25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

83 PRAELECTIONES 84

11. Et vade (ingredere) ad transmigrationem

(id est ad captivos), ad filios populi tui, et loquere

ad ipsos: et die Ulis, Sic dicit dominator Iehovah,

sive audierint, sive cessaverint.

Repetitio est eiusdem doctrinae. Diximus autem

prophetam nostrum magis verbosum esse, quam

Isaiam, imo et Ieremiam ipsum: quia ad formam

loquendi quae tunc erat inter exsules assueverat.

Non est igitur tarn restrictus nee politus. Sed tenendum

est, sermonem accommodasse ad discipulos:

quia non tantum cum rudi et crasso populo negotium

erat, sed etiam cum obstinate Deinde

degeneraverant fere a sua lingua, sicuti etiam a

puritate fidei. Ergo deflexit consulte propheta ab

elegantia linguae. Quidquid sit apud homines tam

pigros, imo socordes nihil fuit supervacuum. Dicit

igitur quod ante vidimus, se iussum fuisse loqui

omnes sermones. Sed prius dicit se iussum fuisse,

corde accipere, et auribus percipere. Est inversus

ordo, quia prius est auribus percipere, quam corde

accipere. Et argute magis quam vere philosophantur

qui dicunt interiorem auditum praecedere, eo

quod frustra verberantur aures sonitu, nisi cor iam

ante fuerit docile. Nam quamvis Deus electos suos

ad audiendum praeparet, et det illis aures, ut audiant:

tarnen doctrina ipsa non ante pénétrât in

ipsorum animos, quam fuerit auribus excepta. Minime

ergo dubium est quin hie sit öaxepov 7ip6x£pov,

ut loquuntur. Summa autem est, ut propheta, quo

certus sit vocationis suae, audiat loquentem Deum.

Non fuit autem hoc dictum eius causa, sed ut secure

gloriari posset se esse Dei discipulum, nee

quidquam proferre nisi quod ex ore Dei ipsius audierat.

Ut ergo hac confidentia pugnaret adversus

popüli impietatem, ideo iussus fuit sermones Dei

audire. Repetitur etiam quod ante de corde vidimus,

nempe ut propheta libère iactaret se non adferre

duntâxat ventosam eloquentiam, sicuti faciunt

homines profani, quibus nihil aliud propositum est

quam plausus hominum captare. Propheta ergo

hie dicit se iussum fuisse accipere sermones Dei in

corde suo. Iam additur, ut eat et pergat ad captivitatem

ad filios populi sui. Videmus ergo Deum non

tam prophetam quam Israelitas respicere, quia nunquam

sponte cessissent prophetae, quum afferret

legationem minime iucundam. Nihil enim magis

triste et exosum ipsis esse potuit, quam audire

minas et maledictiones. Quia ergo nunquam sponte

flexi fuissent ad obsequium, ideo mittitur cum testimonio,

quod didicerit in schola Dei quidquid profert:

deinde quod ita didicerit a Deo, ut nihil de

suo addat: postremo se ita loqui, ut non frangatur

populi contumacia. Sive ergo audierint, sive cessaverint,

tu nihilominus perge. Quare? Dices sic Deum

loqui. Exposuimus autem quid haoc particuk va-

leat, nempe ubi hoc nobis persuasum est placere

Deo nostrum laborem, etiam si inutilis sit apud

homines: tarnen hoc debere sufficere, quod missi

sumus a Deo: deinde velle experiri nostram constantiam,

ne ubi videmus nos frustra laborare, ideo

desinamus quin parati simus ad obediendum, quidquid

acciderit.

12. Et sustulit me spiritus: et audivi post me

vocem strepitus magni, Benedicta gloria Iehovae e

loco suo.

Iterum confirmât propheta quod ante vidimus,

Deum scilicet arcano spiritus sui instinctu fuisse

operatum in eius animo. Quanquam ergo hortatus

eum fuerat Deus ad fortitudinem, ipse tarnen praestat

quod ab ipso exegit. In summa, propheta

fortis fuit in Deo, quia Deus virtutem suam in eo

exseruit. Dicit ergo se sublatum fuisse a spi/ritu,

quod tantundem valet atque nullam fuisse in ipso

agitationem, nisi ex coelesti inspiratione. Sic autem

oportuit ad tempus extra se ipsum rapi, ut nihil

appareret in eo humanum. Sed de hac re plura

dicenda erunt paulo post. Addit se audiisse vocem

strepitus magni, hoc est vocem sonoram, et quae

differret a consueto hominum sermone. Potuit igitur

ipso Tocis strepitu vel tumultu discernere propheta

vocem illam a sermone hominum. Benedicta,

inquit, gloria Iehovae e loco suo. Non dubium est

quin hoc elogium aptari debeat ad praesentem

causam, quae agitur. Quum ergo vox ista personuit,

voluit Deus refellere obstreperas populi voces, quum

sibi putaret fieri iniuriam. Scimus enim populum

ilium fuisse querulum, et subinde murmurasse, quum

durius putaret se tractari quam par esset. Opponitur

itaque gloria Dei omnibus impiis et sacrilegis

blasphemiis, quas solebant Israelitae in Deum evomere,

ac si crudeliter cum ipsis ageretf In summa,

vox ista compescuit omnes calumnias, quibus conati

tunc fuerunt impii gloriam Dei prorsus obruere.

Dicit gloriam illam esse benedictam, quia homines

etiam si non audeant evomere crassa et aperta

oonvicia adversus Deum, nihilominus maledicunt

eius gloriae quoties iustitiae eius detrahunt, et

ipsum insimulant nimii rigoris. Ex adverso itaque

vox auditur, gloriam Dei esse benedictam. Per locum

Dei intelligo tern plum. Pateor quidem multis scripturae

locis coelum ita vocari, non quod essentia

Dei quae immensa est, loco inoludi queat. Sicuti

enim coelum vocatur solium eius, vel sedes, ita

etiam terra scabellum pedum eius, quia omnia

replet sua immensitate. Sed hie ut etiam alibi

saepius, templum vocatur locus Dei, quia illic quodammodo

habitabat respectu hominum. Caeterum

hoc dicitur tam exsulum respectu, quam residui

populi, qui adhuc manebat Hierosolymae. Exsules

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!