25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

377 IN EZECHIBLIS PROPH. CAP. XVI. 378

intelligit, et alios homines facetos: deinde eos qui

ingeniosi sunt ad fabricandas vulgares sententias.

Qui ergo proverbiat, proverbium iactabit contra te,

Sicut mater sic filia. Minime dubium est quin ilia

aetate iam in usu esset hoc dicterium: et saepe

contingit, filias esse matribus similes, quantum

attinet ad vitia. Nam dégénérant saepe ab optimis

matribus filiae: ac reperientur matronae, quae virtutibus

excellunt, pudicitia, modestia, sobrietate,

vigilantia : filiae autem protervae et superbae,

luxuriosae et libidinosae, et intempérantes. Sed

saepe hoc usu eveniet, ut mulier scelerata filias

habeat sibi similes. Hoc autem contingit non tantum

natura, sed magis educatione. Nam mulier

perverso ingenio putabit sibi quodammodo inuri

maculam, si filia sit melior. Yolet igitur formare

ad 8U08 mores. Hinc fit ut paucae filiae reperiantur

pudicae, quae prodeant e sinu matrum impudicarum:

paucae sobriae, quae educatae sint ab ebriosis. Quoniam

ergo experientia semper docuit, filias esse

matribus similes, etiam proverbium semper fuit in

ore omnium. Proverbia autem non semper vera

sunt, sed Inl TÖ UOAO. Et Deus etiam interdum

misericordiam suam eo usque extendet, ut filia improbae

mulieris honesta sit et bene moderata. Sed

illud est rarissimum. Hoc igitur dictum proverbiale

non potuit repudiari, filiam matri esse similem. Iam

sequitur, FiUa matris tuae es, hoc est prorsus similis.

Et haec etiam loquutio apud nos satis trita

est, Tu es fille de ton père, hoc est, refers patrem

sceleribus. Sic ergo intelligit propheta gentem

illam esse similem matri suae, quia nihil différât

a Chananaeis et Ohitaeis. Adiungit etiam sorores

et filias ipsarum, ac si colligeret totam familiam.

Dicit Samariam esse sororem rnaiorem natu, et Sodomam

esse minorem. Qui existimant vocari Samariam

rnaiorem natu comparatione Hierosolymae,

quia prior desciverat a cultu Dei, nescio an satis

firmam rationem habeant. Nam ex progressu videbimus

conferri Samariam cum Sodoma. Quum

ergo deterior esset Sodoma, verisimile est cum ipsa

conferri. Nam Hierosolyma postea statuetur in

summo gradu, quia supefavérât utramque omnibus

flagitÜ8. Samaria igitur una est ex sororibus, deinde

Sodoma. Filiae vocantur oppida. Nam scimus Sodomam

non fuisse absorptam igne coelesti solam.

Fuerunt enim quinque urbes. Quum ita sit, videmus

filias Sodomae vocari urbes illas minores quae

adiacebant. Quantum attinet ad Samariam, erat

caput regni Israel. Ergo filiae eius vocantur omnes

urbes decern tribuum. Quantum attinet ad patrem,

plus hie dicit propheta quam sumpserat. Dicit

patrem fuisse Amorrhaeum, ac si progeniti essent

Iudaei e gentibus profanis, neque originem ducerent

a saneto patre: et hoc etiam saepius Ulis prophetae

obiieiunt, non quod essent spurii, vel descenderent

secundum carnem a gentibus incircumeisis: sed quia

erant indigni patre Abraham, quum essent tarn

dégénères. In summa significat hio Deus, Iudaeos

referre patrem suum; et matrem suam, hoc est

gentes non modo profanas, sed reprobas penitus, et

qua8 Deus non sine iustissima causa iusserat deleri,

quia nimis diu ebntaminaverant terram suis sceleribus.

Dicit autem Iudaeos esse quasi filiam progenitam

a tarn scelerato patre et matre nefanda.

Quod autem dicit tarn matrem eius quam sorores

sprevisse maritos, hoc videri posset absurdum. Sed

scimus in proverbiis, in parabolis, et exemplis, et

comparationibus non omnia debere exigi usque ad

minimum scrupulum. Quum vocatur adventus

Christi furtivus, si quis hie argutus esse appetat,

et interroget quidnam furetur Christus, illud erit

absurdum. Et hoc etiam loco ubi dicitur, mater

tua abominata est maritum et filios suos, idem fecerunt

sorores tuae, simpliciter intelligit Deus, tarn

matrem quam sorores Hierosolymae fuisse mulieres

impuras et perfidas: deinde crudeles, quae non modo

violaverint fidem datam suis maritis, atque ita ab

omni castitate deseiverint: sed etiam fuerint quasi

féroces bestiae contra proprios filios. Perstringit

autem crimen illud quod heri etiam exposuimus,

quod scilicet Iudaei filios suos exurerent. In summa

significat Iudaeos referre gentem Chananaeam, referre

Israelitas, et Sodomitas, quia tarn perfidi sint

quam crudeles. Damnantur itaque priore loco, quod

omnem pudicitiam et fidem coniugalem abiecerint:

secundo autem, quod obliti fuerint humanitatis.

Nunc sequitur,

47. Et non in viis ipsarum ambulasti, et non

secundum abominationes earum fecisti, quasi parum

(pauxillum) et exiguum : et corrupta es prae Ulis in

eunetis viis tuis.

Iam propheta non contentus ea similitudine

quam posuit, dicit Iudaeos esse longe peiores tarn

matre sua quam sororibus. Neque tarnen secum

pugnat: sed Deus voluit ita gradatim attrahere

8celeratos in iudicium. Si primo statim verbo

dixisset esse nequiores Sodomitis, minus attenti

fuissent ad hanc aecusationem. Sed ubi rem incredibilem

proposuit, nempe esse filiam gentium

Chanaan, esse sororem Samariae, et Sodomae, et

postea altius conscendit, ac pronuntiat superare tarn

matrem quam sorores: hoc quemadmodum dixi,

vehementius est ad expergefaciendos animos. Haec

igitur diversitas nihil repugnantiae continet, sed

potius ad amplificationem valere debet. Tu inquit,

non ambulasti secundum vias earum. Non eximit

hie Iudaeos a societate scelerum quasi sint extra

eulpam, quia non imitati sint vel- Chitaeos, vel Sodomitas,

vel Israelitas: sed restringi debet verbum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!