25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

555 PRAELECTIONES 556

19. Et loquutus est cum iUis rex: et non invert- i

lam narrât Daniel se et socios fuisse productos

tempore praefixo : quoniam triennium a rege constitutum

erat, quo edocerentur in omni scientia

chaldaica. Producit igitur eos praefectus eunuchorum.

Dicit se et socios fuisse probatos a rege, ita

ut primas tenerent inter alios omnes. Confirmât

his verbis quod iam dixi, nempe Dominum longo

temporis successu illos ornasse tali gratia, ut conspicui

essent in tota aula regis, et rex ipse agnosceret

in ipsis aliquid non vulgare. Oportuit igitur

tarn regem quam omnes eius aulicos induere opinionem

de quatuor istis adolescentibus, quae exprimeret

ab illis aliquam reverentiam. Iam tunc

voluit Deus illustrare gloriam suam, quia non dubium

est quin coactus fuerit rex mirari, qui fieret

ut isti Chaldaeos omnes superassent. Bex enim

neque sumptibus pepercit, neque etiam neglexit

instituere suos populäres. Quum videret homines

exteros et captivos ita excellere, poterat animum

eius pungere aliqua aemulatio. Sed quemadmodum

iam dixi, voluit Deus hoc modo se ipsum extollere

in persona servorum suorum, ut rex cogeretur

agnoscere aliquid divinum in istis adolescentibus.

Unde autem haec illis praestantia? Nam Chaldaei

iactabant se quasi nasci sapientes ex utero, aliae

omnes gentes erant illis barbarae. Quum igitur

Iudaei ita eminent supra omnes, sequitur Deum

quern colunt eum esse qui distribuit, prout vult,

cuique acumen et perspicaciam, quia nemo naturaliter

ingenio pollet, nisi quatenus hac gratia donatus

est e coelo. Necesse igitur fuit, Deum ita glorificari,

quum Daniel et socii eius longo intervallo

superarent omnes Chaldaeos. Ita Deus solet hostes

suos rapere in admirationem suae virtutis, etiam

quum maxime lucem fugiunt. Quid enim propositum

erat régi Nebuchadnezer, nisi ut Dei memoriam

exstingueret? ut haberet apud se Iudaeos ex

nobilibus familiis, qui deinde religionem ipsam in

qua nati erant oppugnarent ? Voluit hoc Nebuchadnezer:

sed Deus frustratus est tale consilium

tyranni, et fecit ut illustrius redderetur nomen

suum. Iam sequitur,

21. Et fuit Daniel usque ad annum primum

Cyri regis.

In hoc versu laborant interprètes, quia postea

tus est ex omnibus sicuti Daniel, Hananiah, Misael, videbimus Danieli oblatam fuisse visionem anno

et Asariah, et steterunt coram rege.

tertio regis Cyri. Quidam afferunt solutionem non

20. Et (in) omni verio, sapieniia et inteUigentia,

satis firmam, quod Daniel fuerit usque ad illud

quod sciscitatus est ab eis rex, invenit eos decuplo

tempus, sed tarnen non mortuus sit statim anno

supra omnes genethliacos, et astrdlogos (id est, prae-

primo Cyri regis. Alii verbum rvn haiah exponunt

pro frangi. Sed hoc longe discedit ab historia.

stantiores genethliacis et astrologis) qui (erant) in

Recta igitur est eorum sententia, qui dicunt Da-

toto regno eius.

nielem fuisse usque ad primum annum Cyri regis,

hoc est, functum fuisse prophetae officio : quanquam

illi non tarn aperte loquuntur: sed malo in dextram

partem exponere quod obscurius dicunt. Nam quia

postea prôfectus est in Mediam, dicunt mutationem

hanc notari. Sed sic poterimus melius verba accipere,

quod scilicet Daniel apud Chaldaeos et Assyrios

floruerit, et agnitus fuerit pro summo propheta,

quemadmodum etiam scimus interpretatum fuisse

visionem regis Balsazar, imo ea ipsa nocte qua fuit

occisus. Hoc quidem verbum est simplex et absolutum,

quod fuerit, sed pendet ex superioribus,

quod scilicet apud reges babylonios semper obtinuerit

fidem, et autoritatem prophetae. Haec igitur

summa est. *

Nunc cap. secundo narratur quomodo Deus

produxerit Danielem in theatrum, ut auspicaretur

propheticum illud munus, ad quod destinatus erat.

Iam quidem Deus insculpserat, quemadmodum diximus,

certas notas unde agnosceretur Daniel propheta,

sed iam re ipsa Deus voluit probare quid

gratia sua valer,et, quam Danieli contulerat. Primo

autem simpliciter narratur historia: deinde Daniel

ad somnii interpretationem descendit. Hoc igitur

est principium capitis.

CAPUT II.

1. Anno autem secundo regni Nebuchadnezer

somniavit Nebuchadnezer somnia: et contritus fuit

spiritus eius, et somnus eius interruptus est ei (ut

vertunt, vel, discessit ab eo, vel, fuit super ipsum).

Dicit hie Daniel regem Nebuchadnezer sommasse

anno secundo imperii sui. Videtur hoc pugnare

cum sententia quam vidimus 1. cap. Si enim

Nebuchadnezer expugnavit Ierosolymam primo anno

regni sui, qui fieri potest, ut iam fuerit Daniel

habitus inter sapientes, inter astrologos? quia tunc

adhuc erat discipulus: deinde colligitur facile ex

oontextu, iam tunc fuisse una cum sociis productum,

ut omnes ministrarent coram rege. Haec igitur

inter se primo intuitu non oonveniunt, quod Daniel

una cum sociis traditus fuerit in disciplinam primo

anno Nebuchadnezer, secundo autem iam fuerit in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!