25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

425 . IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XYIII. 426

pertinet, videntur quidem aliéna culpa non sua

perire: sed solutio duplex est. Quam vis enim nondam

in ipsis appareat peccatum, latet tarnen, quia

gestant corruptionem inclusam in anima, ut coram

Deo sint damnabiles. Hoc non cadit sub sensus

nostros: sed consideremus quanto acutius cernât

Deus quam nos. Ergo si non penetramus in occultum

illud iudicium, tenendum tarnen est, antequam

nascamur, nos iam contagione peccati originalis

esse infectos, et ideo iuste destinatos esse ultimo

exitio: hoc unum est. Sed quantum ad prophetae

sententiam spectat, hic frustra et intempestive

disputatur de pueris infantibus: quia tantum voluit

refellere propheta illam impiam proterviam, ut dixi,

ne amplius populus obiiceret Deo crudelitatem :

Anima inquit, quae peccaverit, hoc est, nemo vestrum

poterit iactare innocentiam quum a me punietur:

quemadmodum quum dicitur, Qui non laborat

ne comedat, certe hoc non potest extendi

usque ad infantes: alendi sunt, et natura id nobis

dictât: et tarnen labore non acquirunt sibi victum,

verum est: sed hoc dicitur de adultis, qui iam per

aetatem agnoscunt quorsum sint creati, et se idoneos

esse ad ferendos labores. Sic etiam hoc loco

non agitur de tenoro foetu, qui prodit ex utero

matris : sed agitur de hominibus adultis, qui vellent

Deum substituere suo loco reum, ut esBent innoxii:

et ita quum non possint se éximere a poena, vellent

tarnen alio transferre culpam, nempe primum in

alios, deinde in ipsum Deum.

5. M vir si fuerit iustus, et fecerit iudicium et

iustitiam, k

6. Super montes non comederit, et oculos suos

non extulerit ad idola (proprie ad spurcitias) domus

Israel, et uxorem socii sui (vel proximi) non polluent,

et ad mulierem menstruatam non accesserit:

7. Et neminem afßixerit (vel oppressent), pignus

suum reddiderit debitori, praedam non rapuerit (ad

verbum, non rapuerit rapinam), panem suum famelico

dederit, et nudum texerit vestimentis:

8. Cum usura non dederit, et incrementum (vel

quaestum, lucrum) non acceperit, ab iniquitate retràxerit

manum suam, iudicium fideliter fecerit inter

virum et virum:

9. In statutis meis ambulaverit, et iudicia mea

custodierit ad faciendum veritatem (hoc est, ut versetur

fideliter), iustus est, vivendo vivet, dicit dominator

Iehovah.

Hie propheta exemplis confirmât superiorem

doctrinam. Primo enim dicit, si quis legem fideliter

custodierit, eum prospère acturum: quia Deus

rependet mercedem iustitiae: postea adiungit, si

genuerit iustus ille filium sibi dissimilem, iustitia

patris nihil proderit filio degeneri : sed recipiat prae-

mium suae iniquitatis. Quod si ille secundus filium

genuerit, qui patrem non imitetur, promittit Deus

hunc tertium fore sibi gratum, quia iustus est, et

ideo prospère acturum ac féliciter. Yidêmus ergo

hic poni avum, et nepotem, in medio verö statui

filium primi, et patrem tertii. Sed hue tendit consilium

spiritus, paratam esse mercedem apud Deum

singulis prout vixerint, ita ut non frustretur ipsos

benedictione promissa, neque elabi sinat impios et

contemptores legis suae. Iam veniamus ad verba,

si fuerit quispiam iustus inquit, iustus erit, ideo

vivet. Generaliter primo loquitur, postea enumerat

quasdam species, sub quibus tarnen comprehendit

summam totius legis. Plena est sententia, si quis

fuerit iustus, quia iustus est vivet. Sed désignât

propheta quid sit esse iustum: et illio eligit quasdam

partes legis: per synecdochen vero, ut dixi,

significat si quis fideliter legem observet, eum censeri

iustum coram Deo. Nunc excutiendae sunt

nobis illae species: postea veniemus ad generalem

doctrinam. Primo dicit eum esse iustum qui facit

iudicium et iustitiam. Nomine iudicii scriptura significat

reotitudinem. Sed ubi duae istae voces simul

iunguntur, videtur iudicium plus exprimere quam

iustitia. Iustitia enim nihil aliud est quam aequitas,

fides, integritas, quum scilicet abstinemus ab

omni fraude et violentia, et perinde versamur cum

fratribus nostris ac volumus illos agere nobiscum.

Quisquis ergo ita se gerit, dicitur facere iustitiam.

Iudicium vero longius extenditur, nempe ubi non

tantum studemus benefacere, sed defendimus quantum

in nobis est miseros fratres, qui iniuste premuntur

: nos opponimus eorum libidini et violentiae,

qui libenter everterent omne ius et fas. Ergo facere

iustitiam et iudicium, nihil aliud est quam

abstinere ab omni noxa, colendo fidem et aequitatem

cum proximis: deinde tueri omnes bonas causas,

et quasi patrocinium suseipere, ubi videmus

innoxios homines iniuste laedi et opprimi. Haec

autem officia proprie speetant ad seeundam legis

tabulam. Sed hinc patet etiam, nos Deum timere

ubi iuste vivimus cum fratribus nostris. Nam pietas

est radix caritatis. Tametsi enim multi profani

homines visi sunt irreprehensibiles in sua vita,

et speetata in illis fuit rara integritas: nunquam

tarnen ex animo quispiam proximum diliget nisi

qui Deum metuit ac reveretur. Quoniam ergo

Caritas manat a pietate et timoré Dei, quoties seeundae

tabulae officia videmus nobis poni in medium,

sciamus ea esse testimonia eultus Dei, sicut

hoc loco: sed deinde propheta etiam adiungit quasdam

partes primae tabulae. Dicit ergo super montes

non comederit, et oculos suos non extulerit ad

spurcitias domus Israel. Haec duo respiciunt cultum

Dei. Nam per synecdochen comedere tantun-

I dem valet ac offerre: désignât sacrificia, quibus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!