25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

369 IN EZEOHIELIS PROPH. CAP. XVI. 370

nuptiat propheta Iudaeis. Unde sequitur, hune

sermonem non competere nisi in homines ipsos,

quorum praesidio U6que eo confisi fuerant Iudaei,

ut Dei auxilium fere pro niliilo ducerent. Quum

ergo translatio sit talis in ea parte, hinc etiam

colligimus, ubi pudenda nominat, debere intelligi

spoliationem, et cladem, imo interitum tarn regni

quam urbis, excidium etiam templi. Tunc enim

gens ilia omnibus fuit ludibrio: imo etiam quodammodo

foetida fuit, sicut soient scorta obsoleta. Nunc

tenemus consilium prophetae. Quod Hieronymus

aes accipit pro pecunia, prorsus alienum est a prophetae

mente. Minime igitur dubium est quin partem

infimam intelligat: et sequitur continuo post

detedam fuisse turpitudinem, eodem sensu. Sed simul

exprimit Deus quomodo détecta fuerint pudenda

genus illius, nempe ad scortandum: quemadmodum

si mulier impetu libidinis correpta nudaret corpus

8uum,. et ostentaret partes pudendas. Sic etiam

dicit retectam fuisse turpitudinem in scortationibus

erga: by hie accipitur pro erga, vel contra: erga

amatores tuos inquit, et erga iddla abominationum

tuarum. Distinguit inter amatores et idola. Qui

volunt prophetam nonnisi de superstitionibus concionari,

putant superfiuam esse copulam. Sed minime

dubium est quin propheta ab una parte Assyrios

et Aegyptios, et Chaldaeos designet: ab altera

autem falsos deos. Et in sanguinibus inquit. Hie

attexit aliud crimen, nempe barbarae saevitiae, quia

ne propriis quidem filiis parcebant, ut ante visum

fuit: lustrabrant multi suos liberos, sed quidam

reperiebantur adeo rabiosi, ut in ignem coniicerent.

Fuit autem. illud prodigiosum facinus, quum ita in

propria viscera saevire non dubitarent. Sed hue

abrepti fuerunt insano zelo, ut liberos suos exurerent,

quum alii duntaxat traiicerent per ignem.

Nunc ergo propheta eos iterum accusât crudelitatis,

quod liberos suos obtulerint idolis, atque ita effuderint

sanguinem innoxium. lam sequitur poena,

Ecce ego inquit, congrego cunctos amatores tuos. Diximus

hoc non debere intelligi nisi de Aegyptiis,

et Assyriis, et Ohaldaeis, qui spectarunt omnes

cladem perversae illius et perfidae gentis: nemo

autem opitulatus est. Deus ergo pronuntiat interitum

populi perinde fore ac si scortum a suis amatoribus

contemptum vel fame et inedia, vel aliis

miseriis periret. Nam hoc etiam ut plurimum accidit,

ubi quis amore fervet, ut praeferat propriae

vitae meretricem. Nam et uxoris curam abiiciet,

ac contumax erit erga patrem et matrem, et excutiet

otnnem verecundiam, ut potiatur meretrice et eius

concubitu. Ubi autem meretrices senio mutatae

sunt, et capilli earum fiunt nives, quae représentent

aetatis hyemem: deinde ubi faciem rugae déformant,

tunc spernuntur, praesertim vero si sunt

foetidae et ulcerosae. Sic etiam propheta nunc dicit

Calvini opera. Vol. XL.

Iudaeos omnibus fore probrosos, ut amatores spectare

cogantur illud exemplum : et interea vix

dignentur adspectu scortum putidum, quod ante

suaviter eos oblectaverat. Quanquam longius progreditur,

nempe ut inimici etiam spedent illam ignominiam.

Scimus autem undique circumdatos fuisse

Iudaeos hostibus.v Quotquot enim erant vicini, totidem

erant infesti hostes. lam dicit propheta expositum

fore probrum illius gentis tarn amatoribus,

hoc est Aegyptiis, et Assyriife, et Chaldaeis, quam

Philistinis, et Idumaeis, et reliquis gentibus. Docet

autem hie locus, quamvis non semper nobis appareat

ratio manifesta in Dei iudieiis, tarnen nunquam

nimis esse rigidum. Quod autem ad reddendam

rationem descendit, hoc fit per modum indulgentiae.

Sed ubi tacitus sua iudicia exercet, discamus acquiescere

eius iustitiae, neque obstrepamus ac si modum

excederet: quia ubi semel exposuit se nonnisi iuste

fuisse adeo severum, hinc colligenda est generalis

régula, quoties videtur gravius et durius suos tractare:

tamen habere iustas causas. Discamus etiam

iustam mercedem repensam fuisse Iudaeis, ubi DeuB

ita maledixit omnibus eorum consiliis. Putabant

se esse admodum providos et circumspectos quum

foedus percutèrent nunc cum Aegyptiis, nunc cum

Assyriis. Atqui infeliciter illis cesserunt omnia

eiusmodi consilia, nempe quia volebant sibi consulere

quasi invito Deo. Discamus ergo si volumus

bene prospicere nostrae saluti, et adipisci prosperum

successum, nihil aggredi. nisi Dei permissu, non

agitare ullas deliberationes, nisi quas Deus ipse

suo verbo et spiritu dictaverit et suggesserit. Nam

quasi in speculo hie nobis ostenditur qualis futurus

sit eventus, ubi homines volent plus sapere quam

oportet, et quam illis a Deo permittitur. Iam sequitur,

38. Et iudicabo te iudieiis adulterarum, et fundentium

sanguinem: et ponam te sanguinem excandescentiae

(vel aemulationis) d zeli (vel zelotypiae).

Tantum explicationis causa hie versus additur.

Iam quamvis breviter dilueide tamen exposuit Deus

quisnam eventus maneret Iudaeos, nempe ut cum

su.mmo probro périrent, et destituerentur interea

omni auxilio, quoniam Deo diffisi captaverant gratiam

hominum, quemadmodum si mulier quaerat

adulteros. Sed confirmât earn doctrinam, quod scilicet

poenas daturi sint duplices, sicuti non tantum

adultéras se polluerant, sed impiis caedibus, quod

filios suos combusserant in honorem falsorum deorum.

Potest quidem etiam exponi generaliter sententia

illa, iudicabo te iudieiis mulierum fundentium

sanguinem: quia scimus non modo idololatriam

grassatam fuisse Hierosolymae, sed rapinas, et omne

crudelitatis genus. Quia enim a Deo et eius eultu

24

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!