25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

167 PRAELECTIONES 168

mines faciès: deinde super omnia capita erit calvitium.

Hoc lege vetitum fuerat, quemadmodum scimus

Deuin cohibere nimiam intemperiem in luotu, quum

vetat populum incidere faciem euam, aut facere

calvitium. Ilia enim erat praepostera affectatio. Et

scimus homines ambitiosos esse in moerore. Deus

ergo ut modum imponeret moerori vetuerat suos

incidere cutem, aut sibi facere calvitium. Ergo

videmus prophetam hic non loqui de vero signo

resipiscentiae, sed tantum notare quod dixi, tarn

horribilem fore Dei vindictam, ut obtegat ipsos formido,

deinde ut obruat pudor et probrum eorum vultus:

deinde, ut more gentium sibi incidant cutem,

et induant saccos tanquam homines perditi.

19. Et argentum swum per compila proiicient, et

aurum ipsorum in disiectionem erit: (alii vertunt immunditiem),

argentum eorum, et aurum eorum non

poterit ad liberandum ipsos in die excandescentiae

Iehovae: animam suam non satiabunt, et viscera sua

non replebunt, quia offendiculum iniquitatis ipsorum

fuit.

Nunc denuntiat propheta tantam fore desperation

em in populo, ut obliviscatur auri et argenti.

Nam scimus magis de istis accessionibus sollicitos

esse homines, quam de propria vita. Aurum nisi

in usum accommodetur nihil habet in se pretiosum:

videmus tarnen ut maior pars cupiditate lucri ita

ardeat, ut se proiiciat in certa mortis pericula.

Quam multi enim vitam suam negligunt, ut acquirant

praedam? ergo ubi aurum contemnitur, certum

est homines attonitos esse metu et anxietate, ita

ut exuant omnes naturae sensus. Id intelligit propheta,

quum dicit proiecturos aurum in plateas, quia

si putarent se fore superstites, et si qua spes vitae

esset residua, haud dubie aurum suum et argentum

reconderent. Ubi autem aurum proiicitur, certum

est, quemadmodum dixi, omnia esse plena desperationis.

Aurum eorum, inquit, erit in proiectionem.

Sic enim potius interpretor quam immunditiem.

îVU significat immunditiem, significat etiam menstrua

et 8eparationem. Si quis separationem vertere

malit, non contendo, modo intelligamus Iudaeos

pro nihilo ducturos aurum suum, ita ut libenter ab

eo se séparent. Scimus enim homines ita affixos

esse auro et argento, ut non minus ipsis doleat

eripi quod tantopere amant, quam si quis avelleret

ab ipsis propria viscera. Sed proiectionis nomen

clarius erit, et respondebit etiam priori membro.

Adiungit, non poterit aurum et argentum eorum servare

ipsos in die excandescentiae Iehovae. Hie propheta

perversam eorum confidentiam deridet qui

putabant se fore tutos, quod muniti essent magnis

opibus. Nam quantisper homines vident se protectos

esse praesidiis, nihil metuunt: et non. facile

ipsis excutitur talis securitas. Hac de causa igitur

Ezechiel pronuntiat aurum et argentum Iudaeis fore

inutile, quum Deus excanduerit contra ipsos. Et

simul oblique perstringit eorum socordiam, quia

spernebant iudicia Dei, eo quod ad tempus illis

parceret. Ideo commémorât venturum diem excandescentiae

Dei: tunc dicit, non saturabunt animas suas,

et viscera sua non replebunt. Hic significat fore

ditissimos etiam quosque famelicos. Si qua penuria

vulgus urgeat, qui tarnen habent pecuniam domi

nunquam esuriunt: deinde ut plurimum divites

habent omne genus. annonae reconditum in suis

cellis et horreis. Propheta autem dicit talem fore

penuriam, quae etiam involvat ipsos divites, ita ut

non habeant cibum ad se reficiendos. Ratio tandem

subiicitur, quia offendiculum iniquitatis ipsorum

fuit. Quidam generaliter accipiunt hoc membrum,

quod tunc impingent Iudaei propter suam iniquitatem,

id est, tunc tempus erit recipiendae mercedis.

Deus enim visus fuerat ipsis ignoscere, et non respicere

ad tot iniquitates, quibus ipsum provocaverant.

Dicit autem illo die fore offendiculum, si

sensus ille placeat. Sed malo cum aliis restringere

ad ipsam pecuniam, quod scilicet nihil proderit

aurum et argentum, eo quod fuerit offendiculum iniquitatis,

hoc est, fuerit materia vel occasio peccandi:

et hanc sententiam confirmât proximus versus,

ubi dicit,

20. Et decus omamenti sui in superbiam posuit

ipsum, et imagines abominationum suarum, et spurcitiarum

suarum fecerunt ex illo: propterea posui illis

(vel dedi illis) in proiectionem.

Non dubito quin aliis verbis confirmet Ezechiel

quod iam docuit, nempe argentum populi fore in

proiectionem, eo quod indigne abusus illo fuerit

tarn ad luxuriam et vanas pompas quam ad superstitiones.

Exponunt quidem 1HJ7 '2S de templo: et

certe fateor, templum fuisse summum decus Iudaeis,

quo poterant gloriari si rite et pure illic coluissent

Deum. Deus ergo Iudaeos decoravit eximia gloria,

quum apud ipsos templum voluit sibi erigi, quod

esset tanquam domicilium eius terrestre. Sed non

video cur haec verba trahamus ad templum, quia

propheta sermonem suum contexit. Loquutus autem

est de auro et argento :. dixit nullum fore usum

auri et argenti, quia per lutum quisque proiiciet,

nempe ubi spem omnem vitae et salutis abiecerint.

Iam continuât eandem sententiam: ostendit legitimum

usum auri et argenti: erat, inquit, decus omamenti

eius. Nam quidquid largitur Deus hominibus

testimonium est paterni eius favoris. Ergo refulget

in nobis Dei liberalitas quum locupletat nos suis

donis. Sic igitur divitiae sunt decus omamenti, ita

et corporis sanitas, et honores, et quidquid tale est.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!