25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

549 IN DANIBLEM. CAP. I. 550

metuebat suo capiti: sed nunc excogitavi novam

rationem, qua et nobis gratificeris, et tarnen non

po68is trahi in crimen, quia res prorsus latebit.

Proba igitur diebus decern servos tuos, et experire,

dentur nobis tantum legumina, detur aqua quam bibamus:

lam si post tempus illud faciès nostrae fuerint

pulcbrae et nitidae, nulla erit de te sinistra

su8picio, et nemo poterit persuaderi quin nos educaveris

laute, prout a rege mandatum fuit. Quum

ergo probatio haec tibi sit tuta, et non minus caveas

tibi quam nobis, iam non est cur reiicias

procès nostras. Caeterum non dubium «st, quum

Daniel in medium hoc protulit, quin directus fuerit

Dei spiritu ad hanc prudentiam, et simul etiam

impulsus, ut hoc peteret. Fuit ergo singulare Spiritus

donum, quod Daniel modum invenit, quo

posset flectere animum ministri, sub cuius erat

custodia. Sed tenendum etiam rursus est illud,

nempe non temere, neque proprio motu haec dixisse,

sed instinctu spiritus sancti. Fuisset enim non

solertia, sed potius temeritas, si Daniel sibi fabricasset

hoc consilium, et non fuisset certior factus a

Domino de felici eventu. Non est igitur dubium

quin hoc habuerit ex arcana revelatione, féliciter et

ex voto cessurum, si permitteret minister ipsum et

socios vesci leguminibus. Et ideo dixi non ita loquutum

esse, nisi duce spiritu et magistro. Hoc

autem ideo notatu utile est, quia saepe nobis multa

permittimus, in quibus nos tandem eventus fallit,

quia scilicet rapimur proprio carnis sensu, neque

expendimus quid Deo placeat. Non mirum est igitur,

quum homines varias spes concipiunt, si sentiant

tandem se fuisse deceptos, quia nemo est qui

stulte sperando non sit sibi impostor, et qui non

ee ipsum frustretur. Neque enim nostrum est quidquam

nobis promittere. Ergo notemus Danielem,

quia non susceperat neque aggressus fuerat quod

vidimus, stulto zelo, ita etiam non loqui nunc inconsiderate,

sed a spiritu Dei factum esse certiorem

quid futurum esset. Dicit autem, Apponantur nobis

legumina quibus veseamur, et aqua quam bïbamus.

Videmus non ideo abstinuisse quatuor pueros a cibo

regio, ne quam immunditiem attingerent. Neque

enim lex unquam prohibuit vinum bibere, nisi Nazaraeis:

et licebat vesci carnibus, quarum copia

multiplex erat in mensa regia. Unde ergo ista

religio ? nempe (sicuti heri dictum fuit) quia nolebat

Daniel assuescere ad delitias aulicas, quibus statim

factus esset degener. Voluit igitur non tantum

frugaliter, sed tenuiter etiam corpus suum alere, ut

nunquam sibi in sorte ilia placeret: quamvis etiam

eveheretur ad summos honores, ut tarnen semper

esset quasi miserrimus inter captivos. Non est cur

alias rationes quaeramus in hac abstinentia Danielis.

Poterat quidem etiam pane cibario vesci, et

aliis cibis parum delicatis: sed contentus fuit legu­

minibus, ut scilicet assidue gemeret, et in animo

aleret memoriam patriae suae, cuius statim fuisset

oblitus, si demersus fuisset in illas aulicas lautitias.

Sequitur,

14. M audivit eos in hoc verbo, et probavit eos

decern diebus.

15. Et a fine decern dierum visus est vultus

eorum pulcher (vel, nitidus), et (ipsi) pinguiores came

prae omnibus pueris (nempe caeteris), qui comedebant

portionem cibi regii.

Quia hoc mtrabiliter factum est, quod Daniel

non contraxit maciem nee debilitatem ex sordido

illo cibo, sed perinde enituit eius facies, ac si delicatis8imos

quosque oibos comedisset, hinc colligimus

quod iam dixi, nempe impulsum fuisse divinitus, ut

constanter persisteret in suo consilio, ne scilicet se

pollueret in cibis regiis. Deus ergo re ipsa testatus

est se fuisse autorem Danieli et sociis in hoc

voto et proposito. Certum quidem est, non esse

tantam virtutem in pane, ut nos sustineat. Alimur

enim arcana Dei benedictione, sicuti dicitur apud

Mosern, Non vivit homo solo pane, hoc est, panis

non suppeditat hominibus virtutem. Neque enim

panis ipse vitam habet. Quomodo igitur vitam nobis

adferret? Ergo panis nullius per se virtutis

est, sed alimur verbo Dei, hoc est, quia Dominus

ita statuit, ut alimentas foveretur vita nostra. Ideo

pani inspiravit virtutem. Sed debemus interea

vitam nostram ferre acceptam non pani, neque aliis

cibis, sed arcanae Dei benedictioni. Non enim hie

loquitur Moses de doctrina, nee de vita spirituali,

sed dicit vitam nostram corporalem foveri Dei

gratia, qui ita indidit proprium munus pani et reliquis

cibis. Hoc igitur certum est in genere, quibuscunque

veseamur cibis, nos ali et sustentari gratuita

virtute Dei. Sed exemplum hoc cuius nunc meminit

Daniel, fuit singulare. Deus ergo (quemad modum

iam dixi) re ipsa ostendit non aliter posse

manere Danielem purum, et integrum una cum

sociis, nisi contentus sit leguminibus et aqua. Hie

autem notandum est primo loco, cavendum sedulo

esse, ne gulae simus mancipia, et ita retrahamur

tarn ab officio nostro, quam ab obsequio et timoré

Dei, ubi vivendum nobis est tenuiter, et carendum

omnibus lautitiis: quemadmodum hodie videmus

multis hanc esse summam crucem, nempe si non

liguriant mensas divitum, quae refertae sunt magna

copia ciborum et varietate. Alii etiam qui iampridem

obduruerunt ad lautitias, non possunt se submittere,

neque ulla mediocritate contenti sunt. Hinc

fit igitur, ut semper sordeant in luto suo, quia scilicet

non possunt renuntiare gulae delitiis. Atqui

Daniel satis nobis ostendit, ubi Deus non modo

redigit ad inopiam, sed ubi opus est, etiam sponte

35*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!