25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

623 PRAELECTIONES 624

bus suis. Sed pluris erat obsequium quod regi deferebant

quam vetustas: ut hodie si quis rex vel

excogitet novam aliquam superstitionem, vel discedat

a papatu, et velit restituera purum Dei cultum,

statim oernetur subita mutatio in omnibus praefectis,

et in omnibus aulicis et proceribus. Q.uare?

neque enim vel Deum metuunt, vel sincere ipsum

reverentur, sed pendent ex nutu regis, et serviliter

adulantur. Ita quidquid regi placuit, hoc omnes

probant, et cum plausu, si opus sit. Non mirum

igitur est, si proceres Chaldaei, qui nunquam gustaverant

quid esset verus Deus, aut quid esset vera

pietas, statim propensi fuerint ad colendam statuam.

Sed hino etiam colligimus, quam nihil firmum sit,

vel stabile in hominibus profanis, qui non edocti

sunt in schola Dei quaenam sit vera religio. Flectentur

enim singulis momentis ad quaslibet auras,

quemadmodum folia moventur fiante vento in arboribus,

ita etiam quicunque non egerunt radicem

in Dei veritate, necesse est ipsos vacillare, et ferri

hue atque illuc, ubi flare coepit aliquis ventus. Non

autem simplex est ventus regium edictum, sed est

quaedam violenta tempestas. Neque enim impune

licet regibus et eorum edictis se opponere. Hinc

fit ut qui non sunt solide fundati in Dei verbo,

nee tenent quid sit vera pietas, rapiantur impetu

talis procellae. Subiicitur postea, praeconem clamasse

in fortitudine, vel, in exercitu. Et posterior

haec expositio non male quadrat, quod clamaverit

praeco in ilia turba, quum scilicet factus esset

magnus concursus gentium : sicut regnum babylonicum

tunc sub se comprehendebat multas provincias.

Praeco igitur clamavit voce magna, Vobis

edicitur, gentes, populi et linguae. Hoc ad incutiendum

terrorem valet, dum sine exceptione rex im-

perat, ut cunctae provinciae idolum suum colant.

Nam quisque alios respicit: ac proinde dum tantam

multitudinem parère videt unus homo, non audet

sese opponere. Ergo illic concidit omnis libertas.

Iam sequitur, ubi audieritis vocem tubae, vel cornu

vocem citharae, fistulae, psalterii, sambucae, etc. ut

procidatis et adoretis imaginem. Quisquis autem non

prociderit, proiieietur eadem hora in fornacem ardentem.

Hoc plus terroris potuit incutere, quod scilicet

sanciebat rex Nebuchadnezer impium cultum tam

atroci poena. Neque enim contentus erat vulgari

morte, sed iussit in ignem proiici quicunque non

coluissent statuam. Haec autem poenae denuntiatio

satis demonstrat suspectam fuisse regi contumaciam

in aliquibus. Nisi enim permixti fuissent Iudaei

Chaldaeis et Assyriis, quia semper coluerant eosdem

deos, nulla fuisset controversia : deinde quia etiam

hoc passim invaluerat, colendos esse deos qui probati

essent regibus. Apparet igitur statuam fuisse

consulto erectam, ut rex hoc quasi examine probaret

an obsequentes habiturus esset qui nondum

assueti erant ad superstitiones gentium. Voluit

ergo inducere oblivionem sincerae pietatis in filiis

Abrahae, et simul eos corrumpere: ita ut sequerentur

vulgatum morem, et sese formarent ad regis

arbitrium, et consensum populi, cum quo habitabant.

Sed hac de re iterum postea videbimus. Iam quod

attinet ad hanc adorationem, tantum sita fuit in

gestu. Rex Nebuchadnezer non exegit, ut profiterentur

verbis se credere ilium esse deum, hoc est,

in statua ilia esse divinitatem, cui praestandns esset

cultus: sed satis habuit, sic externo gestu hoc testatum

facere. Videmus ergo idololatriae merito

damnari quicunque simulant se idola colère, etiam

si obtendant se hoc non facere ex animo, sed tantum

metu, quia scilicet cogantur imperiis regum.

Ilia excu8atio nimis frivola est. Videmus enim

regem hunc vel tyrannum, quamvis astutia diaboli

fabricasset hanc imaginem, non aliud exigere, nisi

ut genua flectant cuncti populi et cunctae gentes

coram statua. Et certe hoc modo alienabat Iudaeos

ab unius et veri Dei cultu, si hoc illis extorsisset.

Deus enim vult primum intus a nobis coli: deinde

etiam externa professione. Praecipuum quidam

altare, in quo Deus colitur, sedem habere debet in

animis nostris. Nam colitur Deus spiritualiter fide,

et precibus, et aliis pietatis officiis. Iam tarnen

necesse est hue accedere externam professionem,

non tantum ut nos exerceamus in cultu Dei, sed

etiam ut nos totos ei ofieramus, et gestemus ipsum

tarn in corpore quam in animo, quemadmodum

docet Paulus: denique ut nos totos possideat. Hoc

ergo de adoratione, et de poena. Sequitur iterum,

Simul ac auditus fuit clangor tubarum, et sonitus

iUe multorum instrumentorum, omnes gentes, omnes

^populos, omnes linguas procidisse, et adorasse imaginem,

quam erexerat rex Nebuchadnezer. Hic memoria

repetendum est quod dixi, nempe fiexibiles esse

cunctos mortales ad regum suorum obsequia. Quidquid

ergo iubentur, facile admittunt, modo ne grave

sit vel damnosum: imo etiam saepe perferunt gravissima

onera, ut regibus suis morem gérant. Sed

hoc etiam notandum est, semper magis esse propensos

ad vitiose agendum. Si rex Nebuchadnezer

iussisset deum Israelis coli, et everti omnia templa,

et altaria quae prius fuerant sub tota eius ditione,

^xorti haud dubie fuissent maximi tumultus. Nam

diabolus ita fascinât hominum mentes, ut pertinaciter

maneant defixi in suis erroribus, quos semel

imbiberunt. Nunquam ergo adducti fuissent Chaldaei,

et Assyrii, et alii ad parendum sine summa

difficultate. Nunc autem signo dato, statim procidunt,

et adorant statuam auream. Hic discamus

quasi in speculo considerare nostrum ingenium, et

in hunc finem, ut nos contineamus sub verbo Dei,

neque dimoveamur uhquam a recta fide, sed stemus

invicta constantia, quidquid praecipiant reges: etiam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!