25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

585 IN DANIELEM CAP. II. 586

vel naturale, vel humanuni. Et hoc clarius patet

ex contextu, quia subiicit, esse Deum in coelo, qui

revelat arcana. Nam D13 beram hie aceipio pro

adversativa particula. Opponit ergo revelationem

Dei coniecturis et interpretationibus magorum,

quoniam omnea humanae scientiae inclusae sunt

(ut ita loquar) suis finibus et cancellis. Dicit igitur

Daniel, opus hie esse singulari dono spiritus sancti.

Idem certe Deus, qui patefecit Danieli somnium

regis, etiam distribuit pro suo beneplacito unicuique

ingenium et acumen. Unde fit, ut alii polleant

perspicacia, alii autem vel hebetes sint, vel tardi?

Unde fit ut alii proficiant in humanis doctrinis et

artibus, alii autem iaceant quasi inutiles: nisi quod

Deus hac varietate ostendit in manu sua et arbitrio

esse vel mentes hominum illustrare, vel relinquere

hebetes et stupidas? Quum igitur Deus patefaciat

quidquid est intelligentiae in mundo, non quadraret

in sensu generali quod hic dicit Daniel. Et antithesis

ista, nisi ad speciem referas, vel supervacua

esset, vel frigida. Tenemus ergo cur dixerit proximo

versu, non potuisse exponi regis somnium a magis

et astrologis: quia scilicet supra mensuram communem

extulerat Deus regem Nebuchadnezer, ut

per somnium illi ostenderet quod futurum erat. Est

igitur Deus in coelo qui revelat arcana: ipse, inquit,

regi Nebuchadnezer quid futurum esset ostendit. Confirmât

quod iam dixi, nempe regem non potuisse

colligere quod Deus illi ostendit per somnium.

Saepe enim fit, ut dum mentes hominum discurrunt

hue et illuc, colligant certas coniecturas. Daniel

autem excluait humana media, et dicit somnium

hoc profectum esse a spiritu Dei. Addit, quid futurum

esset in novissimo, vel, in extremitate, dierum.

Quaeritur quid per hanc extremitatem intelligat.

Conveniunt interprètes hoc debere referri ad Christi

adventum: sed non explicant cur adventus Christi

designetur sub hac voce. Res tarnen minime obscura

est, quod extremitas dierum vocetur Christi

adventus, quia fuit quaedam mundi renovatio.

Verum quidem est, hodie mundum agitari, ut olim

antequam manifestatus esset Christus in came: sed,

sicuti postea videbimus, Christus in hunc finem

venit, nt mundum renovaret: et quia evangelium

est quasi rerum omnium perfectio, dioimur esse in

novissimis vel extremis diebus. Comparât ergo

Daniel omnes aetates quae praecesserunt Christi

adventum cum hac dierum extremitate. Itaque

Deus voluit regi babylonio ostendere quid tandem

futurum esset, postquam monarchia una aliam delevisset.

Voluit ergo ostendere aliquem demum

fore his mutationibus finem, quia superventurum

esset regnum Christi. Ego hoc oaput ideo breviter

attingo, quoniam plura dicenda erunt. Somnium,

inquit, et visio capitis tui super ledum tuum haec est.

Videri posset absurdum, quod Daniel hie profiteatur

se expositurum regi quodnam esset eius somnium,

et quaenam eius interpretatio: et tarnen alia interiiciet.

Caeterum, quoniam nihil addet alienum a

proposito, non debet hoc trahi in quaestionem, cur

dicat hanc fuisse visionem regis, et hoc fuisse somnium.

Nam oportuit magis ac magis expergefieri

regem ipsum,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!