25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

31 PRAELECTIONES 32

debent haec duo, nempe procellam fuisse excitatam

a septentrione : Deum vero in solio suo fuisse conspectum,

qui autor esset illius procellae. Sed interea,

ut maiestas Dei melius afficiat Iudaeos, simul

dicit se vidisse quatuor animalia, et quatuor rotas

coniunetas. Per quatuor animalia intelligit Cherubim:

et non opus est aliunde petere expositionem.

Ipse enim cap. 10 testatur, quum vidisset Deum

in templo, fuisse haec quatuor animalia sub Dei

pedibus, et dicit fuisse Cherubim. lam videndum

est cur quatuor animalia hie enumeret, quum duo

Cherubim complexi fuerint arcam foederis: deinde

cur adscribat singulis quatuor capita. Nam si voluit

sermonem accommodare ad formam sanctuarii, cur

non posuit duos Cherubim, quibus Deus contentus

fuit? Videtur ergo hic discedere a praescripto ipsius

Dei. lam quatuor capita et pedes rotundi non

conveniunt duobus Cherubim, a quibus circumdata

fuit area foederis. Sed solutio in promptu est, prophetam

sic alludere ad sanctuarium, ut tarnen simul

infiectat suum sermonem ad ruditatem populi. Nam

religio tunc fere obsoleverat, et tantus fuerat contemptus

legis, ut nescirent Iudaei quaenam esset

sanctuarii utilitas. Deinde sic Deum colebant ac

si procul ab ipsis distaret, neque reputabant eius

proridentiam in. rebus humanis. Videmus enim

hie quam crassus fuerit ipsorum stupor, ita ut toties

percus8i tarnen nunquam expergefierent. Quia

ergo fere obtorpuerant Iudaei, necesse fuit proponi

illis novam formam: et ideo propheta dimidiam

partem mutatur ab-ipso sanctuario, dimidiam vero

partem assumit, quae necessaria erat populo tarn

rudi. Quanquam nihil ipse confinxit ex suo cerebro:

sed nunc loquor de consilio spiritus sancti.

Ergo Deus noluit abstrahere Iudaeos a sanctuario

(nam illud erat fundamentum omnis rectae intelligentiae)

sed quia videbat non sufficere formam

illam legalem, ideo addidit subsidium novum, quia

dedit singulis Cherubim quatuor capita: deinde

voluit Cherubim esse quatuor. Nunc quod numerum

spectat, non dubito quin Deus voluerit docere,

diffundi suam virtutem per omnes mundi

plagas. Scimus enim mundum in quatuor partes

dividi. Ergo ut sciret populus Dei providentiam

ubique dominari in mundo, locati sunt quatuor

Cherubim. Hoc quoque memoria repetere convenit,

per Cherubim designari angelos, vel per Seraphim.

Yocantur enim Seraphim ab Isaia sexto capite,

qui vocantur Cherubim hoc loco, et 10. cap. Scimus

autem angelos esse potestates, et principalis:

et scimus his elogiis insigniri, ac si vdcaret eos

scriptura ipsius Dei manus. Quoniam ergo Deus

operatur per angelos, et utitur illis tanquam mini8tris

suae potentiae, ideo quum angeli prodeunt

in medium, illic etiam conspicua est Dei Providentia,

et potesta8 in regendo toto mundo. Haec igitur

ratio est cur non duo tantum Cherubim propositi

fuerint ante oculos prophetae, sed quatuor: quia

oportuit Dei providentiam in rebus terrenis patefieri.

Populus enim tunc imaginatus fuit Deum

inclusum esse in coelo. Ergo propheta non tantum

in coelo ipsum regnare docet, verum moderari res

terrenas. Et hac ratione, et hoc fine extendit eius

potentiam per quatuor mundi plagas. Cur autem

singulis animalibus attribuit quatuor capita? Respondeo,

virtutem angelicam hie nobis demonstrari

in cunctis animantibus. Est tarnen synecdoche,

quia Deus per angelos suos operatur non tantum

in hominibus et reliquis animantibus, sed in cunctis

creaturis. Verum quia res exanimes non habent

agitationem ex se ipsis, ideo Deus quia, ut dixi,

volebat rudern et crassum populum instituere, proposuit

sub animalibus imaginem rerum omnium.

Quantum vero ad animantes spectat, homo tenet

praecipuum gradum, quia formatus est ad imaginem

Dei, leo inter feras bestias dominatur: bos autem

quia' est animal utilissimum, repraesentat omnes

animantes domesticas, vel cicures, ut loquuntur.

Quoniam autem aquila est avis regia, ideo comprehenduntur

aves omnes sub hac voce. Ego hic non

fabrico allegorias, sed tantum literalem sensum

amplector. Illud videtur mihi iam satis esse firmum,

quod Deus angelicas inspirationes significet

per quatuor Cherubim, et extendat ad quatuor mundi

plagas. Iam ut-simul pateat, nullam creaturam a

se ipsa moveri, sed omnes agitationes esse ex arcano

Dei instinctu, ideo singulis Cherubim tribuit

quatuor capita: quasi diceret angelos exercere imperium

Dei in toto orbe, non tantum in parte aliqua:

deinde sic agitari omnes creaturas, ac si coniunctae

essent cum ipsis angelis. Dicit ergo esse

quatuor singulis capita, nempe quia si fidei oculis

reputemus quomodo Deus mundum gubernet, apparebit

in omni agitatione virtus ilia angelica. Ergo

perinde est ac si angeli gestarent capita omnium

animalium, hoc est in se comprehenderent palam

et conspioue omnia elementa, et omnes mnndi partes.

Hoc de quatuor capitibus. Quantum attinet

ad quatuor rotas, non dubito quin omnes conversions

significent, quas vulgo nominant revolutiones.

Nam videmus mundum converti subinde, et quasi

induere novas faciès: perinde est ac si rota una

sese volveret, aut aliunde impulsa conficeret suum

cursum. Quoniam ergo nullus est firmus status in

mundo, sed assiduae conversiones cernuntur. Ideo

propheta hie angelis coniungit rotas: quasi diceret

quidquid mutationum cernitur in mundo non fortuito

oriri, sed aliunde pendere, nempe ab angelis,

non quod ipsi propria virtute quidquam moveant,

sed quatenus sunt manus Dei, ut iam diximus. Et

quia conversiones istae sunt contortae, dicit propheta

se vidisse rotam in rota. Neque enim conti-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!