25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

45 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. I. 46

igitur proportio et aequalitas ostendit in omnibus

Dei operibus esse summam moderationem, non quod

appareat (quin potius putamus omnia versari turbulent*)

impetu), sed si erigimus sensus nostros supra

mundum, haud dubie agnoscere dabitur quod

hie describit propheta: nempe in omnibus Dei operibus

esse rationem sic dispositam, ut nulla linea

possit melius dirigi. Deus ergo dum mundum

versât in speciem, servat, quoad se, aequalem modum,

ita ut conversiones, vel revolutiones quas vocant,

nihil habeant inaequale, ipsius respectu: sed

rota una composita sit ad alias omnes. Tandem

subiicit adspectum illarum et artificium, vel formam

fuisse ac si rota esset in medio rotae: sic ut transversa

sit complexio unius rotae ad alteram. Neque

enim intelligit fuisse rotam unam maiorem, deinde

fuisse minorem: sed intelligit rotas duas sic fuisse

implicita8, ut transversa esset complexio. Nunc cur

duplices fuerint rotae videndum est: et heri iam

breviter attigi, nempe quia Deus non videtur teuere

rectum cursum, sed habere varias conversiones, et

quasi inter se contrarias ac si distraheretur agitatio

ubi inspirât vigorem creaturis. Ideo dicitur rota

una fuisse in medio rotae. Denique hie ad vivum

nobis repraesentat Deus quod docet experientia.

Nam primum mundus fertur quemadmodum si rotae

currerent: neque id simpliciter, sed accedit etiam

tanta varietas, ut nunc videatur Deus proiicere

suum impetum in dextram partem, deinde contrarium

impetum in sinistram. Hoc igitur perinde

est ac si duae rotae simul implicitae forent. Sed

non possem nunc ulterius pergere, reliqua differam

in crastinum. i»

17. Ad quatuor latera sua ambulando ibant, non

revertebantur quum ambularent.

Quod iam satis expliouerat conflrmandi causa

repetit, ambulasse ad quatuor latera, hoc est ut singula

animalia rectum suum cursum tenerent. Quod

dicit non fuisse reversa ad perseverantiam spectat:

non quod spatio confecto longius perrexerint: sed

quia sine intermissione perrexerint usque ad scopum.

Levius attingo quae iam satis fuerunt exposita.

18. M circumferentiae ipsis (dorsa proprie: sed

intelligit circumferentias, vel canthos, sunt ligamina

ferrea), et proceritas ipsis, et terror ipsis: et terga

ipsarum (id est circumferentiae vel canthi: circumferentiae

ergo) plenae oculis per circuitum ipsis

quatuor.

Quod dicit fuisse circumferentias in rôtis videri

posset supervacuum: sed refertur hoc ad secundum ,

membrum versus, ubi dicit illas circumferentias

fuisse plenas oculis. Hic ergo nunc tantum agendum

est de àltitudine, et terrore. Significat rotas

illas fuisse amplas. Quum enim essent rotundae,

non potuit altitudo maior esse quam latitudo. Itaque

ubi dicit fuisse altas, haud dubie significat

fuisse tantae ainplitudinis, ut solo conspectu incuterent

terrorem.v quod etiam paulo post addit.

Summa est igitur, rotas illas non fuisse vulgares,

sed quae excédèrent usitatum modum, ut ipsa proceritas,

vel amplitudo esset formidabilis. Haec

autem omnia eo spectarunt, ut propheta ad visionem

magis attenderet: quia nisi Dominus quasi

violenter nos ad se rapiat, torpemus pro nostra

segnitie. Oportuit igitur prophetam varus modis

sic affici, ut quum reputaret nihil suis oculis obiici

vulgare, reverenter sensus omnes suos ad rem considerandam

applicaret. Iam quod dicit circumferentias

rotarum fuisse plenas oculis, significat rotas

non temere fuisse versatas, sed motum fuisse con-

Bideratum. Si fuissent oculi in aliis partibus, nulla

erat utilitas: sed quum rotae volvantur per suos

canthos, hoc est per ilia ferrea ligamina, illic vidit

propheta defixos esse oculos. Nunc ergo videmus,

quamvis in speciem Deus mundum hue et illuc

verset, nihil tarnen fieri nisi ratione et consilio.

Per oculos enim intelligit propheta providentiam

quae nunquam errat. Non dicit cuique rotae fuisse

duos oculos, sed dicit circumferentias fuisse plenas

oculis: quod multo plus exprimit, quam si dixisset

rotas fuisse oculatas: quasi diceret ne minimum

quidem motum fuisse in rotis, nisi compositum vel

temperatum optima ratione. Et hinc refellitur

eorum error, qui putarunt notari annos per rotas

implicitas: puto hoc mutuatos fuisse ab Aegyptiis.

Nam in hieroglyphicis annus repraesentabatur sub

serpentis imagine, qui in se contortus caudam suam

morderet. Verum quidem est continuam temporum

seriem sic contexi, ut annus annum post se trahat,

quemadmodum etiam dicit Vergilius,

Atqne in se sua per vestigia volvitur annus.*)

Sed hoc prorsus alienum est a praesenti loco, ubi

propheta significat motus, qui videntur nobis confusi,

esse tarnen compositos, quia Deus nihil agit

temere, vel inconsiderate. Nunc ergo tenemus etiam

sensum huius partis. Addit,

19. Et quum incederent animalia, incedebant

rotae prope ilia: et quum attollerentur animalia e

terra, simul elevabantur rotae.

Hoc versu docet propheta omnes mundi conversiones

pendere aliunde, nempe a coelesti motu.

Diximus enim per animalia repraesentari nobis an-

*) Georg. II. 402.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!