25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

603 PRAELECTIONES 604

frangenda et conterenda essent quatuor régna, quae

in visione ostensa fuerant regi Nebuchadnezer: iam

videndum est an sit illud regnum Christi, necne.

Verba autem prophetae sic habent,

44. Et in diebus illis regum illorum suscitabit

Deus coelorum regnum, quod in saeculum non dissipabitur

(vel, non destruetur), et regnum (hoc) populo

aliéna non derelinquetur : confringet et conteret omnia

ilia régna: et ipsum stabit perpetuo.

45. Propterea vidisti, nempe e monte excisum

lapidem, et absque manu, qui con]regit (et confregit,

ad verbum: sed copula debet resolvi in relativum)

ferrum, aes, testam, argentum et aurum: Deus magnus

patefecit regi quid futurum esset postero tempore: et

verum est somnium, et fidélis interpretatio eius.

Iudaei nobiscum in hoc consentiunt, non posse

aliter intelligi locum hunc quam de perpetuo Christi

regno, et libenter etiam, atque adeo cupide trahunt

in gloriam gentis suae quidquid passim legitur in

scriptura: imo saepe dépravant multa testimonia,

ut possint stulte gloriari de suis privilegiis. Non

igitur negant somnium fuisse oblatum regi babylonio

de regno Christi: sed in eo a nobis dissident,

quod exspectant suum Christum: et ideo coguntur

multis modi8 vaticinium hoc corrumpere: quia si

concédant quartum imperium, vel quartam monarchiam

debere ad Romanos referri, iam necesse est

ipsos acquiescere evangelio, quod testatur exhibitum

fuisse Christum, qui promissus fuerat in lege. Daniel

enim hic aperte affirmât, post finem quartae

monarchiae venturum esse Christum. Ergo oonfugiunt

ad miserum asylum, quod scilicet quarta

monarchia intelligi debeat de regno turcico, quod

ipsi Ismaelitarum vocant: et ita confundunt imperium

romanum cum macedonico. Sed quidnam

habent coloris, ut confidant ex duobus tarn diversis

imperiis unum duntaxat? Diount Romanos oriundos

esse a Graecis. Quod si detur: unde turcica

origo? annon e monte Caspio prodierunt et maiore

Asia? Romani ad Ilium referunt suam originem:

hoc iam obsoletum erat, quo tempore debuit vaticinium

hoc compleri: sed quid hoc ad rem, quum

nullum illis fuerit nomen mille post annis? Turcae

autem longiori tempore transacto, nempe. sexcentis

post annis, repente instar diluvii irruperunt. In

tanta rerum omnium varietate et temporum distantia

quomodo regnum unum efficient? Deinde nihil afferunt,

quod non commune sit reliquis gentibus. Nam

revocant nos ad ipsius mundi exordia, ut possint

conflare regnum unum ex duobus. Mixtura igitur

ilia prorsus et ratione et colore etiam caret. Et

non dubium est, quin Daniel quartum regnum designet

in Romanis: quia heri vidimus fuisse hoc

quasi praeter naturam, quod imperium illud in-

testinis discordiis tandem perierit: quia non regnabat

illic unus monaroha, sed erat democratia: et

omnes putabant se reges esse: erant autem inter

se cognati. Ilia tanta coniunctio debebat esse firmissimum

vinculum perpetuitatis. Sed Daniel ante

testatus est, etiam si cognati essent inter se et affines,

tarnen regnum illud non fore sociale, sed

periturum propriis dissidiis. Denique satis apparet

non posse aliter exponi prophetae verba, quam de

romano imperio, nee posse trahi nisi violenter ad

imperium turcicum. Iam breviter etiam referam

quod mihi suggessit frater noster Dominus Antonius*)

ex Rabbino quodam Barbinel, qui videtur

prae aliis acutus esse. Sex autem praecipue argumentis

conatur ostendere regnum hoc quintum non

posse ad Christum nostrum referri, nempe ad Iesum

filium Mariae. Primo sumit illud principium : Quum

quatuor prima régna fuerint terrena, non posse

conferri quintum regnum cum illis, nisi esset eiusdem

naturae. Esset enim, inquit, impropria et absurda

comparatio. Quasi vero scriptura non conférât

passim imperium Dei coeleste cum regnis

terrenis. Neque enim necesse est, neque etiam

convenit, omnia esse similia in comparatione.

Quamvis igitur quatuor monarchias terrenas Deus

sub figura ostenderit regi babylonio, non sequitur

propterea eandem prorsus esse naturam quinti

regni: quia potest esse prorsus diversum. Imo si

omnia recte expendimus necesse est aliquod discrimen

notare inter ilia quatuor, et hoc postremum.

Est igitur frivola ratiocinatio illius Rabbini, quum

infert regnum Christi debere esse visibile, quoniam

alioqui non responderet aliis regnis. Secunda ratio,

qua nos oppugnat, haec est, Si religio facit discrimen

inter régna, sequitur regnum babylonicum, et

persicum, et macedonicum idem fuisse. Nam scimus

gentes illas omnes coluisse idola, et fuisse deditas

superstitionibus. Responsio facilis est ad tam

debilem argutiam, nempe non simpliciter differre

quatuor régna ob diversam religionem, sed quia

Deus Babylonios spoliaverit sua potestate, et monarchiam

ad Medos et Persas transtulerit : postea

successerint Macedones eadem Dei Providentia:

tandem Romani aboutis omnibus illis regnis, potiti

fuerint regno in toto Oriente. Et iam ante ostendimus

quale prophetae consilium esset. Voluit

enim simpliciter hoc docere, Iudaeis non ideo esse

desperandum, quod cernèrent varias agitationes in

mundo, imo miram et horrendam confusionem, quia

aetates illae obnoxiae fuerunt multis conversionibus

: sed venturum tandem regem ilium, qui promissus

fuerat. Voluit ergo propheta hortari Iudaeos

ad patientiam, et tenere quasi suspensos exspectatione

Christi. Ita non distinxit quatuor monar-

*) Cevallerius.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!