25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

699 PRÄ'ELECTIONES 700

5. In ilia hora egressi sunt digiti manus hominis,

et scribebant e regime lucemae (vel, candelabri: alii

exponunt fenestram), super calcem parietis (alii, in

superficie: sed malunt alii accipere pro tectorio:

quod est etiam probabile: ergo super calcem parietis)

palatii regis, et rex cernebat palmam (alii vocant

articulos) manus scribentis.

Hie ineipit narrare Daniel, ut mutatae fuerint

vices: quia momento ipso rex agnovit sibi triste

aliquid et lugubre instare. Neque tameu statim intellect

quidnam hoc esset: tantum Deus signûm

aliquod ostendit quasi sinistrum omen, ut loqui

solebant tunc profani. Deus ergo hoc modo praelusit,

quum videret regem ita fervere insana licentia

cum suis proceribus. Apparuit igitur manus hominis,

inquit propheta: vocat manum hominis a similitudine

vel forma. Certum enim est non fuisse

hominis manum: sed quia figuram prae se ferebat,

ideo vocatur manus hominis. Et scriptura etiam

hac ratione saepe utitur, praesertim ubi loquitur

de externis symbolis. Est ergo haec etiam sacramentalis

loquutio, ut ita loquar. Deus enim ipse

scripsit sua virtute: sed ostendit regi Beltsazar

figuram, ac si homo quispiam scriberet in pariete.

Egressi sunt igitur digiti manus. Quum dicit digitos

prodiisse, hoc ad, certitudinem miraculi non parum

facit. Nam nisi initium hoc vidisset Beltsazar, poterat

coniieere fuisse aliquo artificio manum illam

appositam. Sed quum paries ante careret ilia specie,

deinde quum subito manus prodit in medium, hinc

colligere promptum fuit manum illam esse signum

coeleste, quo Deus ostendere aliquid magnum volébat

regi. Egressi ergo sunt digiti manus, inquit, et

scribebant e regime candelabri, vel, lucemae. Certum

est fuisse hoc nocturnum convivium: et capta

etiam fuit Babylon media nocte. Neque mirum est

protractas fuisse epulas in longum tempus. Nam

intempéries nullum habet modum : deinde ita solebant

luxuriari : quotidie, fateor, non epulabantur ad

mediam nootem: sed quum splendidum aliquod et

lautum convivium celebrarent, non putabant satis

diuturnam fore laetitiam, nisi quasi in mensa putrescerent

(ut ita loquar). Sic ergo e regione candelabri

apparuit manus, quo magis conspicua esset.

Scribebat autem, inquit propheta, manus illa super

calcem parietis in palatio. Si quis regi denuntiasset

apparaisse speciem manus humanae, poterat hoc

esse dubium : sed dicit regem fuisse oculatum testem.

Deus enim voluit ipsum terrere, quemadmodum statim

postea videbimus. Ergo proposuit coram ipso

tale speetaculum. Bex ergo cernebat: proceres forte

non ita: et postea videbimus terrorem fuisse soli

regi ineussum, nisi quod alii coeperunt cum eo trepidare.

Quum enim vidèrent mutatam eius faciem,

et moerore esse correptum, simul etiam coeperunt

timere, quanquam studebant omnes adhibere aliquid

solatii. Ergo voluit Deus quodammodo citare ad

suum tribunal impium regem, quum manus hominis

in eius conspectu apparuit, 1 , quae scribebat. De

scriptura videbimus suo loco.

6. Tunc regis vultus mutatus est (forma, ad

verbum, vel figura: regis ergo vultus mutatus est),

et cogitationes eius terruerunt cum, et ligamina lumborum

eius solvebantur (coxendices, periphrastice loquuntur

Hebraei et Ohaldaei etiam), et poplites eius

invicem collisi sunt.

Hie Daniel ostendit regis animum fuisse perculsum

metu, ne scilicet quisquam posset existimare,

fuisse de nihilo conceptum timorem. Sed multis

etiam circumstantiis exprimit fuisse ita regem turbatum,

ut facile constaret causam non esse levem.

Oportuit enim ipsum ita percelli, ut omnes intelligerent

Deum quasi in solio suo sedere iudicem, et

citare ipsum reum. Diximus ante, et Daniel etiam

ostendit, quanta esset superbia illius regis: et seouritas

etiam luculentum fuit eius rei documentum.

Quum enim diuturna obsidio deberet ilium reddere

sollicitum, celebravit solennes epulas quasi in alta

pace. TTnde apparet, fuisse correptum spiritual!

quadam temulentia, ut sua mala non sentiret. Haec

igitur ratio fuit cur Deus ilium expergefaceret, imo

ut veternum eius excitaret: quia non poterat ratione

aliqua usitata redire et revocari ad sanam

mentem. Haec autem potuit videri esse commoda

praeparatio ad poenitentiam, quod ita fuit territus.

Sed idem nobis ostenditur in eius persona, quod in

persona Esau. Ille enim non tantum tactus fuit

dolore, quum videret so esse abdicatum, sed cum

magno eiulatu et lamentatione petiit a patre benedictionem:

verum sero. Idem etiam nunc de rege

Beltsazar narratur. Sed ordine singula notanda

sunt. Dicit Daniel regis vultum fuisse mutatum:

deinde, soluta fuisse ligamina lumborum eius, et turbatum

fuisse, vel terri tum, cogitatimïbus suis: postremo

etiam adiungit poplites inter se fuisse collisos.

Nam verbum significat proprie impingere. A signis

rem ipsam demonstrat propheta, quod scilicet expaverit

rex Beltsazar ad visionem, cuius facta fuit

mentio. Non dubium est, quemadmodum nuper

dixi, quin Dei instinctu conceperit hunc terrorem.

Scimus enim reprobos, etiam ubi Deus palam ostendit

se tribunal conscendere, tarnen manere stupidos,

neque moveri ullo metu. Sed Deus voluit afficere

huius impii regis animum, ut nulla esset excusatio

ignorantiae. Et hic notandum est, Deum varus

modis tangere hominum corda: non tantum de reprobis

loquor, sed etiam de electis. Videmus etiam

optimos quosque tardos ac segnes esse, ubi Deus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!