25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

415 PRAELECTIONES 416

quaedam vero nobis sunt manifestae : ita causa propinqua

interitus. populi fuit defectio Zedechiae a

regé Nabuchadnezer: sed alia fuit causa superior,

nempe quia dignus erat ille populus, qui periret.

Ergo excaecatus fuit Zedechias iusto Dei iudicio,

ut perfide transiret ad regem Aegyptium, et ita in

se armaret regem Nabuchadnezer. Sed tenendum

est illud, hie tantum recenseri causam, quae omnibus

manifesta erat. Sequitur,

20. Et extendam (vel expandam) super ipsum

rete tneum, et capietur in plagis meis (alii vertunt

sagenarn, sed male: nam deductum est nomen a

venando), et venire faciam ipsum JBabylonem, etiudicdbo

(disceptabo iudicio) cum eo illic de transgressione

(vel praevaricatione) qua praevaricakts est

contra me.

Hie modum désignât eius poenae, quam sumpturus

erat de rege Zedechia. Dixerat generaliter

redituram Zedechiae perfidiam in eius caput : sed

nunc longius progreditur, nempe Zedechiam fore

captivum. Poterat enim etiam aliis modis ipsum

Deus castigare : sed vaticinium eo fuit certius, quum

diserte minatus est Zedechiae propheta sicuti videmus.

Loquitur autem in persona Dei, ut oratio

plus habeat ponderis: expandam, inquit Deus, rete

meum, et capietur in plagis meis. Metaphorica est

loquutio, sed quae optime explicat quod saepe occurrit

in scriptura, nempe impios dum tumultuose

\oa et illud suscipiunt esse tarnen ministros Dei,

quia gubernat eos arcana sua virtute, et dirigit

quocunque vult. Quamvis ergo homines confuse

omnia suscipiant, quemadmodum videmus libidine

sua sursum et deorsum rapi, turbare propemodum

coelum et terram: tarnen Deus illos impetus moderatur

arcana sua Providentia. Hoc colligimus ex

verbis prophetae quum exercitum regis babylonii,

et consilia, et apparatus bellicos vocat rete et piagas

Dei. Quamvis ergo Nabuchadnezer sua ambitione

et avaritia fuerit impulsus, neque putaverit se divinituB

regi, videmus tarnen quid spiritus pronuntiet.

Et nobis diligenter observanda est haec doctrina,

quia si recumbimus in paternam Dei sollicitudinem,

quamvis nos undique circumdent exercitus: poterimus

tarnen secure confidere, et exspectare quietis

et tranquillis animis exitum: quia homines nihil

sine Deo efficient. Sed ubi iram Dei in nos provocavimus,

tenendum est, homines sic habere suas

causas cur nobis molesti sint, ut tarnen Deus eos

gnbernet, vel sint eius retia, vel plagae, quemadmodum

hie propheta loquitur. Adducam inquit, eum

in Riblatha, ubi vidit primum iugulari suos filios,

deinde oculi fuerunt eruti, et tandem catenis fuit

constrictus. Sed quia fere contabuit in, sua captivitate,

et ignorainiose tractatus fuit usque ad mortem,

hac ratione dicit Deus se fore eius iudicem

Babylone. Et tarnen nihil erit absurdi si comprehendamus

etiam Riblatha. Quamvis ergo Zedechias

iam aliqua ex parte mulctatus fuerit antequam Babylonem

ingressus est: tarnen illic Deus exercuit

suum iudicium, hoc est postquam abductus fuit e

patria, et tractus in exsilium. Fuit quidem sepultus

non sine honore, ut vidimus apud Ieremiam (34, 5).

Nam luctum duxerunt in eius sepultura, Heus frater

mi, heus domine, sic propheta loquitur. Tarnen

usque ad mortem fuit quasi vilissimum mancipium.

Nam computruit in suis catenis, et sordide fuit habitus,

quum rex laute et splendide tractaret Iechaniam.

Captivitas ergo Zedechiae fuit quasi obsignatio

huius vaticinii. Neque enim potuit Ezechiel de Zedechia

proferre talem sententiam, nisi fuisset Organum

spiritus 8anoti. Sequitur,

21. Et omnes profugi eius in omnibus copiis

eius m gladio codent: et qui residui erunt ad omnem

ventum dispergentur: et cognoscetis quod ego Iehovah

loquutus sim.

Nunc descendit propheta ad totum populum,

praesertim vero ad milites, quos putabat fore idoneos

custodes urbis ipse Zedechias. Dicit ergo sic

dissipatum iri omnes eius copias, ut in gladio cadant

dispersi hue et illuc. His verbis signifioat cladem

exercitus: quia quamdiu consistunt in suo ordine

milites sustinent hostilem impetum, et repellunt.

Ubi autem sunt dissipati, quisque obnoxius est

hosti suo: hinc promiscua trucidatio. Dicit ergo

milites Zedechiae fore profugos in omnibus copiis,

hoc est quamlibet copiosum habeat exercitum, tarnen

dissipabuntur omnes eius copiae, et dum quisque

sibi privatim consulere volet, incidet in manus

hostis: ita omnes codent in gladio: deinde, qui residui

erunt dissipabuntur ad omnem ventum. Vidimus

idem antehac. Ubi enim propheta addixerat gladio

fere totum populum, simul addidit, quicunque essent

superstites, fore tarnen profugos, quemadmodum si

quis proiiciat quisquilias, vel si quis pilos proiioiat,

qui rapiantur hue et illuc impetu venti. Idem ergo

nunc repetit, nempe totum populum fore quasi lacerum

corpus, quia si qui évadant a gladio, nusquam

tarnen reperient stationem. Ergo dum pauoi

fugient in Âegyptum, alii vero ad Moabitas, alii ad

vicinas alias gentes, dissipabitur totum corpus po­

JBabylonem, et disceptàbo illic iudicio cum eo secunpuli.

Addit, et scietis quod ego Iehovah loquutus sim.

dum praevaricationem quae praevaricatus est. Non Diximus quid hoc sibi velit, et cur toties repetatur

tantum illic disceptavit Deus cum Zedechia, sed a propheta, nempe quia indociles erant Iudaei, et

grave et formidabile iudicium exercuit. contra eum ridebant omnes Dei minas: propheta docet, sen-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!