25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROLEGOMENA IN DANIELEM.

scripturam expositionibus relucet. Qua ratione vero exceptae fuerint a duobus illis fratribus Ioanne

Budaeo, et Oarolo Ionvillaeo, hic repetere supervacaneum foret, quum satis superque constet ex scriptis,

quae in duodecim, quos vocant minores, prophetas sunt édita. Nam in his excipiendis eandem omnino

viam sunt sequuti, quam in prioribus illis tenuerant. Cur autem contextum hebraicum latinae versioni

addere visum fuerit, ne tibi forte mirum videatur, paucis accipe, quia non defuerunt studiosi doctique

homines, qui in superioribus, quas dixi, praelectionibus, hebraea merito desiderarint, quum propter alia,

turn maxime quod linguae hebraicae peritis iucundissimum sit fontem ipsum ante oculos positum cernere,

ex quo fidissimus ille interpres genuinum prophetae sensum hausit: minus autem in ea lingua

exercitatis non ingratutn, Danielem non modo peregrina, sed sua quoque lingua loquentem videre, et

quomodo quidque dicatur intelligere: ideo nativa sancti viri verba praeterire non placuit. Hue etiam

accedit, quod idem doetissimus interpres Calvinus solet primum singulos versus hebraicos recitare,

deinde in latinum sermonem convertere. Ut igitur integram quam servat docendi rationem teneas,

hoc breviter praefari libuit. Caeterum, quam copiosum et uberem fructum ex his praelectionibus

omnes sint percepturi, quisque legendo melius iudicabit. Yale, et si quid profeceris, uni Deo quam

meretur laudem tribuas, et Calvino fidelissimo eius servo semper bene preceris.

Genevae, Decembr. MDLXI.

Praeleotiones in Danielem saepius typis exscriptae sunt quam caeterae in Prophetas a tachvgraphis

exceptae. Exstant nimirum sex editiones latinae praeter Âmstelodamensem, quas omnes ipsi

possidemus, et duae gallicae quos adhuc desideramus. Illae omnes inter se simillimae sunt ita ut non

nisi accurate inspicientibus diversae appareant. Ecce earum soriem:

I. loannis | Oalvini | Praelectio- | nes in librum pro- | phetiarum | Danielis, | Ioannis Budaei et

Garoli Ionuillaei labore | et industria exceptae. | Additus est e regione versionis Latinae | Hebraicus et

Ohaldaicus textus. | Genevae. | M. D. LXI. (fol.)

Titulus undiquaque figuris ligno incisis circumscriptus eBt; superne in epistylio corona maioris

formae manibus duarum cariatidum a dextra et sinistra stantium Bustinetur; infra Septem artes liberales

(si quid videmus) in gradibus throni soientiae sedent.

Octo folia liminaria continent, praeter Calvini epistolam nuncupatoriam ad Gallos, praefationem

typographi ad lectorem, et precationem qua uti solebat Calvinus initio suarum lectionum, et quam iam

alia occasione descripsimus. Porro sequuntur terniones viginti octo cum dimidio (a—z; Aa—Pf); folia

numerata sunt 171. Finem faciunt Errata et Index undecim foliis comprehensa. Post errata legitur:

Exoudebat Ioannes Laonius M. D. LXI.

II. Praeleotiones | Ioannis | Calvini | in librum prophetiarum | Danielis, | Ioannis Budaei et

Caroli Ionuillaei labore et industria exceptae. | Additus est e regione versionis Latinae Hebraicus et

Chaldaicus textus. | (Emblema.) | Apud Bartholomaeum Yincentium. | M. D. LXXI. (fol.)

Emblema exhibet figuram hominis nudi (Apollinis?) qui in elata dextra serpentem tenet, in

sinistra demissa sceptrum et duos ramos; pede dextro calcat draconem, sinistra subiacet lyra. Ciroumciroa

depicta est corona radians, intra quam legitur: YINCENTI.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!