affectuum. Hinc

videmus quantopere corrupti fuerint Israelitae, quod

aliter non potuerint Deo reconciliari, nisi fièrent

novi homines tam mente quam corde. Sed hinc

etiam colligere licet generalem dootrinam, nihil

scilicet esse in nobis sanum vel integrum: ideoque

ut placeamus Deo, opus esse intégra renovatione.

Quod autem subiicitur rursum parit multas quaestiones,

Quare moriemini domus Israel? Hie enim

homines imperiti existimant Deum speculari quid

faciant homines, et ab ipsis pendere cuiusque salutem

vel interitum, ac si Deus nihil ante conditum

mundum de nobis statuisset. Deum igitur exinaniunt

quodammodo, quia fingunt ipsum teneri

snspensum ot dubium qualis futurus sit cuiusque

exitus, et illic ita sollicitum esse de salute nostra,

ut velit omnes esse salvos: sed relinquat in arbitrio

cuiusque, perire an salvus esse malit. Atqui Deus

hoc modo, ut dixi, fieret spectrum. Sed nihil opus

est longa disputatione, quia scriptura ubique satis

clare praedicat constitutum esse Deo quid de nobis

futurum sit. Elegit enim suos ante mundi creationem,

alios reprobavit. Nihil hac doctrina clarius.

Denique si nulla esset praedestinatio apud Deum,

nulla esset eius deitas, quia cogeretur in ordinem,

ac si esset unusquispiam ex nobis: imo homines

aliquatenus sunt providi, quoties scilicet vult Deus

scintillas suae imaginis in illis micare. Si ergo vel

minima gutta providentiae in hominibus deprehenditur,

quid erit in ipso fonte? Nimis ergo insipidum

est commentum, fingere Deum manere quasi dubium,

et exspectare quid singulis futurum sit prout ipsis

libuerit aut salutem adipisci, aut perire. Sed aperta

sunt prophetae verba. Deus enim dolenter hie testatur

se nolle mortem morientis. Respondeo, quemadmodum

ante dictum fuit, nihil esse absurdi, si

Deus suscipiat duplicem personam, non quod ipse

sit duplex, quemadmodum protervi isti canes contra

nos blaterant: sed quia incomprehensibile nobis est

eius consilium. Hoc quidem fixum esse debet, ante

conditum mundum nos esse praedestinalos vel ad

vitam, vel ad mortem. Nunc quia non possumus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!