25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

597 IN DANIELEM. CAP, II. 598

tunc fuerit Babylon apud omnes pios et sinceros

Dei cultores. Caeterum, ut res soient in deterius

collabi, in mundo adhuc vigebat tolerabilis status

sub ilia monarchia. Haec ratio est cur Nebucbadnezer

vocetur caput aureum. Hoc autem non debet

referri ad eius personam, sed potius extenditur ad

totum regnüm, et ad omnes eius successores, in

quibu8 fuit Balsazar, deterrimus ille Dei contemptor:

sed per comparationem bic dicitur esse pars

capitis aurei. Daniel autem ut ostendat se non

adulari régi causam simul assignat cur Nebuchadnezer

sit caput aureum: quia scilicet Deus praefecerit

eum terris omnibus. Atqui videtur hoc esse

cunctis regibus commune. Nemo enim nisi Dei

auspiciis dominatur. Verum quidem est aliqua ex

parte, sed intelligit propheta singulari modo evectum

fuisse Nebuchadnezer, ut supra alios omnes

monarchas excelleret. lam sequitur,

39. Et post te exsurget regnum aliua\ inferius te

(hoc est, tuo), et regnum tertium aliud, quod (erit)

aeneum: et dominabitur in tota terra.

Hoc versu complectitur Daniel secundam et

tertiam monarchiam. Secundam monarchiam dicit

fore regno chaldaico inferiorem, non potentia, vel

opibus. Fuit enim imperium illud chaldaicum, quantumvis

longe et late pateret, accessio monarchiae

Persarum et Medorum. Cyrus enim subegit prius

Medos: et quanquam adscivit in regni societatem

Cyaxarem socerum suum, tarnen expulerat avum

maternum regno, et adeptus erat pacatam regni

possessionem in tota Media. Postea devicit etiam

Chaldaeos. et Assyrios: ut omittam Lydos et reliquas

minoris Asiae gentes. Videmus itaque non

Tocari inferius eius regnum, quod minus habuerit

splendoris vel opulentiae in ooulis hominum: sed

quia deterior futura erat mundi conditio sub ilia

secunda monarchia: sicuti corruptelae et vitia magis

ac magis crescunt. Verum quidem est, Oyrum fuisse

cordatum principem: sed interea fuit sanguinis cupidissimus:

deinde ambitio et avaritia sic rapiebant

hominem, ut oblitus omnis humanitatis hue et illuc

excurreret, quemadmodum soient ferae bestiae. Et

si probe reputamus quale fuerit ingenium ipsius,

reperiemus quod dicit Isaias (13, 18), fuisse appetentissimum

sanguinis humani. Et simul notandum

est, hic non agi de solis regum personis, sed de

ipsorum consiliariis, deinde etiam de toto populo.

Merito itaque Daniel pronuntiat secundum regnum

fore inferius primo, non quod vel dignitate, vel

opibus et potentia praecelluerit Nebuchadnezer: sed

quia mundus non ita dégénéraverat, sicuti postea

factum est. Nam quo sese longius extendunt monarchiae,

eo etiam plus licentiae in mundo grassatur:

et usus hoc facile docet. Unde apparet quanta

sit omnium fere stultitia et vesania, qui cupiunt

habere reges potentissimos : perinde ac si quis appeteret

fluvium rapidissimum, quemadmodum Isaias

loquitur (8, 7) coarguens hanc stultitiam. Nam

fluvius quo celerius curret, deinde quo erit profundior,

et amplior, eo etiam magis exundabit in

perniciem tottus viciniae. Prorsus igitur délirant

qui appetunt summas monarchias, quia fieri non

potest, quin tantundem decedat ex legitimo ordine,

ubi unus occupât tarn latum spatium. Et hoc sub

monarchia Persarum et Medorum contigit. lam

sequitur descriptio tertiae monarchiae. Vocatur

aenea non tantum a duritie, sed quod deterior esset

secunda. Quantum igitur differt argentum ab aere,

tantum discriminis fore docet propheta inter tertiam

et secundam monarchiam. Rabbini confundunt duas

monarchias, quia volunt sub secunda comprehendi

regnum Graecorum, quod vocant. \Sed produnt

crassissimam inscitiam, et simul improbitatem.

Neque enim hallucinantur simplici ignorantia, sed

quia «onsulto volunt evertere quod scriptura hie

clare docet de adventu Christi: ideo nihil eos pudet.

Ita confuse permiscent historias: deinde secure de

rebus incognitis pronuntiant: incognitis, inquam,

non quod possint homines mediocriter exercitatos

in historiis fallere, sed ipsi ut sunt bruti homines

nihil prorsus cernunt. Et inter alia, hoc breviter

attingam. Nam pro Alexandro filio Philippi supponunt

Alexandrum filium Mammeae, qui imperio

romano potitus est, quum iam dimidia ex parte

ablatae essent provinciae. Fuit puer ille ignobilis,

et occisus est in suo tabernaculo cum summa ignominia

a propriis militibus: deinde nunquam gubernavit,

sed vixit quasi pupillus sub imperio matris.

Et tarnen nihil pudet Iudaeos trahere et torquere

ad Alexandrum ilium filium Mammeae quod cornpetit

in regem Macedonum. Sed facile refellitur

eorum et malitia et ignorantia ex contextu, sicuti

postea videbimus. Breviter hie Daniel récitât fore

tertiam monarchiam. Qualis ilia futura sit non

describit, neque explicat apertius: sed videbimus

alio loco quid vaticinetur. Sicut visio ei fuerat

obiecta de quatuor istis imperiis, nunc interpretatur

regis babylonii somnium. Sed postea angelus idem

ill! per visiohem confirmavit, et quidem clarius, ut

videbitur suo loco. Non dubium igitur est, quin

hoc competat in regnum Macedonum quod dicitur

de imperio aeneo. Unde autem dubitatio tollitur?

netnpe ex descriptioue quarti imperii, quae multo

plenior est, et quasi digito ostendit, quod alibi iterum

videbimus, nempe romanum imperium simile

fuisse pedibus partim luteis, et partim ferreis.

Dicit igitur,

40. Et regnum quartum erit robustum instar

ferri: quia sicuti ferrum content et comminuit omnia^

38*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!