25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

399 PRAËLECTIONES 400

«onfugimus ad Dei misericordiam, et quidem bene

praeparati, nempe humilitate et meta. Adiungit

etiam propheta, ut et pudefias. Neque enim simpliciter

recordari satis esset, nisi accederet pudor, de

quo loquitur propheta. Videmus enim ut multi

commémorent sua delicta, et fateantur se peccasse :

caeterum id faciunt defunctorie et leviter: imo sic

agnoscunt sua peccata, ut relint tamen manere

integri, et servare suam existimationem, ut loquuntur.

Agnitio autem hic exigitur, quae nos pudefaciat,

quemadmodum etiam Paulus dum alloquitur

fidèles, et proponit illis praeteritum vitae tempus

(Rom. 6, 19), Quem fructum, inquit, colligere potuistis

vita ilia? Nempe erubescitis nunc dum tot

flagitia sese vobis ingerunt : fuistis aliquando caeci,

et erravistis in tenebris: nunc autem, ubi illuxit

Tobis Deus per evangelium, agnoscitis turpitudinem

et foeditatem vestram, ex qua nascitur pudor. Iam

âdiungit, neque sü vöbis aniplius apertio oris. Non

mirum est si pluribus verbis propheta rem unam

explicet, quae tamen per se obscura non est. Sed

iam ostendi quo consilio id fiat, nempe quia aegerrime

adducimur ad hune pudorem, cuius propheta

meminit. Damnamus quidem nos uno verbo, sed

vix centesimu8 quisque reperietur, qui se ita deiiciat,

ut libenter sustineat probrum quod meretur.

Quia igttur submissio voluntaria non reperitur in

hominibus, ideo necesse est nos durius et acrius

impelli, quemadmodum hic facit propheta. Ubi

autem dicit non fore apertionem oris, significat non

aliqua ex parte exigi a peccatoribus confessionem,

qua testentur et agnoscant se Dei iudicio esse obnoxios:

sed confessionem plenam et solidam, ita ut

teneantur omni ex parte convicti. Et hoc diligenter

notandum est. Videmus enim ut mundus tergiversando

semper conetur se eximere a iudicio

Dei : et quia id non potest in totum, excogitat

subterfugia, ut tamen aliquam partem innocentiae

retineat. Hinc figmentum apud papistas de partiali

iustitia, hinc etiam satisfactiones. Coguntur enim

velint nolint fateri se dignos esse morte: sed postea

exceptione utuntur, se tamen aliquid bonis operibus

esse promeritos coram Deb, neque prorsus esse

damnabiles: deinde ad compensationes descendunt,

et volunt transigere cum Deo, ac si possent eum

placare operibus supererogationis, ut loquuntur.

Quidquid sit, vix inter homines reperietur qui sincere

et ingenue agnoscat in se nihil esse praeter

materiam damnationis. Fatemur, ut dixi, nos coram

Deo esse reos, sed in uno vel altero delicto

duntaxat. Quid autem hic praescribit spiritus

sanctus? nempe, ut nulla sit oris apertio, quemadmodum

etiam Paulus loquitur: et mutuatus est formam

loquendi tam ex hoc loco, quam ex aliis similibus.

Saepe dicitur apud prophetas, Sileat a

facie Dei omnis caro (Zach. 2, 17). Sed hic spe-

cialiter concionatur propheta de pudore, quo ita

confusi iacent filii Dei, ut prorsus obmutescant.

Paulus autem, ut obstruatur omne os, inquit (Rom.

3, 19), et humilietur omnis oaro coram Deo. Postquam

ostendit tarn Iudaeos quam gentes involvi

sub eadem damnatione, nec ullam esse spem salutis

residuam, nisi in una Dei misericordia, âdiungit

tunc vere iustitiam Dei fulgere ubi os nobis obstruitur,

hoc est, ubi non tergiversamur nec afferimus

ullas exceptiones, quemadmodum hypocritae

dimidiant inter se et Deum. Ego quidem fateor

me peccasse, sed cur non venient in rationem bona

mea opera? cur damnabor ob unum vitium duntaxat?

Quasi vero non excidant a iustitia qui legem

violant. Yidemus ergo tunc demum nos humiliari

ut par est, quum obmuteseimus, hoc est, ubi non

obstrepimus Deo, ubi non litigamus, neque afferimu8

hoc vel illud ad culpaua nostram, vel extenuandam,

vel levandam. Vult quidem Deus nobis

os esse apertum, quemadmodum dicit Petrus (1. Pet.

2, 9) nos ex tenebris vocatos esse in admirabilem

lucem, ut enarremus virtutes eius qui nos liberavit.

In hunc igitur finem Deus nobis fuit misericors, ut

simus praecones eius gratiae. Et hoc sensu etiam

dicit David (Psalm. 51, 17), Domine labia mea

aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam : quid

est aperire labia? nempe dare materiam cantici,

quemadmodum etiam alibi (Psalm. 40, 4) dicit,

Posuit in os meum canticum novum. Deus ergo

aperit ora vel labia fidelium quoties Überaus est

erga ipsos vel beneficus. Sed hie agitur de exceptionibus

eorum qui libenter cum Deo transigèrent,

ac si non essent in totum damnandi. In

summa significat Ezechiel hunc verum esse fructum

poenitentiae, ubi nulla est nobis defensio, sed silentio

nostro fatemur nos esse convictos. Posset tamen

obiiei locus Pauli, qui videtur pugnare cum

hoc loco prophetae: defensionem recenset inter effectue

vel fruetus poenitentiae septimo seeundae ad

Oorinthios capite. Sed defensio illic non aeeipitur

eo sensu quo solemus. Dicitur enim se defendere

qui tuetur se recte^ fecisse, ideoque esse extra culpam.

Atqui apologia apud Paulum nihil aliud est

quam deprecatio, ubi peccator prodit in medium, et

postquam oonfessus est eulpam, petit ut Deus

igno8cat, et quasi sese obtegit eius misericordia, ut

non appareat amplius damnatio. Videmus ergo

quod Paulus dicit non pugnare cum hoc prophetae

loco. Iam âdiungit, a probro tuo, vel a facie (ad

verbum) probri tui, quum propitius fuero ,Ubi. Iterum

videmus haec optime inter se quadrare, quod

scilicet Deus peccata nostra sepeliat, et nos ipsi

revocemus ea in memoriam. Antevertimus enim

eius iudicium quoties ultro nos et accusamus et

damnamus. Nam ubi sopita est conscientia, alit

ignem occultum, qui deinde emergit in flammam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!