25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

63 PRAELECTIONES 64

divinitus: et id factum est vieione. Nunc autem

finem ilium visionis clarius explicat. Hie notandum

est, signa absque voce lusoria esse. Si tantum

visiô obiecta fuisset prophetae oculis, et nulla vox

Dei sequuta esset, quis fructus? Ubi autem Deus

visionem confirmavit suo sermone, hinc factum est

ut propheta utiliter posset referre se vidisse Dei

gloriam. Et hoc ad sacramenta etiam transferri

potest, quia si tantum signa ante oculos nostros

versentur, erunt quasi mortua spectra. Sermo igitur

Dei quodammodo sacramenta vivificat, sicuti et

de visionibu8 dictum fuit. lam quod toties utitur

Ezechiel hac loquendi forma, quod dicit se vocatum

filium hominis, non dubito quin Deus voluerit antevertere,

ne populus ipsutn sperneret quasi unum ex

vulgo. Traotus enim fuerat in exsilium non sine

ignominia. Quum ergo in speciem nihil a vulgo

hominum differret, potuit eius doctrina contemni

et repudiari. Deus autem occupât, et per modum

conces8ionis vocat ipsum hominis filium. Sed ex

opposito significat non debere aestimari eius doctrinam

ab externo habitu, sed potius a vocatione.

Verum quidem est tunc sermonem fuisse magis

prolixum, et videmus quantopere distet propheta

noster a reliquis. Nam sermo eius spirat aliquid

exoticum. Fieri enim non potuit quin contraherent

multa linguae vitia quum essent in exsilio. Et

propheta non fuit curiosÙB elegantiae et nitoris.

Sicuti ergo iam ad sermonem vulgarem assueverat,

ita loquutus est. Sed non dubito quin Deus voluerit

consulto proponere ipsum quasi gregarium hominem,

et contemptibilem externo adspectu: interea vero

ipsum attollere supra cunctos mortales, quia dignatus,

fuerat ipsum dono prophetiae. Iam videndum est

quomodo Deus ipsum comparet ad exsequendum

suum munus. Mitto te, inquit, ad filios Israel, gentern

rebellem, immorigeram, vel gentem defectricem.

Potuit hoc modo propheta refugere, primo quum

videret sibi iniungi odiosam provinciam, sola

difficultas potuit eum terrere. Sed accessit duplex

tentatio, nempe quod videbat se descenders

in certamen cum innumeris hostibus. Quotquot

enim eraot tunc Israelitae, eos provocabat quasi ad

conflictum: haeo fuit gravissima tentatio. Altera

autem, quod videbat non tantum se aquam verberare,

ut vulgari proverbio dicitur: sed poterat etiam

apud se reputare hanc esse profanationem doctrinae

coelestis, si loqueretur apud homines impios, et

tantum in eum finem, ut magis ac magis eos exasperaret.

Videmus ergo prophetam hie nullam

habuisse materiam secundum carnis sensum, ut se

accingeret ad implendas suas partes. Si voluit

Deus uti eius opera, debuit spem aliquam fructus

dare: vel saltern debuit tenere suspensum, ut incertus

de eventu tentaret et omnia experiretur.

Verum ubi primo difficultas haec proponitur, quod

negotium habebit cum gente perversa et immorigera :

deinde quod trahitur in certamen tarn odiosum:

tertio quod iubetur quodammodo proiicere sanctum

canibus, et margaritas ante porcos, et ita prostituere

quodammodo sermonem Dei: certe potuit centies

animum despondere quum apud se haec expenderet.

Atqui consilium Dei tarnen fuit, ipsum invicta constantia

armare, ut pergeret in cursu suae vocationis.

Tenendum igitur principium est, ubi Deus vult nos

ad parendum excitare, non semper promittere felicem

exitum laboris: sed aliquando eo usque probare

nostrum obsequium, ut velit nos contentos esse suo

mandato, etiam si labor noster sit ridiculus secundum

homines. Interdum quidem indulget nostrae

infirmitati : et quum iubet nos aliquod opus suscipere,

simul testatur se non passurum ut labor noster

pereat, et industria prorsus careat fructu: tunc ergo

Deus nobis parcit. Sed sumit aliquando examen

de suis quod dixi, nempe qualiscunque futurus sit

eventus, ut tarnen satis illis sit paruisse eius mandato.

Et ex hoc loco facile colligimus sic examinatum

fuisse prophetam nostrum. Idem etiam

legimus de Isaia. Nam ubi mittitur a Deo, non

tantum audit se verba facturum apud surdos, sed

durius est longe quod Deus proponit: Eas, inquit

(6, 9), excaeca cor populi huius, aggrava aures, et

cor obstina. Non tantum ergo videt Isaias se fore

expoBitum ludibrio, quia nihil proficiet suo labore,

sed videt sermonem suum non alio spectare, nisi

ad exeaecandos Iudaeos: nisi denique ut bis et ter

pereant. Atqui satis erat unus interitus. Sed

quemadmodum iam dixi, Deus aliquando servos

suos ita vult acquiescere suo imperio, ut laborent

etiam absque ulla spe fructus. Et hoc diligenter

notandum est. Quoties enim vocamur a Deo, antequam

nos accingamus veniunt in mentem istae

cogitationes, Quis tandem erit finis? et quid consequar

meo labore? Ubi autem exitus non apparet

ex voto animi nostri, despondemus animos. Atqui

hoc est abrogare Deo partem imperii sui. Quamvis

enim labor noster sit inutilis, satis est gratum esse

ipsi Deo. Ergo discamus relinquere eventum in

manu Dei, ubi aliquid nobis iniungit. Et quamvis

totus mundus nos derideat, quamvis etiam desperatio

ipsa nos ignavos reddat, animos tarnen colligamus,

et enitamur quidquid sit: quia sufficere

nobis debet, obsequium nostrum gratum esse Deo.

Hac. ratione dicit Paulus evangelium, quamvis sit

odor mortis in mortem, suaviter tamen olere coram

Deo (2. Cor. 2, 15). Quum dicitur evangelii doctrinam

esse mortiferam, posset statim suggerere

nobis sensus noster nihil esse melius, quam earn

relinquere. Ergo Paulus occurrit, et dicit non

debere fieri iudicium de evangelio ab ipso successu.

Quamvis ergo non tantum surdi maneant homines,

sed etiam in deterius labantur, imo ruant praeoipiti

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!