25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

707 PRAELEOTIONES 708

qui vel sibi indulget in sua ignorantia, Tel etiam

cupit omnem lucem esse exstinctam. lam quod

dicit regina spiritwm deorum sanctorum esse in Daniele,

alibi exposuimus quid hoc sibi vellet. Neque

enim mirum est, profanos homines ita loquutos

esse, quia non poterant discernere inter unicum

Deum, et angelos. Ergo promisoue vocarunt deos,

quidquid erat divinum et coeleste. Hinc fit ergo,

ut regina deos sanctos vocet angelos, et interea

Deum statuât in turba. Sed nostrum est, ita agnoscere

unioum Deum, ut solus emineat, et ut angeli

etiam ipsi cogantur in ordinem, neque ulla sit excellentia

tarn in terra quam in coelis, quae obscuret

unius Dei gloriam. Ita enim scriptura in hoc incumbit,

ut Deum constituât in summo gradu : deinde

ut nihil polleat tanta praestantia, quod non cedat

eius maiestati. Sed hie videmus quantopere necessarium

sit nos doceri de unica Dei essentia: quoniam

a primo mundi exordio semper hoc fuit persuasum

hominibus esse aliquod summum numen:

sed postea omnes evanuerunt in suis cogitationibus,

ita ut elapsus illis Deus fuerit: deinde permiscuerint

ipsum cum angelis, ut omnia essent confusa. Quum

ergo hoc videmus, sciamus nobis opus esse scriptura

duce" et magistra, quae praeluceat, ut nihil cogitemus

de Deo, nisi quatenus ipse nos ad se invitât,

et ultro se patefacit.

Ooepimus heri exponere locum ilium, ubi narrât

Daniel regem Beltsazar admonitum fuisse a

regina, ut ipsum accerseret. Diximus hie satis

superque convinci regem ingratitudinis, quod tarn

eximium Dei prophetam iacere passus fuerit, quum

tarnen memorabile illud vaticinium, de quo vidimus,

deberet célèbre esse, et in ore omnium versari, ut

constaret sancto viro perpétua autoritas. lam quia

Daniel commémorât reginam ingressam fuisse domum

symposii, hinc elicitur probabilis coniectura, non

fuisse uxorem regis, séd potius aviam. Dixi me de

hao re nolle contendere, quia in rebus dubiis potest

quisque frui suo iudicio libero. Atqui haec inter

se non quadrarent, regem epulatum fuisse cum

uxore et concubinis suis, deinde reginam ingressam

fuisse in coenaculum. Colligimus ergo reginam hie

vocari honoris causa, quae praedita adhuc erat, si

non potestate, saltern autoritate et gratia. Et hoc

etiam confirmât testimonium Herodoti*), qui laudat

uxorem regis Nebuchadnezer, quern vocat Labynetum

: laudat ob singularem prudentiam : vocat earn

Nitocrim. Convenient ergo haec inter se, quod abfuerit

ab ullo symposio matrona, quia alieaum erat

ab aetate eius et gravitate, comessari una cum

aliis, qui luxuriae operam dabant. Ilia igitur ingressa

coenaculum, admonuit regem de Daniele: et

*) Herod, lib. I, 185.

nunc 8ubiicit causam cur Daniel praefectus fuerit

magis, et ariolis, et divinis, et chaldaeis omnibus.

12. Propterea quod spiritus excéllens, et intéttigentia,

et cognitio, interpretatio somniorum, et arcanorum

revelatio, et sölutio nodorum (hoc est, solvebat

nodos: ego uno contextu ita lego, tametsi ponitur

nunc nomen, nunc verbum: sed ego respioio facilitatem,

ne quid sit ambiguum) inventa est (nempe

prudentia et cognitio, ut prius dixerat) in eo (nempe)

Daniele, cui rex imposuerat nomen Beltsazar: et nunc

Daniel vocetur, et interpretationem patefaciat.

Causam hic assignat regina cur Daniel illam

dignitatem adeptus esset, ut haberetur princeps ac

magister omnium sapientum: quia scilicet, inquit,

spiritus excéllentia inventa fuerat in eo, quod interpretaretur

somnia, quod patefaceret arcana, quod solveret

nodos. Tria igitur dona hie enumerat, quibus

pollebat Daniel: et ita probat excelluisse ipsum

inter omnes alios magos, quia nemo erat qui se

conferre posset. Iactabant quidem magi se esse,

interprètes somniorum, se posse solvere nodos omnes,

et explicare aenigmata: caeterum vanitas et

Stolida ipsorum iactantia iam bis deprehensa fuerat.

Merito igitur regina haec tria vendicat Danieli, ut

ostendat ipsum superare alios omnes. Deinde ratiocinatur

ab autoritate, quum dicit nomen ei fuisse

impositum a rege. De hoc nomine Beltsazar alibi

diximus: sed hoc consilio nunc regina dicit nomen

hoc fuisse illi inditum, ut Beltsazar cognoscat fuisse

habitum in summo pretio et honore apud avum

suum: et ideo exprimitur hie nomen patris, quia

poterat Beltsazar exteros contemnere : sed ratio

dictabat, ut aliquid deferret iudicio avi sui, quern

omnes cognoverant fuisse praestantissimum, quamvis

eum ad tempus Deus humiliasset, ut vidimus, et

nunc repetet Daniel. Pergamus: ,

13. Tunc Daniel adductus est coram rege: loquutus

est rex, et dixit Danieli, Tu (ne es) ille Daniel?

(si interrogative legamus: vel, Tu es ille Daniel)

qui ex fHiis captivitatis Iehudah, quern abduxit

rex pater meus (e) Iehudah.

14. Et audivi de te, quod spiritus deorum in te,

et intélligentia (vel, perspicacia: diximus heri nomen

hoc, quum proprie lucem significat, metaphorice

sumi pro perspicacia, vel, Bolertia) et cognitio, et

sapientia excéllens (vel, eximia) inventa sit in te.

15. Et nunc producti sunt coram me sapientes,

arioli (vel, genethliaci, non moror has voces, ut

ante dixi), qui scripturam hanc legerent, et interpretationem

eius patefacerent mihi: et non potuerunt interpretationem

sermonis indicare.

16. Et ego audivi de te, quod possis nodos solvere,

et arcana explicare: nunc si poteris scripturam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!