25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

559 PRAELECTIONES 560

Dei. Dico enim quid sentire coacti fuerint ipsi

profani homines. Et quanquam Aristoteles libenter

reiiceret omnem sensum divinitatis, ut fuit malignus

in hac parte, quum scilicet ad captum ingénu

vellet Dei natnram exigere, ut omnia raperet

ad acumen suum: tarnen exprimitur ei haec confe8sio,

quod scilicet non temere semper accidant

omnia somnia, sed esse [iavTtxTjv, hoc est, divinationem

in quibusdam. Disputât quidem unde sint

somnia, ad quam partem animi pertineant, vel ad

intellectivam, vel sensitivam: et concludit tandem

ex hac secunda proficisci, sed quatenus est imaginativa.

Fostea quum quaerit sintne sömnia, vel

causae, vel alia eiusmodi, inclinât in hanc partem,

quod sint potius symptomata, vel accidentia quae

fortuito contingunt. Interea non potest hoc admittere,

somnia divinitus immitti: et rationem addit,

quod multi stupidi homines somnient, et eadem

sit in eorum somniis ratio, quae posset perspici in

sapientissimis. Deinde adiicit etiam bruta animalia.

Sunt enim quae somniant, ut elephanti. Quum

ergo brutis animalibus communia sint somnia, quum

sapientes rarius somnient quam rudissimi idiotae,

probabile non est Aristoteli, somnia immitti divinitus.

Negat igitur esse fteOTCSiMtxa vel •8-eïa, sed

8ai|i6via, hoc est, fingit aliquid esse medium inter

divinitatem et daemonicam natnram. Soimus autem

quam in partem accipiant philosophi nomen illud

quod in scriptum male sonat. Dicit igitur somnia

immitti ab Ulis inspirationibus aereis, non autem a

Deo: quia, inquit, non est divina hominis natura,

sed est inferior: et tarnen supra terrenam, hoc est,

quasi angelica. Cicero hac de re prolixe disputât

I. lib. de Divinatione, quanquam refellit quaecunque

dixerat lib. II. ut erat Academicus. Deinde

etiam inter alia argumenta quibus probat esse deos

somnia addit, Quod si qua est divinatio in somniis,

sequitur esse aliquod numen in coelo : neque tarnen

mens hominis posset aliquod somnium concipere

absque inspiratione coelesti. Valet igitur ratio ilia

quam Cicero affert, Si est divinatio in somniis, esse

aliquod numen. Nota est etiam distinctio quae ponitur

a Macrobio: quanquam inscite confundit et

genera, et species, ut erat homo non magni iudicii,

sed rhapsodos qui congerebat absque delectu quidquid

legerat, et sine ratione. Maneat igitur hoc

fixum, non temere fuisse hanc opinionem infixam

omnium cordibus, esse inter somnia aliquam speoiem

divinationis. Unde etiam illud Homericum,

èx Atéç ècrav Sv&p. Si quidem non intelligit hoc

generaliter neque promiscue de somniis quibuslibet,

sed ubi personas heroum in medium adducit, simul

etiam hoc notât: fuisse divinitus admonitos in ipso

somno.

lam venio ad somnium Nebuchadnezer. In

hoc somnio duo notanda sunt, quod scilicet excussa

et obliterata fuerit memoria rei: deinde quod interpretatio

etiam defuerit. Videmus alibi somnii memoriam

non fuisse deletam, et tarnen incognitam

fuisse interpretationem. Hic autem Nebuchadnezer

non tantum perplexus fuit in ipsa interpretatione

somnii, sed etiam quia evanuerat ipsa visio, duplicata

fuit perplexitas, vel anxietas. lam quod ad

illud attinet, Danielem scilicet claruisse interpretatione,

hoc novum non est. Continget interdum,

sed raro, ut somniet quispiam absque figura vel

aenigmate, hoc est, ut rem ipsam agnoscat, neque

opus habeat coniectore (vocarunt enim coniectores

interprètes somniorum) hoc, quemadmodum dixi, continget,

sed raro. Haec autem fere communis est ratio

somniorum, ut Deus vel allegorice, vel aenigmatice

loquatur. Neque hoc tantum agnosoitur in hominibus

profanis, sed in ipsis quoque servis Dei. Quum somniavit

Ioseph se adorari a sole et luna, nescivit quid

hoc sibi vellet: quum etiam manipulum suum somniavit

adorari a manipulis fratrum, non tenuit quorsum illud

spectaret: narravit simpliciter fratribus. Deus ergo per

somnia fere aenigmatice loquitur, donee interpretatio

acoedat, Et tale fuit somnium regis Nebuchadnezer.»

Videmus interea etiam Deum patefacere voluntatem

suam incredulis, sed non ad liquidum: quia videndo

non vident, et perinde est ac si quis librum porrigeret

clausum, vel literas obsignatas: quemadmodum

apud l8aiam dicitur, Deum loqui lingua blaesa, et

, balbutiente cum incredulis (Isa. 28, 11; 29, 11 sq.).

Sic ergo patefacta fuit Dei voluntas regi Nebuchadnezer,

ut tamen haereret perplexus, imo etiam obstupefactus

quodammodo iaceret. Nihil ergo potuit

somnium hoc illi prodesse, nisi oblatus fuisset interpres

Daniel, quemadmodum videbimus. Neque

tantum voluit Deus suspensum tenere regem ilium,

sed ideo ex animo eius delevit memoriam somnii,

ut magis eum pungeret: quia quum alii negligere

soleant sua somnia, quorum non reminiscuntur,

Deus tale cauterium, quemadmodum iam dixi, penitus

infixer at animo huius increduli, ut non posset

tranquillo esse animo, sed vigilando semper somniaret,

quia Deus ilium arcanis vinculis ad se

trahebat. Haec igitur ratio fuit cur Deus neque

interpretationem somnii illi statim dederit, et aboleverit

etiam ex eorde eius memoriam, donee utrumque

a Daniele acciperet. Reliqua differemus in

crastinum.

Heri vidimus edicto regis accitos fuisse magos,

ut non tantum exponerent ei somnium, sed etiam

ut somnium ipsum narrarent, quod exciderat ab

eius memoria. Caeterum quoniam hic quatuor

species magorum ponuntur, vel très saltern,, et genus

additur quarto loco, breviter attingam quid

mihi videatur: D'ollO'in Hartunmim exponunt oomplures

genethliacos, postea G'Stf N Assaphim putant

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!