25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

321 IN BZEOHIELIS PROPH. CAP. XIV. 322

scorto, hac de causa, ut dicitur in Psalmo (106, 31)

reputatus fuit iustus. Atqui illud non sufficeret ad

iustitiam hominis: quia actus unus specialis non

reddet hominem iustum. Non potuit ergo Phinees

censeri iustus uno illo titulo, sed dum opus eius

gratum Deo fuit, hoc quoque nomine fuit iustum.

Atqui severo examine damnatum quoque fuisset

opus illud, utpote vitio aliquo infectum, et ita per

se iustum non fuisset. Verum quia Deus filiis suis

indulget, quemadmodum diximus, ideo accepta habet

eorum opera, sicut eos quoque pro iustis agnoscit,

neque tarnen quod id vel sua dignitate vel proprio

merito consequantur. Nam principium iustitiae de

qua nunc agitur est gratuita reconciliatio qua sepeliuntur

omnia vjtia fidelium: unde fit etiam, ut

ipsorum integritas, quamvis non sit perfecta, Deo

tamen placeat. Videmus ergo haec facile conciliari,

quod liberentur homines in sua iustitia, et tamen

salus etiam temporalis non sit nisi a mera Dei

misericordia. Nam ubi praecessit gratuitus Dei favor,

hino fit ut similiter agnoscat pro vera iustitia

quod tamen per se esset mutilum et quasi dimidium.

Nunc 8equitur,

15. Si bestiam malam transire fecero per terram,

et orbaverit earn, et fuerit vastitas ut nemo transeat

propter bestiam (id est bestias: est enim enallage

numeri),

16. Très viri isti in medio eius, vivo ego, dicit

Nominator Iehovah, si filios et filias liberabunt: ipsi

soli liberabuntur, et terra erit in vastitatem.

Nunc secundam speciem commémorât. Diximus

enim hic referri quatuor Dei flagella> quae magis

familiariter propter frequentem usum nota sunt hominibus.

Sunt autem fames, et ferae bestiae, et

Vellum, et pestis. Loquutus est propheta de fame:

nunc descendit ad feras bestias. Haec quidem species

rariu8 in scriptura ponitur. Nam saepe duntaxat

recenset Deus gladium, pestem, et famem:

sed ubi distincte recenset sua flagella, addit etiam

truculentas bestias. Nunc ergo dicit, si immiserit

feras bestias, quae terram dévastent, et fuerint Noe,

lob et Daniel in terra ilia, fore quidem immunes a

wmmuni clade: sed iustitiam ipsorum nihil profuturam

aliis. Exprimit autem paulo clarius quod obscure

propter brevitatem dixerat quum de fame

ageret, Si bestiam malam, inquit, transire fecero, et

orbaverit terram, ut sit in vastitatem, eo quod nemo

transeat propter feras bestias, vivo ego, inquit, si très

viri isti libèrent filios ac filias suas. Hic autem locus

docet quod nuper attigi de fame, nempe bestias

non irrumpere fortuito, ut grassentur ac saeviant

contra homines, sed divinitus immitti. Ita Deus

judicium suum exsequitur non minus per leones,

Calvini opera. Vol. XL.

et ursos, et tigres, quam per pluvias, per siccitatem,

per gladium, et pestem. Et certe hoc cognosci

potest, si apud nos reputemus quanta sit rabies in

ipsis bestiis: primum ubi fames ipsas exagitat,

feruntur horribili impetu: atque ut nulla nécessitas

cogat, sunt tamen inimicae humano generi: nee dubium

est quin se" proiicerent ad laniandos obvios

quosque, nisi arcano Dei instinctu retinerentur. Si

ergo Deus compescit bestias, ita etiam emittit quoties

ita visum est, ut truculentiam suam exerceant

contra homines, ut hoc modo sint eius flagella.

Hic autem iusiurandum interponitur, ut Deus fidem

faciat huius sententiae. Iurat ergo Deus per vitam

suam. Sic enim resolvi debet haec loquutio, vivo

ego, hoc est, iuro per vitam meam. Est quidem

hoc improprie dictum, sed alibi vidimus Deum iurare

per animam suam: id vero perinde est ac si

iuraret per se ipsum, quia non habet maiorem, ut

dicit apostolus (Heb. 6, 13), per quem iuret: et

quoties iuramus per Dei nomen, deferimus illi summum

imperium, et ita profitemur vitam nostram

esse in manu eius, ipsumque esse unicum iudicem.

Quum ergo per se ipsum iurat, simul etiam admonet,

profanari suum nomen si iuramus per alios:

deinde ostendit quanta religio adhibenda sit in iuramentis.

Sequamur ergo Dei exemplum ubi sermo

noster confirmatione indiget, ut scilicet advocetur

testis et iudex: deinde ne temere ac falso arripiamus

eius nomen, sed iusiurandum nostrum vere

testimonium sit nostrae pietatis. Sed hie etiam

exoritur quaestio, quomodo dicat Deus terram perituram

quae semel subiecta fuerit feris bestiis? Nam

aliquando ferae bestiae infestae fuerunt mültis regionibus,

et statim Deus illas fraenavit: sic earum

crudelitas transiit instar procellae. Deinde scimus

non semper esse supervacuas preces sanctorum, ubi

pro aliis supplicant. Videtur ergo Deus hie negare

rem manifestam. Sed solutio facrlis est. Quum

enim non exerceat sua iudicia modo aequabili, sed

vario: et nunc poenas acceleret, nunc suspendat,

nunc animadvertat in peccata hominum, nunc dissimulet:

non figit hie sibi certain legem, cui semper

sit obstrictus: sed loquitur de terra quam destinavit

exitio. Deus ergo percutiet regionem unam fame,

alteram bello, tertiam peste, quartam feris bestiis,

et tamen poterit mitigare suum rigorem: poterit

ubi coeperit homines terrere statim retrahere manum

suam. Sed si simul decretum sit, terram aliquam

perdere, frustra acenrrent omnes sancti, quia

nemo erit idoneus intercessor, nempe ad abolendum

decretum illud inviolabile. Tenemus ergo nunc

prophetae consilium. Neque enim generaliter loquitur

de terris quibuslibet, sed earn terram désignât,

quae addicta sit ultimae perditioni. Sequitur,

21

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!