25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

423 PRAELECTIONES 424

causam stupori dentium: itaque peccare. Dicebant

dentés sibi obstupefieri, non quod comedissent uvas

acerbas, sed hoc a patribus ad se defluere. In

summa yolebant cum Deo litigare, quod innoxios

affligeret, idque fallaci illo praetextu, quemadmodum

attigi, quod Deus pronuntiabat se ulcisci tot scelera,

quae iam superioribus saeculis patrata fueraat. Vos

inquit, utimini hoc proverbio: atqui vivo ego, dicit

dominator Iehovdh, si amplius erit qui utatur hoc

proverbio. Non significat his verbis, Iudaeos ubi

resipuerint fore modestiores, quam ut audeant talem

blasphemiam contra eum evomere. Neque enim

hic de resipiscentia eorum agitur, sed perinde est

ac si diceret, ego excutiam vobis hanc iactantiam

quia patefiet vestra iniquitas, ut totus mundus

agnoscat vos iustas dare poenas, quas estis promeriti,

et non posse reiici in patres, quemadmodum

hactenus conati estis. Non cessarunt. quidem Iudaei

Deo obstrepere: nee dubium est quin magis

ac magis exacerbati fuerint, ut audacius cum Deo

expostularent: sed quia re ipsa apparuit, ipsos esse

sceleratos, et Deum non frustra nee levibus de

causis esse illis tarn infestum: ac quantumvis severus

esset iudex, tarnen illos venisse usque ad summum

cumulum impietatis, ut nullae poenae illis

sufficerent, vel essent nimium atroces. Nunc tenemus

consilium prophetae, vel spiritus sancti potius,

quod scilicet Deus eripuit omnem colorem tergiversandi

Iudaeis, ubi detexit eorum iniquitatem, ut

palam fieret omnibus, iustam ipsos mercedem recipere

suorum scelerum. Deus autem per se ipsum

iurat: unde colligimus quantopere abominabilis fuerit

ilia blasphemia. Et certe non possunt homines se

ipsos absolvere quin Deum condemnent. Nam tunc

illustratur Dei gloria quum omne OB obstruitur, ut

antea visum est. Simul ergo atque homines descendunt

in illud certamen, ut velint suam innocentiam

probare, perinde est ac si vellent in nihilum

redigere Dei iustitiam. Itaque mirum non est,

si Deus tantopere excandescat quum spoliatur sua

iustitia. Neque enim potest absque ilia esse Deus.

Nunc videmus cur interposito iureiurando pronuntiet

se facturum ne amplius ita obganniant Iudaei:

Ecce inquit, omnes animae sunt meae: sicuti

anima filii sic anima patris, omnes meae sunt. Anima

ergo quae peccaverit ipsa morietur. Principium versus

quidam ita exponunt, frustra et temere homines

conqueri ubi Deus .videtur nimis severe agere, quia

lutum contra figulum non exsurgit. Quoniam ergo

Deus opifex est totius mundi, nos sumus eius

figmentum: quantae insaniae est contra ipsum tumultuari,

ubi nobis non satisfacit? Et vidimus hanc

similitudinem apud Ieremiam. Sententia quidem

per se vera est, nempe omnes animas esse sub Dei

arbitrio iure creationis, ideoque ipsum pro imperio

posse statuere de singulis quidquid visum est: et

nihil eos proficere qui contra blaterant. Et haec

etiam doctrina utilis est cognitu. Verum aliter intelligi

debet hie locus, nempe nihil esse indignius,

quam Deum trahi in crimen quasi tyrannice dominaretur

in homines, quum ipsos potius tueatur tanquam

opus suum. Quum ergo Deus hie pronuntiat

omnes animas esse suas, non vendicat sibi imperium

vel potestatem simpliciter: sed potius ostendit se

paterno affectu esse erga totum humanum genus

quod creavit et formavit. Nam si opifex, quia industriam

suam agnoscit in opere suo, illud amat,

certum est, quum Deus explicuerit suam potentiam

et bonitatem in hominibus formandis, fieri non

posse quin ipsos amplexetur. Verum quidem est,

quia corrupti sumus originali peccato, Deo esse

abominabiles, quemadmodum alibi dicitur: sed quatenus

sumus homines, fieri non potest quin Deo

simus cari, et pretiosa etiam sit nostra salus. Nunc

videmus qualis sit haec refutatio: omnes, inquit,

animae sunt meae, omnes formavi, omnium sum

creator: itaque paterno sum affectu erga omnes: et

potius sentient a minimo usque ad maximum meam

clementiam, quam experiantur nimium rigorem et s

tyrannicum. Tandem subiicit, Anima quae peccaverit

ipsa morietur. Nunc exprimit Ezechiel quomodo

Deus compescet Iudaeos, ut non audeant amplius

iactare se immerito affligi: quia nemo innoxius

morietur. Nam sic debet resolvi sententia. Neque.

enim intelligit, quicunque peccaverint, omnes morituros.

Praecluderet enim ianuam Dei misericordiae,

quando omnes peccavimus. Ita sequeretur nullam

fore spem salutis, quin omnes ad unum pereant,

nisi Deus a morte liberet eos qui peccarunt. Sed

minime ambiguus est prophetae sensus, ut dictum

fuit, eos scilicet qui pereunt non esse extra noxam,

nee posse suam innocentiam Deo obiicere, vel conqueri

de eius crudelitate, quia aliéna scelera persequatur.

Quanquam hie posset obiici quaestio,

quia nemo hodie perit qui aliqua ex parte non

sustineat alienam culpam, nempe Adae, quia eius

lapsu et defectione factum est, ut totum humanum

genus perierit. Quum ergo interitum nobis accersiverit

Adam suo lapsu, sequitur, nos perire aliéna

culpa. Quoniam suo loco tractanda erit iterum -

haec quaestio, nunc sufficiat tribus verbis attingere,

quamvis pereamus aliéna culpa, tarnen culpam

cuiusque propriam simul coniunctam esse. Non

ergo damnamur in Adam ac si essemus in nobis

innoxii, sed contraximus labem ex eius peccato,

atque ita factum est, ut quisque poenam propriae

culpae sustineat: quia non simpliciter grassatur

poena, quam promeritus fuit ille, per totum genus

humanum, sed infecti sumus eius peccato, ut postea

dicendum erit. Quidquid sit, non morimur innocentes,

quia quisque convictus tenetur etiam conscientiae

suae testimonio. Quod ad pueros infantes

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!