25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

•243 PRAELEGTIONES 244

hoc singulare donum, ut resipiscant: quia ubi

8emel quispiam defiexit a recta via, nisi Deus

manum porrigat, usque in profundam abyssum se

demerget. Non potest igitur homo postquam Deum

semel reliquit ad ipsum redire. Hanc doctrinam

breviter tunc attigimus: nunc addenda est plenior

explicatio. Ac primum expendamus verba prophetae,

tandem de re ipsa videbimus. Promittifc

Deus se daturum populo cor unum. Hoc quidam

exponunt de mutuo consensu, sed non convenu,

meo iudicio. Tertio capite Zephaniae (v. 9) hoc

sensu capitur humerus unus. Ubi enim dicit propheta

Deum facturum ut omnes ipsum pure invocent

et colant humero uno, videtur anteiligere fore

unanimes, ut quisque proximum suum incitet.

Verum hoc loco potius cor unum opponitur duplici.

Nam distracti fuerant Israeli tae post vagos error es.

Debuerani audire quid Deus praeciperet, ac se

subiicere eius legi: ita fuissent contend uno ipso,

et se in solidum addixissent verae pietati. Atqui

cor eorum fuit distractum: quern admodum ubi

mulier non servat fidem coniugii marito, vagatur

post suas libidines, nihil in ea est compositum. Sic

etiam ubi populus defecit a lege Dei, fuit similis

erratico scorto. Videmus ergo ut corda omnium

impiorum divisa sint ac distracta, nihil in illis sit

simplex vel sincerum., lam promittit Deus se facturum,

ut populus non ita distrahatur post suas

superstitiones, sed maneat in puro et simplici legis

obsequio. Si quis obiiciat, perpetuum esse certamen

fidelibus cum carnis. concupiscentiis, ideoque

cor ipsorum esse divisum: facilis est responsio, cor

unum intelligi pro modo regenerationis. Quanquam

ergo fidèles sentiunt in se magnam repugnantiam,

et cor eorum minime integrum est, quin multis

tentationibus agitetur: dum tarnen interea serio

adspirant ad Deum, cor eorum integrum esse dicitur,

quia non est duplex nee fictum. Tenemus ergo

quid velit propheta: et cap. 36, ubi eandem sententiam

repetet, pro corde uno ponet spiritum

novum, sicuti etiam paulo post dicit, Ponam spiritum

novum, in visceribus ipsorum, vel interioribus.

Sicuti per nomen cordis intelligit affectus, ita etiam

per spiritum mentem ipsam, et omnes cogitationes

désignât. Spiritus hominis saepe capitur pro tota

anima : et tunc comprehendit etiam omnes affectus.

Sed ubi haec duo simul iunguntur cor et spiritus,

cor vocatur sedes omnium affectuum, denique est

ipsa voluntas hominis: spiritus autem est facultas

intelligendi. Scimus enim duas esse praecipuas

animae dotes, prior est quod ratione polleat, deinde

quod praedita sit iudicio et electione: postea dicemus

quomodo facultas eligendi sit in hominibus, et

tarnen libero arbitrio careant. Sed hoc prinoipium

tenendum est, animam hominis excellere primum

intelligentia, vel ratione, deinde iudicio, unde pendet

electio et voluntas. Videmus ergo his vocibus prophetam

testari opus esse Integra renovatione, ut

homines in viam redeant ex quo semel coeperunt

errare. Postea addit auferam cor lapidis, vel lapideum

e came ipsorum, et dabo illis cor carneum.

Nomen carnis hie accipitur diverso sensu. Propheta

enim alludit ad cor, quod scimus esse partem

humani corporis, quum dicit auferam ab ipsorum

came cor lapideum. Deus ubi régénérât suos electos

non mutât vel carnem ipsorum, vel cutem, vel

sanguinem: spiritualis et interior gratia nihil ad

corpus : sed propheta crassius loquitur, ut sermonem

suum conformet ad captum rudis et bardi populi.

Oaro igitur priore loco tantuadem valet ac corpus:

cor vero carneum in fine vermis ponitur pro corde

flexibili. Notanda enim est antithesis inter carnem

et lapidem: lapis sua duritie repellit validissimos

etiam quosque ictus mallei, nihil potest illic insoulpi:

sed cor carné*um sua mollitie admittit si

quid in eo scribitur vel insculpitur. Crasse, ut

dixi, loquitur propheta: sensus tarnen minime ambiguës

est, nempe quum fuerint pleni contumacia

Israelitae, flexibiles ac morigeros fore postquam

Deus cor' ipsorum mutaverit, hoc est correcta

duritie reddiderit cor ipsorum molle. Postea adiungit,

Ut in statutis meis ambulent, et iudicia mea

custodiant, et faciant ea, et sint mihi in populum, et

ego illis sim, vel ero in Deum. Nunc clarius ex>

primit propheta quomodo pro cordibus lapideis

Deus conférât corda carnea electis suis, ubi ipsos

régénérât spiritu suo, nempe quoniam ipsos format

in obsequium legis suae, ut velint servare eius

mandata, et efficaciter praestent quod dedit illis

velle.

Nunc consideremus attentius rem totam de qua

propheta disserit. Quum Deus de corde lapideo

loquitur, haud dubie contumaciae damnât cunotos

mortales. Neque enim hic agitur de paucis hominibus,

quorum natura ab alÜB différât: sed tanquam

in speculo proponit nobis Israelitas, ut sciamus

qualis sit nostra conditio, ubi ab eo relicti sequimur

proprios affectus. Colligimus itaque ex hoo loco

omnibus esse cor lapideum, hoc est omnes ita esse

corruptos, ut Deo obedire non sustineant: quin

potius toti ferantur ad contumaciam. Interea certum

est, hoc vitium esse adventitium. Dens enim

quum hominem creavit, non indidit cor lapideum:

et quamdiu Adam stetit integer, haud dubie recta

fuit et bene composita eius voluntas. Propensus

etiam erat in obsequium Dei. Quum ergo dicimus

cor nostrum esse lapideum, hoc originem ducit a

lapsu Adae, et a naturae corruptela. Si enim

creatus fuisset Adam corde duro et praefracto, illud

cederet in opprobrium Dei. Sed quemadmodum

diximus, Adae voluntas ab initio recta fuit, ealtem

flexibilis ad sequendam Dei iustitiam. Ubi autem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!