25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

357 IN EZEOHIELIS PROPH. CAP. XVI. 358

postquam illic conquestus est Deus lanam suam et

linum suum fuisse abrepta, et inde munera oblata

idolis, postea subiicit, Ego reposcam mea omnia, et

tunc iterum tolletur ab te omnia decor, et nuditas

tua patefiet, ut merito te pudeat. Sic ergo exponunt

haec verba, quod conditio Iudaeorum futura

sit qualis ante fuerat : quasi uno verbo dictum esset,

Ego me ita ulciscar, ut cogaris velis nolis sentire

tuae nuditatis probrum, quia iterum te disoooperiam.

Sed videtur sensus ille coactus. Ego itaque contexo

reliquam partem versus, deinde quae sequuntur.

Sic ergo fluît oratio prophetae, Et fuit post

omnem tuam malitiam aedificasti tibi excélsum, fecisti

tibi excelsum: (sunt quidem duae voces diversae,

sed pro re eadem sumuntur) in omnibus compitis,

in omnibus principiis viarum fecisti tua excélsa, inquit,

et ita abominabilis fuit tua venustas. Hoc autem

per parenthesin inseritur, Vae vae tibi. Ilia

igitur. exclamatio quasi ex abrupto interponitur.

Sed interea non dubito quin cohaereant inter se

haec omnia, nempe quod Iudaei addiderint scelera

sceleribus, atque ita nullum fecerint peccandi finem.

Dioit ergo, postquam ita fuerant Deo perfidi et ingrati,

postquam sua omnia indigne et turpiter profuderant

in cultus perversos, adhuc additum fuisse

novum crimen, quod sibi exstruxerint excélsa in omnibus

compitis, et in- viis omnibus etiam. Si quis

obiiciat non fuisse hoc crimen gravius, responsio

fäcilis est, Deum hic non loqui de uno duntaxat

excelso, vel de uno altari: sed comprehendere tot

insignia idololatriae, quibus terram infecerant. Fuit

autem hie cumulus impudentiae quum ita ubique

érigèrent veiilla suarum superstitionum. Quotquot

enim erant excélsa et altaria, totidem erant testimonia

defectionis ipsorum, ac si palam gloriarentur

se non magnifacere legalem cultum, et quidquid

Deus praescripserat in arbitrio suo esse evertere.

Deus ergo non abs re hanc indignitatem exagitat,

quod Iudaei ubique sibi erexerint excélsa, et exstruxerint

altaria. Nunc ergo tenemus consilium spiritus

sancti, quantum ad istas voces. Accidit ergo post

omnem tuam màlitiam inquit, hoc est, ad cumulum

tuae malitiae accessit etiam ista improbitas et impudentia,

nempe quod exstruxeris tibi non unum

excelsum duntaxat, sed innumera, nempe in omnibus

compitis, deinde, in omnibus principiis viarum, hoc

est in locis celeberrimis. Capita enim viarum dicuntur

quae magis conspicua sunt: et ideo si quid

illic agitur, magis exposituni est omnium oculis.

lam notanda est exclamatio quae interponitur, Vae

vae tibi, inquit dominator Iehovah. Quoniam enim

Iudaei pro sua socordia non magnopere attenti

erant ad obiurgationes propheticas, ideo ut ipsos

expergefaciat Deus, pronuntiat bis suam maledictionem.

Certum quidem est non fuisse commotos:

sed valuit tarnen haec vehementia ad ipsos gravius

damnandos: quia etiamsi fuissent sopiti, imo demersi

in profundissimo somno, poterant expergefieri hao

voce tarn formidolosa. Nee dubium est tarnen quin

sibi plausum dederint in suis superstitionibus.

Sed eo magis expendere convenit quantum sit pondus

in his verbis Dei. Nam hinc colligimus, ubi

idololatrae sibi indulgent in suis figmentis, et existimant

nihil illic reprehensione esse dignum, sufficere

hanc Dei vocem, qua adversus eos fulminât

quum dicit, vae vae tibi. Ergo desinant homines

iudicium facere ex proprio sensu, quin potius attenti

sint ad Dei sententiam, et agnoscant sibi maledictionem

incumbere quum putant se rite perfungi

pietatis officio in colendis idolis. lam addit, abominabilem

fecisse eius pulchritudinem : Non dubito quin

alludat propheta ad spurcitiam, quae inducitur ubi

se muliere8 prostituunt ad vagas libidines : et inde

etiam Latini vocant obsoleta scorta, quae foetent

quodammodo, propterea quod ita turpiter abiecto

pudore sese proiecerint ad omne flagitium. Propheta

ergo dicit populum ilium non fuisse duntaxat quasi

libidinosam mulierem, quae impuros amores sibi

conciliât: sed fuisse foetidum scortum: quia ilia intempéries

libidinis facit, ut etiam qui appetunt scortari,

tarnen quodammodo reiiciant prae fastidio mulieres

ita foedas in sua libidine, et ita omni pudore

vacuas, ut non dubitent se hue et illuc proiicere.

Hoc ergo intelligit propheta, nempe venisse ad

summas usque abominationes populum, quemadmodum

si mulier foeteat propter intemperiem suae

libidinis. Tandem adiungit divaricasse pedes suos

omni transeunti et multiplicasse suas scortationes. Hoc

sumptum est etiam a scortis vagis: et confirmât

sententiam quam nunc exposuimus, quod scilicet

Iudaei non tantum uno in genere idololatriae sese

volutaverint, sed ita fuerint proiecti ad omnes abominationes,

ut essent similes meretricibus, quae vias

obsident, et advocant obvios quosque: neque id

modo, sed quod foedius est, divaricant pedes suos,

hoc est pudenda sua palam ostentant, ut alliciant

ad se amatores.

26. Et scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis

magnis carne: et multiplicasti scortationes tuas ad

irritandum me.

Admonui initio capitis, prophetam reprehendere

in Iudaeis non unum et simplex scortationis genus,

sed duo diversa. Hoc interprètes non observant,

sed putant semper prophetam nostrum disserere de

idolis et superstitionibus. Atqui si prudenter expendimus

omnes circumstantias, quod iam dixi minime

dubium erit, nempe damnari Iudaeos non

tantum quod Dei cultum vidassent suis perversis

figmentis, sed quod confugerant nunc ad Aegyptios,

nunc ad Assyrios : et implicuerant se illicitis foede-

23*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!