25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

217 * IN EZECHIELIS PROPH. CAP. X. 218

lam descendit Ezechiel ad ipsa animalia, quae

nunc pronuntiat fuisse Cherubim, sub alia tarnen

imagine, quam erant in sanctuario. Diximus primo

capite cur viderit quatuor Cherubim, quum tantum

duo essent qui circumdabant arcam foederis. Videri

posset absurda haec varietas. Nam Deus visiones

solitus fuit accommodare ad formam legalem, ut

teneret populum in simplicitate legis. Sed ratio

quam primo capite attuli minime repudianda est,

quod scilicet tanta fuit ilia aetate populi crassities

et ruditas, ut necesse fuerit deflectere a prima et

genuina institutione. Deus contentus fuerat duobus

Cherubim: et in illo numéro haud dubie repraesentabat

omnes angelos: sed a dextra et sinistra

cinctus erat, ut ostenderet sibi minime defore virtutem

ad suppetias populo, ferendas. lam ita obstupuerant

Iudaei, ut includerent Deum coelo, quia

nulla fere tunc cognitio restabat providentiae eius,

ut ante visum fuit. Quum ergo Iudaei ita excluderent

Deum a mundi gubernatione, oportuit tradi

novam formam et diversam a legali, ut scilicet

cognoscerent Dei virtutem extendi per quatuor

mundi piagas. Neque enim dubium est, quin per

quatuor animalia Deus admonuerit, nihil fieri in

mundo nisi pro suo arbitrio. Ubi autem mundus

describitur, ponuntur quatuor eius plagae vel regiones.

Nunc ergo tenemus cur propheta non tantum

duos Cherubim viderit, sed quatuor: accedit etiam

eadem ratio diversitatis in ipsa forma Cherubim.

Nam Cherubim erant quasi pueri alati: sed propheta

dicit singula animalia fuisse praedita quatuor

capitibus. Hoc etiam procul dubio fuit quasi adminiculum

ad wxcutiendum populi torporem : quia

Iudaei aliter capere non poterant quid Taleret, et

quam esset efficax angelica inspiratio, qua Deus

gubernat totum mundum: ideo postquam quatuor

animalia fuerunt oblata prophetae, singulis etiam

animalibus data fuerunt quatuor capita, nempe

caput bovis, caput hominis, caput leonis, et caput

aquilae. Diximus primo capite in istis capitibus

repraesentari nobis omnes creaturas. Etsi enim

arbores, et mare, et fluvii, et herbae, et aer, et

stellae, et sol sunt etiam partes mundi: tarnen in

animantibus est aliquid quod propius accedit ad

Deum, et ubi perspicere licet eius virtutem. Nam

est agitatio in homine, in bove, in aquila, in leone.

Per synecdochen ergo haec animalia singulas mundi

partes sub se comprehendunt. Interea quum animalia

sint angeli, videndum est quomodo angelis

ipsis Deus attribuât caput leonis, caput aquilae, caput

hominis. Videtur enim istud minime consentaneum.

Sed non potuit melius exprimere individuam

connexionem, quae est in motu angelico, et

in omnibus creaturis. Diximus angelos non frustra

nominari Dei virtutes. Iam quum leo vel rugit,

vel exercet suum robur, videtur a se ipso moveri:

ita etiam dicetur de aliis animantibus. Atqui Deus

hic dicit animalia ipsa quodammodo esse angelorum

partes, non quod eiusdem sint substantiae. Neque

enim hoc ad naturam refertur, sed ad effectum

duntaxat. Sciamus ergo dum homines cursitant,

atque ut fungantur suis muneribus, sese et sua

studia hue vel illuc applicant: dum idem faciunt

ferae bestiae, tarnen subesse motus angelicos, ita ut

neque homines, neque reliqua animalia sese moveant,

sed ab arcana inspiratione pendeat totus

eorum vigor. Superest difficilis quaestio, quia hie

Ezechiel primum caput dicit fuisse Cherub, quum

primo capite dixerit fuisse bovis. Quidam effugium

excogitant, quod procul apparuerit species bovis,

sed propior intuitus declaraverit esse Cherub. Sed

illud est nimis coactum. Itaque non dubito quin

fuerit aliquid diversum in hac visione: nee obstat

quod continuo post addit, fuisse illud animal quod

viderat in fluvio Chebar. Nam idem vooat quod

affine est, et quod tendit in eundem finem. Paulus

dicit (1. Cor. 10, 3) patres in deserto comedisse

eundem eibum spiritualem, et bibisse eundem potum

spiritualem. Atqui scimus quam diversum fuerit

symbolum Man, et aqua e rupe profluens, a sacra

coena, quam nobis Christus reliquit, sed quemadmodum

iam dixi, quoniam affinitas est inter haec

sacra symbola, deinde referuntur in eundem scopum:

ideo Paulus dicit eundem potum, et eundem

eibum: et Ezechiel dicit idem fuisse animal. Interea

nihil est absurdi, si dicamus aliquid mutatum

fuisse in visione. Nam quum Deus se initio patefecit,

erat in terra profana: nunc visio magis accedit

ad formam sanctuarii, quia per spiritum raptus

fuit, ut videret abominationes, quibus Iudaei templum

inquinaverant ut ante dictum fuit. Quum

ergo faciès bovis oblata fuisset prophetae prope

fluvium Chebar, nunc ut intelligat esse angelos vel

Cherubim animalia, neque quatuor capita ipsum

abstrahant: ideo proponitur facies Cherub: ut illo

indicio admonitus statuât unumquodque animalium

nihil aliud esse quam angelum, vel Cherub: tametsi

différât a recepta forma, cuius Deus proposuerat

exemplar Mosi in monte. Iam tenemus cur Deus

deflexerit a legis suae praescripto, quum obtulit

hanc visionem suo prophetae: quia scilicet ita degeneraverat

populus ab omni pietatis sensu, ut non

posset doceri simplici legis ratione vel régula, sed

opus haberet crassis adminiculis: hoc est unum.

Deinde quatuor animalia ponuntur, ut Deus significet

virtutem suam diffundi per totum mundum.

Deinde quatuor capita tribuuntur singulis animalibus,

ut sciamus nullam mundi partem eximi ab

eius Providentia, et ab arcana inspiratione, quae

efficax est per angelos. Iam quod ad postremum

membrum pertinet, quum ante visa fuisset facies

bovis prophetae, nunc apparet facies Cherub, ut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!