25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

629 IN DANIBLEM. CAP. III. 630

temperare, quum interrogat Sadrach, Mesach et

Âbednego, annon parati sint colère deum suum et

imaginem illam auream. Quum ergo dubitauter

ipsos alloquitur, et adhuc proponit illis liberam

optionem, est in his verbis aliqua moderatio. Videtur

enim eximere ipsos a crimine, modo in posterum

sustineant se flecti. Sed interea ebullit rabies

in fallaci ista specie moderationis. Nam statim

subiicit, Si non parueritis, ecce proiiciemini in fornacem

ignis ardentis: tandem prorumpit in sacrilegam

illam vocem, et horrendam blasphemiam, nullum

esse Deum, qui possit eruere sanctos viros e manu

sua. Videmus ergo in persona Nebuchadnezer quali

superbia turgeant reges, etiam ubi simulant aliquem

zelum pietatis: quia certe non tangit eos reverentia

ipsiuB Dei, sed volunt quidquid imperant excipi ab

omnibus. Et ita, quemadmodum dixi, potius substituunt

se in Dei locum, quam studeant Deum

ipsum colère, et asserere eius gloriam. Hue pertinent

verba quibus utitur, quod erexerit statuam,

quod fecerit: quasi diceret, lam fas vobis non est

deliberare colendane sit imago annon, quia suffioere

debet vobis meum imperium. Ego non sine consilio

et ratione hanc imaginem erexi: fuit igitur

officii vestri simpliciter mihi parère. Yidemus ergo

ut summam potestatem sibi arxoget etiam in fabrieando

deo. Neque enim hic agitur de rebus politicis:

sed vult Nebuchadnezer statuam pro deo coli,

quoniam ita decrevit, quoniam promulgavit suum

edictum. Atqui memoria semper tenendum est

quod attigi, nempe tale exemplum superbiae nobis

proponi, ut soiamus non temere hoc vel illud debere*nos

in jeligione aggredi, sed audiendum esse

Deum, ita ut pendeamus ab eius autoritate et nutu :

quia si addicti sumus hominibus, nullus erit modus

errorum. Quamvis ergo reges ita superbiant, et

ferociant, tarnen tenenda est nobis régula, nihil

Deo placere nisi quod mandavit ipse suo verbo:

et principium verae pietatis esse obedientiam, quam

ei uni praestamus. Quod attinet ad blasphemiam,

clarius demonstrat quod dixi, reges, utcunque prae

se ferant aliquod pietatis Studium, tarnen spernere

omne numen, et in animo nihil aliud habere, quam

extollere suam magnitudinem. Itaque mutuantur

nomen Dei, ut venerationem sibi maiorem concilient:

sed interea si expédiât centies mutare deos

singulis diebus, nulla religio ipsos impediet. Religio

igitur ipsa terrenis regibus ut plurimum praetextus

est: sed nulla in ipsorum animis Dei reverentia,

et nullus timor, quemadmodum hie demonstrat

rex profanus, Quisnam est üle Deus, inquit? Nullum

deum excipit. Si quis respondeat, loqui ipsum comparative,

quoniam hie defendat -gloriam dei sui

quem colebat: tarnen quum eructat hanc blasphemiam

contra omnes deos, certe intolerabilis est

arrogantia, imo diabolicus furor, qui ipsum eo us­

que impellit. lam veniamus ad praecipuum caput,

ubi Daniel narrât quanta constantia praediti fuerint

Sadrach, Mesach et Abednego:

16. Besponderunt Sadrach, Mesach et Abednego,

et dixerunt régi: Nebuchadnezer, non sumus solliciU

super hoc sermone (vel, negotio), quid respondeamus

tibi (Alii vertunt: non oportet nos tibi respondere

super hoc negotio: et b volunt esse supervaeuum,

quemadmodum saepe etiam ponitur).

17. Ecce est Deus noster, quem nos colimus, potens

(id est, potest) liberare nos e fornace ignis ardentis,

ete manu tua, rex, eruet.

18. Et si non, notum sit tibi, o rex, quod deos

tuos nos non colimus, et imaginem auream quam

erexisti, non adorabimus.

Hoc maxime expendere convenit in hac historia,

quod infracto animo perstiterint in Dei timoré très

saneti yiri, quum tarnen scirent sibi instare praesentissimum

mortis discrimen. Quum ergo mors

illis obieeta esset ante oculos, tarnen non deflexerunt

a recto cursu, sed pluris fecerunt gloriam Dei

quam propriam vitam: imo centum vitas, si totidem

opus fuisset, profundere, et hoc fuisset illis datum. Non

refert quidem Daniel omnia eorum verba : sed colligit

brevem summam duntaxat, in qua tarnen satis refulget

invieta illa spiritus saneti virtus, qua fuerunt instrueti.

Fuit certe horribilis illa denuntiatio, quum rex diceret,

Si non parati eritis ad clangorem tubae proeidere

coram statua, actum est de vobis, et statim proiiciemini

in fornacem ignis. Quum ita rex fulminasset,

poterant percelli ut homines. Seimus enim quam

cara sit nobis vita, deinde ut horror mortis sensus

nostros oecupet. Sed has omnes circumstantias

recenset Daniel, ut sciamus plus esse fortitudinis

in servis Dei, ubi aguntur eius spiritu, quam ut

cédant ullis minis, vel terroribus suecumbant. Respondent

régi, Non opus est longa deliberatione.

Nam quod dieunt se non curare, significant hoc

verbo rem esse expeditam: quemadmodum etiam

memorabilis illa vox Cypriani refertur ab Augustino*),

quum suaderent aulici, ut. vitae suae

parceret (nam Imperator invitus faciebat, ut eum

addiceret supplicio mortis), quum ergo hinc inde

urgerent adulatores, ut vitam suam redimeret abnegatione

pietatis, respondit, In re tarn saneta

nulla deliberatio. Sic etiam loquuntur saneti viri

isti, non curamus, hoc est, nos non ingredimur in

consultationem quid utile sit, quid expédiât, nihil

tale : sed hoc nobis iam conclusum est, nempe nulla

ratione nos debere abduci a sincero Dei oultu. Si

legere placeat, Non oportet tibi nos respondere, idem

fere erit sensus. Ostendunt enim frustra obiiei

*) Serm. 509 Opp. VIII 1249 ed. Bassan. 1797.

40*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!