25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

453 IN EZECHIELIS P

quum nobis describit conversionem impii, dioit si

viderit, hoc est, si tandem redierit ad sanam meutern,

et collegerit sensus suos, ita ut non mat pro

sua amentia, quemadmodum solitus est, sed respiciat

in Deum, respiciat etiam in se ipsum. Nunc sequitur,

29. Et dixerunt domus Israel (hoc est, dixerunt

Israelitae) non rectificata est (futuri est temporis,

sed accipitur pro continuo actu) via Domini: An

viae meae non rectae sunt, domus Israel? Annon

viae vestrae non rectae sunt?

Hie breviter ostendit Deus quantopere furiosi

sint qui audent adversus eum obstrepere, quum

tarnen manifesta sit iustitia eius. Quid enim rectius

potest desiderari, quam ut Deus poenam sumat

de omnibus legis suae transgressoribus ? et tarnen

si resipiscant peccatores, ut paratus sit ad ignoscendum?

Quod si videtur illud durum, poenas exigi

de iustis si defecerint, sensus tarnen communis hoc

dictât, nullam virtutem posse absque perseverantia

probari. Quum igitur liquido pateat in hac tota

agendi série Deum iustum esse et irreprehensibilem,

quantus furor est, adhuc contra ipsum blasphemias

evomere, quasi viae eius rectae non essent? Sed

uno verbo ostendit Deus, quemadmodum attigi,

Israelitas destitui omni colore in tanta improbitate

et impudentia. Et repetit quod ante dixerat, nempe

homines semper fore temeritatis reos quum tarn insolenter

Deo maledixerint, quia reperientur eorum

viae obliquae et perversae. Deus autem vias suas

satis probabit. Sed addendum est etiam quod

sequitur,

30. Propterea quemque (virum, ad verbum) secundum

vias eius iudicabo in vobis (vel inter vos),

domus Israel, dicit dominator Iehovah. Convertimini

et redire vos facite (et reducite vos, alii, reducere

facite proximos, sed nimis remotum est: potius ergo

reducite vos) ab omnibus sceleribus vestris, et non erit

vobis in laqueum iniquitas.

Hie Deus praecise demonstrat se functurum

officio iudicis: et ita in ordinem cogit Israelitas, et

audaciam eorum réfutât. Quantisper enim homines

non sentiunt sibi instare Dei iudicium, et non

tenentur quasi illaqueati, lasciviunt in sua petulantia.

Videmus ut reprobi ideo tarn sint féroces,

et protervi, quia non tanguntur metu poenae, nee

reformidant Dei iudicium. Ipse ergo ut tollat omnem

tergiversandi ansam, dicit, Ego tarnen ero iudex

vester: litigate nunc: sed uno verbo ego decidam

omnes vestras lites, quia iudicabitur quisque vestrum

meo arbitrio. Certum quidem est, hie Deum

,OPH. CAP. XVIII. 454

as8erere sibi laudem iustitiae et rectitudinis. Atqui

simul autoritatem suam in medio statuit, ut incutiat

terrorem vesanis illis, qui ita audebant se opponere

eius imperio, et ipsum subiicere ad reddendam rationem.

Nunc ergo tenemus quo consilio dicat se

iudicaturum eos omnes secundum vias ipsorum, hoo

est, quamvis non fateamini vos esse dignos interitu,

satis est quod ego qui sum legitimus iudex ita pronuntio.

Iudicabo igitur vos recte, quia secundum

vias vestras, sed pro summa potestate, ut cessent

querimoniae omnes vestrae, et fremitus. Postea

hortatur eos ad resipiscentiam, atque ita significat

nullum aliud esse remedium, quam ut sibi displiceant

in suis sceleribus, ac deprecentur vindictam.

Unde colligimus, homines ideo tarn licentiose insurgere

contra Deum, quoniam vagantur extra se,

quia si descenderent in se ipsos, et sincere examinarent

totam suam vitam, statim humiliarentur

coram Deo: deinde cogitatio ilia eos stimularet ad

resipiscentiam. Sed quia conscientia ipsorum stupida

est, et sponte etiam obbrutescunt, hinc fit ut

ita audacter Deum blasphèment. Ex opposito nunc

remedium profert Deus si resipiscant, et se ipsos

reducant a suis sceleribus. Verbum convertendi

refertur ad renovationem animi et cordis. Nam

hoc quoque initium est poenitentiae, ut mente intus

renovemur, quemadmodum dicit Paulus, et ita fiamus

novi homines. Et hoc notatu dignum est, quia

multi quum agitur de resipiscentia, defixos habent

oculos in fructus externos poenitentiae. Atqui a

radice incipiendum erat. Hoc ergo nunc docet propheta

quum dicit, convertimini. Sed postea addit

DHPm, et reducite. Hoc secundum verbum ad testimonia

poenitentiae referri debet. Nam quemadmodum

ordine praecedit interior conversio, ut scilicet

abdicemus nos propriis vitiis, renuntiemus carni et

sanguini: ita sequi oportet fructus poenitentiae, vel

testimonia: quemadmodum etiam dicebat Ioannes,

Proferte fructus, qui testentur vestram poenitentiam.

Videmus ergo prophetam hic incipere a puritate

cordis, deinde etiam venire ad manus, quemadmodum

et alibi scriptura loquitur, hoc est ad externa

opera. Dicit a cundis iniquitatibus vestris, vel sceleribus,

ut ostendat dimidiam poenitentiam non probari

Deo. Verum quidem est, etiam qui summopere

et toto affectu animi contendunt ad recte agendum,

non tarnen ita defungi suo officio, quin semper

multa vitia residua maneant: sed hic non agitur

de perfectione, ac tantum de sincero affectu et serio

conatu. Modo itaque serio studeamus redire in

viam, et plaeidis ac sinceris animis nos humiliare,

haec est integritas quam nunc exigit propheta.

31. Proiicite a vobis omnes iniquitates in quihus'

inique egistis: et facite vobis cor novum, et spiritum

novum: et quare moriemini, domus Israel?

29*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!