25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

375 PRAELECTIONES 376

in prima persona, ideo sic transfert, non implevi

cogitationem secundum abominationes tuas, ac si

Deus hie laudaret suam clementiam, quod sibi

moderatus fuerit in vindicta: sed illud est prorsus

alienum).

Primo exprobrat Iudaeis, quod non reputaverint

secum quam liberaliter fuissent tractati. Fuit autem

ilia ingratitudo nimis turpis, quia Deus nullum

beneficentiae genus omiserat, quo non ipsos ornaret.

Quod ergo non reputarunt se tarn splendide fuisse

a Deo ornatos, et ilium fuisse tarn beneficum, hinc

colligi potest, indignos fuisse apud quos locaret tam

ampla et praeclara bénéficia. In summa hic ostendit

Deus, quantumvis severe puniat Iudaeos, tarnen

id esse promeritos sua ingratitudine, quod non expenderint

quam fuisset erga ipsos überaus. Nam

fracti fuissent eorum animi. Si mulier a marito

discedat, vel cogitur perversis eius moribus, vel

prodit ingenium illiberale, si honeste fuerit tractata.

Quum autem Iudaei tantopere tot modis obstricti

essent Deo, perfidia et defectio eorum eo magis

fuit detestabilis. Deus enim non patitur sua bénéficia

a nobis vilipendi: quia finis semper notandus

est cur nihil omittat, quo testetur paternum suum

amorem erga nos, nempe ut celebretur a nobis eius

bonitas. Ubi autem convertimus eius bénéficia ad

profanandum eius ndmen, illud est quasi coelum

terrae miscere. Hie ergo locus notandus est contra

ingratitudinem. lam addit, twmultuata es contra me,

vel commovisti me aut irritasti. m significat aliquando

expavescere: sed accipitur etiam pro rixari,

et contendere, et tumultuari. Potest etiam hoc

verbum, meo iudicio, tam active quam passive accipi,

hoc est in neutro génère. Si accipimus in

neutro genere, optime conveniet Iudaeos fuisse tumultuatos

contra Deum, hoc est quasi turbulente

impetu fuisse correptos, ita ut eo neglecto et despecto

sibi indulgerent in sceleribus. Si magis

placeat activa significatio, sensus erit, irritasti me.

lam adiungit; ego quoque in caput (subaudiendum

est pronomen) in caput tuum reddam viam tuam:

quibus verbis iterum confirmât Deus se non temere

neque inconsiderato zelo ferri ad puniendos Iudaeos:

quia si quis consideret eorum facinora, agnoscet

iustam mercedem illis rependi. In summa, hic os

obstruitur Iudaeis, ne excipiant inclementer Deum

agere, quia fructum duntaxat operum suorum colligunt.

Postea addit, et non fecisti cogitationem.

lam attigi duas expositiones, sed quae mihi non

placent: accipere hoc in persona Dei prorsus est

alienum a contextu prophetae: mutare vero tempus

verbi, et praeteritum accipere pro futuro, non est

consentaneum, quum sensus potius alio t.endat.

Optime porro convenu, Iudaeos non revocasse in

mentem suas abominationes, ut sibi in illis displi-

cerent. Facere ergo cogitationem tantundem valet

ac reputare. Et quoniam nöl accipitur ut plurimum

in bonam partem, et simpliciter vocatur cogitatio,

imo propria est significatio vocis, videmus hie prophetam

Iudaeis obiicere stuporem, quod non induxerint

animum ad reputandas suas abominationes.

Qui accipiunt pro malitia etiam detorquent sensuin

prophetae. Summa est, Iudaeos horribili interitu

dignos esse, qui ipsis impendet: quia non tantum

fuerunt obstinati in sua ingratitudine, sed prorsus

stupidi : foetebant etiam eorum abominationes coram

gentibus, sicuti antea visum fuit, filias Philistim

fuisse pudefactas sceleribus illius gentis. Atqui ad

eas considerandas non adiiciebant ipsi animum.

Quum ergo abominationes eorum essent tam crassae,

animum ad eas reputandas non applicare, hoc

fuit nimiae socordiae signum. lam sequitur,

.44. Ecce quisquis proverbial (ad verbum) super

te proverbiabit dicendo, Sicut mater filia eius.

45. Filia matris tuae es, quae abiecit (vel repudiavit,

vel abominata est) maritum suum, et filios

suos: et soror sororis tuae (nescio an locus corruptus »

sit, et positum sit "jmnx pro "pnvnN, nam sequitur

postea), quae repudiarunt (vel aversatae sunt) maritos

suos (hoc autem non quadraret de una sorore:

deinde paulo post propheta dicet duas fuisse sorores

Iudaeis, Sodomam et Samariam. Certe quod sequitur

non potest de una muliere intelligi, quae

aspernatae sunt viros suos) et filios suos. Mater

vestra Chitaea, et pater vester Amorrhaeus.

46. Et soror tua maior Samaria est, et filiae

eius, quae habitant ad sinistram tuam: et soror tua

minor prae te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma,

et filiae eius.

Hie alio genere loquendi utitur propheta. Dicit

enim Iudaeos esse dignos, quorum scelera exagitent

vulgo qui utuntur proverbiis. Sensus est, dignos

esse extrema infamia, ut iactetur eorum turpitudo

vulgaribus dicteriis. Hoc unum est. lam adiungit

cuiusmodi proverbia competant in Iudaeos, nempe

filiam esse similem matri suae, et sororibus suis.

Tandem dicit matrem eius fuisse Chitaeam, sorores

autem esse Samariam, et Sodomam. Haec igitur

ordine nobis breviter tractanda sunt. Quum de

proverbiis loquitur propheta, haud dubie significat

quod attigi, nempe flagitia gentis illius id mereri

ut eorum infamia volitet in omnium Unguis. Nam

multa sunt scelera, quae occultantur, vel quibus

parcitur, vel quae non ita videntur exagitanda.

Sed si quis crudelitate, avaritia, et libidine, et aliis

vitiis omnes superat, turpitudo eius famosa erit, et

quasi proverbiis vulgaribus notabitur. Exaggerat

ergo scelera populi Ezechiel, quod materiam suppeditent

omnibus qui facete ludunt. Nam scurras

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!