25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

431 PRAELECTIONBS 432

ülud occultaretur? finxerunt se abhorrere a foenoribus

: interea nomen usurae sub" se continuit omnia

foenora, nee ullum fuit tam crudele, tarn iniquum,

tarn barbarum, quod non obtegeretur colore illo.

lam quia nomen foenoris Gallis fuit incognitum,

nomen usurae etiam detestabile fuit. Galli ergo

excogitarunt novam astutiam, quasi possent Deum

fallere. Nam quia nemo poterat ferre usurae nomen,

posuerunt Interesse : iam quid significat Interesse,

vel id quod interest? nempe significat omne

genus foenoris. Nullum unquam fuit genus foenoris

apud veteres, quod hodie non comprehendatur sub

voce ilia. Ideo dixi non esse hie ludendum verborum

cavillis, sed rem ipsam esse tenendam. Nunc

quia diximus foenus non posse in totum et absque

exceptione damnari, videndum est quatenus probari

queat, ne scilicet» ponatur inter scelera. Primo in

republica bene constituta nemo foenerator tolerabilis

est: etiam hoc viderunt profani homines. Quisquis

ergo ex professo foeneratur, ille omnino debet ab

hominum consortio reiici. Nam si quaedam artes

illiberales invidia onerant eos qui ipsis utuntur,

foenerari certe est quaestus et illiberalis, et indignus

homine tarn pio, quam honesto. Ideo dicebat Oato.

perinde esse foenerari atque hominem occidere.

Nam quum rogatus de agricultura sententiam dixisset,

excepit ille, quid autem est foenerari? quid hominem

occidere, inquit? Et certe foenerator semper

erit latro, hoc est qui quaestum faciet ex

foenore ille praedo erit, et grassabitur eius iniquitas

perinde ac si nullae essent leges, nulla aequitas,

nullus denique mutuus amor inter homines: hoc

est unum. Sed aliud est foenerari quam foenus

accipere. Quum enim quispiam mensam erexit,

iam utitur ea arte perinde atque, agricola laborem

suum ponit in agris suis cölendis. Sed poterit

quispiam foenus accipere, qui tarnen non foenerabitur.

Exempli gratia, erit quispiam nummatus, et

si partem pecuniae suae det mutuo, poterit inde

quaestum accipere. Id autem faciet semel, neque

propterea dicendus erit foenerator. Nunc videndum

est quando, et a quibus accipere foenus liceat. Hie

autem valere debet sententia ilia, Neque passim,

neque semper, neque omnia, neque ab omnibus.

Hoc quidem dictum fuit de muneribus : et lex ilia

imposita fuit praesidibus provinciarum : sed optime

quadrat huic causae. Non omnia igitur accipere

convenit, quia si modum excédât quaestus (quia id

pugnat cum caritate) etiam repudiandus est. Diximus

quoque morem et usum continuum vitio non

carere. Iam neque passim, quia foenerator, ut

dixi, locum habere non debet, neque ferri in ecclesia

Dei. Deinde non ab omnibus, quia a paupere

semper foenus accipere nefas erit. Verum, si dives,

qui est in aere suo, ut loquuntur, qui habet satis

bpimum proventum, vel satis amplum Patrimonium,

sumat pecuniam a suo vicino: an vicinus ille peccabit

si recipiat aliquid luori ex sua pecunia? Alter

qui mutuatur, est ditior, et potest absque suo damno

carere: sed vult emere fundum, unde fructum aöoipiet:

cur fraudabitur oreditor suo iure, si pecunia

afferat lucrum alteri, et quidem ditiori? Videmus

ergo interdum posse contingere, ut qui foenus accipit

non tarnen ideo possit praecise damnari: quia

quod agit non pugnat cum Dei lege. Sed tenendum

semper est, vix fieri posse, ut qui foenus accipit,

non gravet fratrem suum: et ideo optandum

esset, nomen ipsum tam foenoris quam usurae sepultum

esse et deletum ex hominum memoria. Sed

quia aliter non possunt inter se negotiari homines,

semper videndum est quid liceat, et quatenus. Scio

rem posse multo prolixius tractari: sed breviter

dixi quod ad summam sufficit. Sequitur, Et ab

iniquitate retraxerit manum suam. Hie rursus propheta

commendat innocentiam ea parte ubi oavemus

ne quid damni aut iacturae nostra culpa accipiat

proximus. Ergo abstinentia iniuriae hie iterum

laudatur, sed nova loquendi forma, quia nisi admodum

sollicite sibi caveant homines, facile erit»

extendere manus ad iniquitatem. Quare? sese ingérant

multis ex partibus variae lucrandi rationes:

talibus illecebris facile capimur. Ergo propheta

non abs re hic praecipit ut retrahant servi Dei manum

suam ab iniqüitate, hoc. est, ut non tantum

abstineant a nooendo, sed ubi sollicitât eos lucri

dulcedo, ubi etiam proponitur plausibilis aliqua ratio

lucrandi, ut tarnen se ipsos refraenent: hoc est

manum retrahere vel desistere ab iniquitate. Reliqua

in crastinum.

Heri exposuimus cur propheta dicat neminem

esse iustum, nisi qui manus suas retrahit ab iniquitate,

quia scilicet multae nos occasiones ad nocendum

sollicitant: nisi nos cohibeamus quasi in medio

cursu, saepe net ut laedamus proximos. Iam inter

virtutes iusti hominis ponit iudicare secundum veritatem:

ad faciendum, inquit, iudicium veritatis inter

virum et virutn. Videtur hoc proprie competere in

iudices, et qui funguntur publico munere: tarnen

potest etiam quadrare privatis hominibus. Nam

etsi nemo causam suam disceptat nisi coram eo qui

praeditus est potestate: videmus tarnen ut studia

huius et illius saepe aequitatem et rectitudinem

in iudiciis pervertant. Deinde multi deliguntur

arbitri, etiamsi non sustineant munus aliquod publicum.

Summa est, quod antehac docuit de aequitate

Ezechiel, extendi ad aliénas causas, ne scilicet in

gratiam amici quisquam deflectat a iure et aequo.

Postea sequitur, In statutis meis ambulaverit, et iudicia

mea custodierit ad faciendum veritatem. Iterum

propheta ad generalem doctrinam redit. Becensuit

enim quasdam species, sicuti heri diximus, unde

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!