25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

461 IN EZECHIBLIS PROPH. CAP. XIX. 462

ululabant Iudaei, et subsistebant duntaxat in caeco

dolore, neque quaerebant cur Deus esset illis tantopere

infestus. Tolle ergo lamentationem, inquit, ad

principes, vel contra principes Israel. Hoc modo

non eximit Deus populum a culpa. Tantum significat

non vulgus modo esse perditum, sed' ipsum

quoque florem populi, et eos omnes qui praediti

erant aliqua existimatione. Dicit ergo matrem eorum

accubuisse inter leones. Alludit ad coitum: quasi

diceret genitos esse ex leonibus, sicut ante vidimus

fuisse Bobolem Çhanaan : imo propheta vocabat

Iudaeam sororem Sodomae, et Samariae. Nunc

quum dicit matrem accubuisse inter leones, significat

verecunde fuisse permixtos gentium corruptelis, ita

ut nihil ab ipsis differrent. Atqui Deus ipsos ea

lege sibi elegerat in peculium, ut essent separati ab

omnibus gentium sordibus. Fuit ergo haec quaedam

abolitio gratiae Dei, dum mater populi accubuit

inter leones, hoc est dum ipsi omnes promiscue adsciverunt

omnes gentium corruptelas, et perversos

mores. Dioit educasse catulos, vel leunculos, quos

scilicet ex leonibus susceperat: quia geniti erant ex

impuro coitu, non quod aliunde ducerent originem,

quam a filiis Abrahae, sed quia erant dégénères, ut

ante dictum fuit. Postea ad dit, quod catulus ille

leonis, vel leunculus, creverit donee factus esset leo:

tunc didicit praedam rapere, inquit, et homines vorare.

Loquitur quidem de rege Ioachas, Iosiae filio: sed

ante admonuit totum populum esse leonino ingenio,

et principes populi, qui eximii erant, esse tanquam

catulos. Quod ergo unus hie leo in medium profertur,

id referri debet ad violentiam, qua scelestus

ille rex prt>didit quali esset ingenio. Sed tarnen si

quaeritur unde prodiisset leo ille, nempe ex turba

fratrum : omnes autem erant leonum catuli, vel

leunculi. Non poterant omnes vel singuli exercere

tyrannidem: sed nemo erat qui fratrem suum non

voraret: nemo erat qui non addictus esset praedis

et rapinis. Tantum rex, quia solutus erat omni

metu, potuit prae aliis impune grassari per rapinas

et praedas. Videmus ergo non solum regem hic

damnari, sed proponi quasi imaginem totius gentis:

quia quum nemo compesceret eius libidinem, potuit

maiore licentia praedari, et vorare homines. Postea

addit génies audiisse, et captum fuisse in earum fovea.

Hic non tantum docet Ezechiel proiectum fuisse e

regio solio Ioachas, et mancipatum Aegyptiis, quia

Deus saevitiam eius perspexerat : sed quia erat

etiam perspecta gentibus, imo famosa inter omnes.

Hoc autem modo significat intolerabilem fuisse saevitiam

regis Ioachas, de quo loquitur, quum vicinae

omnes gentes audita eius fama conspiraverint ad

eum profligandum : atque ita captus fuerit in earum

alienis bellis distrahi, hac occasione collegit exercitum,

et conatus est occupare vicinas quasdam

urbes. Pharao autem postquam se explicuit ab

aliis negotiis, ingressus est Iudaeam: et quum non

esset Ioachas par ad resistendum, captus fuit. Nunc

ergo tenemus consilium prophetae, nempe quum

haec prima calamitas, imo clades Iudaeis accidit,

tunc iuste fuisse castigatos, quia leunculi erant, et

ab ipsis exortus erat leo, ut iam tolerabilis non

esset eius crudelitas apud profanas gentes: haec

est summa. Nunc si expendimus qualis fuerit pater

Ioachas, hoc erit magis detestabile. Scimus enim,

si quis un quam rex et pietate, et omni génère virtutum

éxeelluit, in illo numéro et ordine fuisse

Iosiam. Quod autem filius tam dissimilis fuit patri,

hinc apparet quam perverso fuerit ingenio. Neque

enim dubium est quin pater studuerit ipsum instituere

in timoré et cultu Dei, et formare ad munus

regium exercendum. Verum BÎ ad totum populum

descendimus, prodigium adhuc erit magis

detestabile. Nam scimus quanto fervore zeli Iosias

incubuerit ad mores populi formandos, ita ut esset

quasi novus regni status. Mox populum ita deficere,

ut spiritus sanctus dicat matrem ipsorum esse

leaenam, et accubuisse inter leones, hinc videmus

quam prava fuerit illius populi natura. Nunc sequitur,

5. Et vidit quod sperasset, perdita esset (periisset)

spes eius: et sumpsit unum ex catulis suis,

leonem constitua eum (hoc est educavit, vel extulit

eou8que dum esset leo).

Non possem ulterius progredi.

Heri retulimus sententiam prophetae ubi dicit

Iudaeam produxisse alterum leonem postquam captus

fuerat prior, et tractus in Aegyptum. Hoc vero

referri debet ad regem Ioiakim, qui creatus fuit

arbitrio regis Nabuchadnezer quum vastasset partem

Aegypti, et potitus esset tota Iudaea, ac regem

constituendo imposuisset leges, ut fieri solet a victoribus.

Sed quia ille quoque perfide se gessit, abductus

est in exsilium. Significat igitur propheta

non resipuisse gentem illam ex quo semel castigata

fuerat, neque mutasse ingenium, quia mater sempèr

fuit leaena: neque tantum peperit leunculos, sed ita

instituit ad rapiendam praedam, ut fièrent leones.

Dicit igitur vtdisse quod sperasset, et perdita fuisset

spes eius. Quanquam sunt qui nomen spei putent

hic repeti a propheta, vidit quod spes eius perdita

esset, perdita spes, inquam. Sed rectior est altera

lectio, vidit quod sperasset, hoc est, vidit quod nihil

profecisset sperando post aliquantum temporis, quia

fovea, et comprehensus catenis, et abductus in Aegyptum. manebat sedes regia quasi déserta: ideo sumpsit

Designat, ut dixi, Ioachas, quern rex Pharao Necho alterum ex catulis suis, inquit, et constitua illum

captivum abduxit. Nam quum putaret Aegyptios leonem. Iterum breviter docet propheta totam so-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!