25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

373 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XVI. 374

fuit, exinaniri totam terrain incolis, sed deformitas

fuit tanquam cumulus extremae cladis, quum scilicet

domus fuerunt exustae. Regio enim etiam in posterum

quoque, et quidem diuturnum tempus vastata

fuit. Nam ubi occisi sunt homines, possunt tarnen

alii Buccedere, si reperiant domos paratas, et agros

non incultos. Verum ubi omnia consumpta sunt

incendio, et aliis ruinis, spes in futurum quoque

ablata est. Hoc nunc significat propheta, quum

dieit domos exustum iri. Adiungit, exercebunt in te

indicia in conspectu multarum muïierum. Quia hactenus

populo iudaico meretricis personam imposuit,

sub nomine mulierum, ut membra inter se reepondeant,

intelligit vicinos populos. Confirmât autem

quod ante vidimus, nempe poenam quae exigetur a

Iudaeis fore coniunctam cum maximo dedecore.

Est autem hoc valde acerbum, ubi non modo nobis

pereundum est, sed satianda hostium crudelitas, ubi

multi nos spectant: et haud dubie fuit multo gravius

Iudaeis, sustinere ludibria hostium suorum

quam semel perire. Si statim fuissent occisi, mors

non adeo ipsos cruciasset ut illae subsannationes,

quibus fuerunt vexati a suis hostibus. Diximus

autem fuisse omnibus fere exosos: et in Psalmo

etiam id ostenditur, quod Idumaei, et alii similes

quasi per modum gratulationis dicerent, Euge euge,

quum excidebatur Hierosolyma, Memento Domine

filiorum Edom, qui dixerunt in die Hierusalem,

Dirue, dirue usque ad fundamenta (Psal. 137, 7).

Hoc ergo nunc propheta denuntiat, nempe poenam

cuius paulo ante meminit fore in exemplum cunctis

gentibus. Improprie quidem loquitur de Ohaldaeis,

ubi dicit fore exsequutores iudicii Dei. Neque enim

tale quidquam fuit illis propositum. Sed saepe

transfert Deus ad homines (qui instrumenta sunt

suae vindictae) quod non nisi in ipsum proprie

competit. Et hoc modo magis vulnerat Iudaeos,

quum illis praeficit Ohaldaeos iudices. Deus ergo,

proprie loquendo, solus fuit iudex, qui ultus est

scelera populi: sed interea substituit quodammodo

in locum suum Ohaldaeos, ut poena esset magis

ignominiosa. Adiungit et cessare te faciam a scortatione,

nee munera amplius offeres. Non intelligit

Deus Iudaeos meliores fore ubi in exsilium tracti

fuerint, sed simpliciter admonet materiam illis defore

scortandi: quemadmodum meretrix etiamsi ab

omnibus spreta pudefiat, non tarnen meliore est

ingenio, imo semper eadem in eius animo impudicitia

ebullit. Sic etiam Iudaei semper fuerunt obstinati

in suis sceleribus. Sed defuit illis peccandi

materia. Sequitur,

42. Et quiescere faciam excandescentiam meam

in te, et recedet aemulatio mea abs te: et quiescam,

et non irascar amplius.

Quanquam videtur hie Deus promittere aliquam

vindictae mitigationem, minime tarnen dubium est

quin exprimat quod ante vidimus, nempe talem fore

interitum gentis, ut non opus sit iterum ad easdem

redire poenas. Quum ergo dicit, quiescere faciam

indignationem meam in te, significat se fore vindicem

omnium scelerum ita ut satietur: ac proinde quies

indignationis Dei hie vocatur consumptio populi:

quasi diceret, ubi te prorsus in nihilum redegero,

tunc quiescet mea indignatio erga te. Eodem etiam

modo postea adiungit, et recedet indignatio 'mea abs

te. Verum non possem hodie absolvere.

Substituimus heri in ea parte, ubi Deus pronuntiat

aemulationem suam recessuram a Iudaeis.

Hoc quidam interpretantur de zelotypia: nee displicet

sensus ille. Scimus enim Deum hactenus

loquutum esse in persona mariti. Ubi autem maritU8

ulciscitur iniuriam sibi illatam, totus ardet

zelo. Itaque sibi non tempérât in vindicta: sed

ubi coepit uxorem suam pro nihilo ducere, quemadmodum

si foedatam videat, et indignam de qua

amplius cogitet: nunc sedatur eius iracundia et indignatio.

Sic ergo quidam intelligunt, recedet zelotypia

mea abs te, hoc eat posthac non eris mihi

loco uxoris, sed te contemnam ac si esses extranea

prorsus, et mihi incognita. Potest tarnen aliter accipi

nomen zeli vel aemulationis, quemadmodum

heri etiam dicebat, ponam te sanguinem indignationis

et zeli, hoc est nihilo mitius tecum again ac

soient qui toti flagrant iracundia, et spirant meras

caedes: quemadmodum ubi quia inflammatus est

contra hostes, quoscunque habet obvios trucidât.

Sicuti ergo posuit Deus proxima lectione sanguinem

zeli et iracundiae, ita etiam hoc loco potest accipi

simpliciter nomen aemulationis, HfrOp quod recedet

Dei aemulatio vel zelus, hoc est ardor ille ulciscendi

a Iudaeis, nempe ubi deerit materia, quemadmodum

heri exposuimus. Quietus ero inquit, et non irascar

amplius. His verbis idem confirmât, nempe talem

fore interitum urbis Hierosolymae, ut Deus quasi

satiatus desinat a vindicta. Neque tarnen hic aliquam

mitigationem promittit, sicuti quidam putarunt:

sed exprimit quam formidabilis futura sit

vindicta, quia consumet atque abolebit totum populum,

ut Deus irasci desinat, quemadmodum ubi

nihil ligni residuum est ignis sponte exstinguitur.

Haec summa est. Sequitur,

43. Quia (propterea quod) non es recordata

dierum adolescentiae tuae, et vrritasti me in hoc toto

(vel tumultuata es contra me), etiam ego viam tuam

in caput reddam (ponam), dicit dominator IeJiovah:

et non fecisti cogitationem super cunctis abominationibus

tuis (alii vertunt, ut non impleas cogitationem

in cunctis abominationibus tuis. Hieronymus legit

24*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!