25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

341 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XVI. 342

omnes partes aptae erant et concinnae, sed erat

cur te puderet nuditatis. Et talis fuit populi conditio,

quia quamvis omnia moliti fuerint Aegyptii,

et modi8 omnibus in ipsorum perniciem conspiraverint:

videmus tarnen ut Dominus manum suam

opposuerit non tantum ad defensionem, sed ut populum

suum eveheret contra tyrannidem Pharaonis

et totius Aegypti. Tempus ergo désignât redemption!

propinquum, quia populus interea creverat,

et fuerat multiplicatus, quemadmodum si puella

adolesceret usque ad annum vicesimum. lam sequitur,

8. Et transivi iuxta te, et vidi te: et ecce tempus

tuum, tempus amorum: et extendi alam meam

(hoc est oram vestis meae) super te, et texi nuditatem

tuam (aut verecundiam tuam, pudenda tua) et

iuravi tibi, et veni in foedus tecum, dicit dominator

Iehovàh: et fuisti mea.

Iam Deus beneficium suum exprobrat Iudaeis,

quod illos vestierit, et quidemsplendido or natu, et

tarnen postea se proiecerint in foedissimas libidines,

ut videbimus. Sed tenendum est prophetam nunc

loqui de tempore liberationis. Dicit autem Deus

Herum se transiisse et vidisse qualis esset status populi,

non quod interea oblitus esset. Scimus enim,

etiam quum dissimulât et videtur aut oculos claudere,

aut avertere a nobis, aut dormire etiam:

tarnen semper de salute nostra esse aollicitum. Et

iam diximus opus fuisse praesenti eius virtute, ut

populus vitam longius produceret: quia nisi inspirasset

vitam, statim praevaluissent centum mortes.

Sed satis vulgare est ac tri tum, adapectu Dei notari

apertam declarationem auxilii. Quum ergo

Deus palam ita apparet nobis liberator, ut hoc deprehendatur

nostro sensu, tunc dicitur nos respicere,

dicitur etiam exsurgere, dicitur et se convertere

ad nos. Transivit ergo iuxta populum, nempe quum

Mosen vocavit e deserto, et ilium constituit ministrum

suae gratiae: ita vidit tunc populum suum,

quia palam fecit ipso expérimenta se non abiecisse

eius curam. Vidi ergo, et ecce tempus tuum, tempus

amorum. Hic Deus crasse loquitur, sed pro captu

populi. Suscipit enim personam viri, qui pulchritudine

puellae illectus, earn sibi uxorem despondet.

Deus autem non afficitur hominum more, ut satis

notum est: deinde hoc non quadrat in eius naturam,

amare quemadmodum soient adolescentes. Sed

tantus erat populi stupor, ut non potuerit doceri

utiliter, nisi propheta se accommodasset ad eius

crassitiem. Adde quod populus ex se minime fuisset

amabilis, nisi Deus sua in illo bénéficia amplexus

foret: ut amor iste pendeat ex beneplacito. Itaque

per tempus amorum debet intelligi maturum redemp­

tions tempus. Deus enim statuerat apud se quando

vellet populum ilium educere éx Aegypto: et id

pollicitus fuerat Abrahae, Post quadringentos annos

ero vindex. Videmus ergo praefixos fuisse annos,

quibus Deus populum ilium redimeret. Iam comparât

coniugio illam coniunctionem. Perinde igitur

fuit ac si Deus populum suum sibi coniugio devinciret,

ac vioissim se obstringeret fide coniugali. Sed

non possem ulterius progredi: differam igitur in

crastinum.

Coepimu8 heri exponere alterum caput, quod

hie tractatur a propheta nempe de liberatione populi.

Tunc enim fuit maturum tempus, quo Deus

populum sibi desponsavit. Iam addit se expandisse

alam vestis, iA tegeret probrum et foeditatem populi.

Expansio haec comprehendit sub se omnes virtutes,

quas exseruit Deus in liberando populo suo. Tunc

enim ab omnibus contumeliis eum asseruit, quibus

turpiter et pudendum in modum fuerat affectus in

Aegypto. Quidam existimant fuisse ritum nuptialem,

ut maritus vel sponsus puellam quam ducebat

tegeret veste sua. Sed est parum firma divinatio.

Simpliciter igitur interpretor, expansam fuisse oram

vestis, quum Dens populum suum vindicavit a

probris, quibus deformatus fuerat. Postea subiicit,

et iuravi tibi, et veni tecum in foedus. Non dubium

est quin hoc ad legis proinulgationem debeat referri.

Quanquam enim Deus pridem foedus suum pepigerat

cum Abraham, et in foedere illo fundata erat

adoptio populi: tamen quia ex parte populi gratia

ilia fere evanuerat, quemadmodum heri dictum fuit:

hic Deus pronuntiat se quasi de integro adoptasse

populum ilium. Perinde igitur est ac si foedus

fuisset renovatum, ubi Deus lege data populum

sibi devinxit, et praescripsit certam rationem, qua

colendus esset. Fuerunt igitur illae solennes nuptiae.

Sed merito pronuntiat Deus se venisse in

foedus, quia tunc populum sibi copulavit, unde ilia

etiam elogia apud Mosen, Quae gens est tam inclyta

sub coelo, quae habeat deos tarn familiäres

quemadmodum Deus tuus appropinquat ad te?

(Deut. 4, 7) Deinde, Vos eritis mihi in regnum

sacerdotale: eritis mihi haereditas (Exo. 19, 6). Et

notandum est verbum iurandi, quia emphaticum

est. Dens enim amplificat suam indulgentiam quum

dicit se iurasse. Si reputamus quaenam sit Dei

maiestas, et quis fuerit populus, certe fuit hoc incredibile,

quod Deus dignatus est eo usque descendere,

ut iuraret quemadmodum soient inter se homines

dare fidem, et pacta sua sancire iureiurando.

Nunc ergo videmus hie exprimi singulare beneficium,

quo Deus populum suum ornavit, quum lege data

sibi elegit in peculium, et constituit regnum sacerdotale.

Iam 8equitur,

22*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!