25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

345 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XVI. 346

fuerunt simiae, ita aemulati sunt hunc morem,

quanquam enim non gestant byssum, conficiunt

tarnen sibi vestes ex lino, quas vocant superlicia.

lam addit, et operui te serico, aut vestibus sericis,

vel panno serico. Addit, se posuisse armillas super

manus: vocant barbari brachialia. Haec luxuria

ubique terrarum fere vagata est: sed quod propheta

8ubiicit fuit repudiatum ab aliis gentibus,

nempe circulus. Ponit torquem super guttur: etiam

torques fuerunt in vulgari usu ut sunt hodie: imo

et torquibus additae sunt laxiores catenae, et duplices,

et triplices, et quadruplices. Hoc igitur

vitium nimis vulgatum fuit. Sed quod postea addit

de circulo, relictum fuit Orientalibus. Nam babebant

pendillas gemmas e naribus suis: et miror cur

interprètes posuerint inaurem, deinde pro inauribus

posuerint circulum. Sed hie propheta significat

circulum, unde pendebat gemma e naribus. Hoc

apud nos esset ridiculum, imo deforme. Sed tarn

viri quam mulieres in barbaris illis regionibus habent

gemmas pendulas in naribus, et in auribus

etiam. Addit, coronam in capite. Non significat

diadeina vel coronam, quae esset regium insigne:

sed erat etiam ille satis communis ornatus. lam si

quia hie quaestionem moveat de isto apparatu tarn

multiplici, an scilicet licuerit mulieribus undique

sibi accersere tot ornamenta, responsio facilis est,

prophetam hic non probare quod commémorât, sed

mutuari ex communi more similitudinem. Diximus

enim non aliud fuisse eius consilium, quam ut

ostenderet non potuisse Deum liberalius agere cum

populo illo: quia modis omnibus explicuerat incomparabiles»

thesauros suae beneficentiae in ornandis

Israelitis. lam hoc describit metaphorice, et

sub figuris ex vulgari more sumptis, qui passim

receptus erat. Non sequitur propterea fuisse mulieribus

permissum ita se ornare. Scimus enim

superfluos ornatus totidem esse lenocinia: deinde

scimus quanta sit mulierum vanitas et ambitio dum

sese ostentant in mundo suo, ut loquuntur. Et

vidêmus etiam acriter reprehendi curiosam illam

mulierum cupiditatem, ab Isaia praesertim. Sed

satis est elicere quod Deus sub his figuris docere

voluit, nempe nullum genus liberalitatis fuisse ab

ipso omissum. Unde sequitur, minus excusabilem

fuisse populi ingratitudinem, quemadmodum paulo

post subiiciet Ezechiel. Sed antequam ultra progrediar,

aptanda est etiam haec doctrina in usum

nostrum. Quae hactenus dicta sunt de populo

israelitico non conveniunt nobis, fateor, per omnia:

sed aliquid tarnen est simile. Si reputamus qualis

sit nostra origo, omnes nascimur filii irae, omnes

sumus maledicti, sumus etiam Satanae mancipia:

et quanquam multi educati sunt satis laute, tarnen

quantum ad spiritualem statum pertinet, sumus

tanquam pueri infantes, aut foetus expositi: et su­

mus interea demersi in sordibus nostris et foetore.

Quid enim reperietur in homine antequam renovatus

sit, praeter Dei maledictionem? Ubi ergo ita

sumus Satanae mancipati, ubi Deus nos abominatur,

quemadmodum dicitur Geneseos 6, Poenitet me

fecisse hominem : ubi non agnoscit in nobis imaginem

suam, quae ^non tantum foedata est per originale

peccatum, sed fere exstincta*: certe haec est

summa deformitas. Et quanquam non capimus

sensu nostro quod dictum est: tarnen satis est nos

esse detestabiles coram Deo et angelis. Non est

igitur cur nobis placeamus: imo si aperiamus oculos,

satis perspicua nobis erit haec foeditas de qua

dixi. Interea Deus nobis ita auxiliatus est, ut vere

compleverit quidquid hie recenset Ezechiel. Etsi

enim non liberati sumus ab externa aliqua tyrannide,

Deus tarnen nos sibi desponsavit: deinde

quum in ecclesiam suam cooptavit, hic fuit summus

decor, et haec fuit plus quam regia dignitas. Videmus

ergo hanc doctrinam hodie nobis quoque esse

utilem, modo expendamus quid nobis simile sit

cum veteri populo. Quanquam unum omiseram de

alimentis. Deus ergo hic non tantum commémorât

se ornasse multiplici vestitu, et monilibus, et gemmis,

et auro, et argento populum suum: sed adiungit

etiam, comedisti similam, vel similaginem, et

mel, et oleum, et fuisti pulchra valde, et prospère

progressa es usque ad regnum. Hic Deus rursus

commendat et extollit suam beDeficentiam, quod

scilicet non tantum sumptuose vestierit sponsam

de qua loquitur, sed etiam largiter ipsam aluerit

optimis et suavissimis et delicatissimis cibis. Ponit

très duntaxat species: vini nulla fit mentio neque

carnium: sed per similaginem intelligit populum

illum nullis delitiis eguisse. Idem etiam per oleum

et mel significat. Clausula demonstrat cumulum

gratiae, quum dicit féliciter fuisse progressant usque

ad regnum: quia non poterant recenseri omnia Dei

bénéficia, dicit non tantum magnifiée vestitam fuisse

hanc sponsam, et delicate fuisse nutritam : sed

progressant fuisse usque ad regiam dignitatem. In

proximo versu adhuc commémorât sua bénéficia.

14. Et egressum tibi fuit nomen in gentibus in

pulchritudine tua (vel ob pulchritudinem tuam), quia

perfecta fuisti in décore quem posueram super te, dicit

dominator Iehovah.

Hic adhuc insistit propheta in recitandis Dei

beneficiis, quibus populum illum sibi obstrinxerat.

. Quod autem dicit egressum fuisse nomen, non potest

restringi ad exiguum aliquod tempus: sed complectitur

continuam seriem gratiae Dei usque dum

provexit populum illum ad summum gradum felicitatis.

Id autem contigit sub Davide. Non dubium

igitur est quin Deus hic significet continua série

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!