25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

221 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. X. 222

qua propheta loquitur, quum angeli starent, stabant

et rotae? respondeo, hoc referri ad humanum sensum.

Tametsi enim assidue operatur Deus per

angelos, videtur tamen aliquando interquiescere.

Neque enim aequabili modo tempérât sua opera: et

» Bicuti aliquando coelum pacatum est, aliquando

turbulentum: sic etiam apparet varietas in operibus

Dei, ex qua imaginari promptum est, Deum aliquando

esse in vehementia motus, aliquando autem

stare vel quiescere. Haec igitur est intermissio de

qua nunc loquitur propheta, quum dicit animalia

stetisse, et simul cum ipsis rotas. Et experientia

idem confirmât. Deus enim interdum videtur miscere

coelum terrae, et nos expergefacit insolitis

operibus: aliquando videtur fluere cursus operum

eius instar placidi fluvii. Ita absurdum non est,

rotas stetisse cum animalibus, et simul profectas esse

vel elevatas. Addit spiritum animalis fuisse in rotis.

Exposui hanc particulam. 1. cap. sed breviter adhuo

tenendum est, spiritum hie sumi pro arcano

vigore aut instinctu. Rotae proprie non sunt animatae,

quia diximus hac voce nobis repraesentari

rerum eventus, et quaecunque videntur accidere in

mundo: sed illic est incomprehensibilis vigor, et

agitatio ex imperio Dei: ita ut omnes creaturae

animentur motu angelico: non quod fiat conversio

angeli in bovem, vel in hominem, sed quia Deus

exserit ac diffundit virtutem suam modo occulto, ut

nulla creatura contenta sit proprio suo vigore, sed

animetur ab ipsis angelis. Nunc sequitur,

18. Et egressa est gloria Iehovae e limine domus,

et stetit super Cherubim: et sustulerunt Cherubim

alas suas, et aâscenderunt e terra in oculis meis:

quum egrederentur, rotae etiam coram ipsis: et stetit

super Urnen portas Iehovae orientalis: et gloria Bei

Israël super ipsa sursum.

Hic docet propheta quod praecipuum est in

hac visione, Deum egressum fuisse e templo. Scimus

quanta confidentia iactaverint Iudaei se fore

semper tutos et salvos sub Dei custodia. Quia

enim promissio data fuerat, templum fore Dei requiem

ubi habitaret, non putabant fieri posse, ut

unquam ab ipsis migraret Deus: ita licentiose peccabant:

et quum Deum proeul reiieerent suis sceleribus,

volebant tamen quaBi devinetum tenere. Haec

Btultitia ridetur apud Isaiam (66, 1), Coelum est

sedes mea: terra autem scabellum pedum meorum:

quam igitur domum exstruetis mihi? Deus iusserat

sibi exstrui templum, et volebat illic terrestre domicilium

habere: dicit autem illud esse nugatorium:

quomodo? Nempe quum promitteret se in templo

nabitaturum, volebat illic nomen suum pure et rite

invocari. Atqui Iudaei modis omnibus templum

inquinaverant. Ergo frustra putabant Deum illic

esse inclusum: quia eo non speetavit eius liberalitas,

ut se captivum addiceret Iudaeis, sed ut ipsos

haberet sibi obsequentes. Merito itaque dicit Isaias

domum illam non posse aptari in usum Dei, nempe

quia profanata erat. Sic etiam vidimus apud Ieremiam

(7, 4), Nolite confidere in verbis mendacii,

Templum Iehovae, templum Iehovae, templum Iehovae.

Repetitio ilia ponitur, quia subinde elati

sua pervicacia Iudaei prophetis resistebant : et

quoties obieeta fuerat aliqua comminatio, statim

confugiebant ad illud asylum, Templum Domini.

Hac igitur ratione nunc propheta refert gloriam Dei

egressam fuisse e sanetuario. Fuisset enim alioqui

absurdum quod vidimus: missus est qui incendium

spargeret per totam urbem: hoc modo templum

simul conflagrasset, et Deus fuisset ita consumptus

proprio igné: ego hic loquor vulgari modo: quia

quum area foederis vooetur Deus exercituum (2. Sam.

6, 2), qui fieri potuit ut ignis arcam simul cum

aliis omnibus templi partibus perderet ? Sed oecurrit

Deus ipse, et ostendit templum fore vacuum sua

gloria dum excidetur ab hostibus. Postea templum

dirutum fuit. Et in Psalmo (74 et 79) describitur

lamentabilis eius ruina, quam crudeliter et superbe,

et quam barbara contumelia hostes insultaverint:

hoc fuisset valde indignum, et turbasset infirmas

mentes. Ergo necesse fuit hoc persuasum esse

fidelibus, Deum non amplius habitare in templo,

sèd restare duntaxat inane spectaculum, quia inde

abstulerat suam gloriam, quum scilicet tot inquinamentis

locus ille fuisset corruptus. Nunc ergo

tenemus consilium prophetae, ubi dicit gloriam Iehovae

e limine domus fuisse egressam et stetisse super

Cherubim. Iam autem dixerat Cherubim alas suas

élevasse, quod iterum confirmât. Unde sequitur,

Deum cum suis angelis relicto templo deserere Iudaeos,

ut frustra in posterum iactarent se quietos

fore Bub eius praesidio. Dicit ergo Cherubim élevasse

alas suas, et adscendisse e terra coram oculis

suis. Non est supervacua haec particula, quoniam

difficile erat persuasu Iudaeis quod dixit de migratione.

Célèbre erat oraculum, Hic habitabo quoniam

elegi earn. Quum illud arriperent, putabant citius

fore ut sol e coelo excideret, ' quam ut Deus relinqueret

templum illud. Verum propheta dicit se

palam vidisse, ne qua maneat dubitatio. Si quis

hic roget quomodo simul conveniant promissio illa

quam retuli, et discessus quem nunc propheta commémorât:

facilis responsio est, modo teneamusDeum

non semper operari humano modo, neque pro captu

carnis nostrae. Videtur saepe Deus ita abrumpere

sua opera, ut initium careat suo fine: denique videtur

Deus interdum ludere, et retrahere manum

suam, ut eventus non respondeat laetis principiis.

Quoniam ergo apparet secundum carnis sensum

talis frustratio in operibus Dei, necesse est ita lo-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!