25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

407 PRAELECTIONES 408

9. Die, Sic dicit dominator Iehovah, An féliciter

aget? (vel, ut vulgo loquuntur, an prosperabitur?)

annon radices eius evéllet? et fructum eius succidet?

et siccabit omnes surculos germinis ipsius, ut arefiat

(ut arescat) et non in brachio magno, et populo multo

ad tollendum (est nomen, sed ponitur loco infinitivi,

ad tollendum ipsam, vel ad ipsam tollendam) e ro>

dicibus suis.

10. Et ecce plantata: an prosperabitur? (hoc est,

an prospère aget, vel féliciter, vel an habebit prosperum

successum? nam prosperari non satis latinum

est verbum, nisi ducatur a verbo prosperare

quod Horatius usurpât: et ita sit passivum): annon

quum attigerit (vel percusserit, nam utrumque significat:

quum ergo attigerit vel percusserit) ipsam

ventus orientalis arescendo arescet, super areas (vel

sulcos) plantationis suae arescet?

Hie pronuntiat Deus fieri non posse, ut vitis

ilia diutius floreat, et proférât fructum. Nam plantata

fuerat ut delitesceret sub praesidio aquilae:

alio se contulit. Nihil igitur superest, nisi ut prior

aquila ulcisoatur iniuriam sibi factam: haec summa

est verborum: ideo dicit an féliciter succedet? Annon

evellet radices eius, et fructum eius succidet?

nempe aquila. Sumit enim Ezéchiel principium

illud, vitem illam non potuisse aliter servari, quam

virtute et auxilio aquilae, quae ipsam plantaverat.

Nunc quum ab ea transient ad alteram aquilam,

dicit propheta instare ingratae viti interitum: arefaciet,

inquit, omnia folia germinis eius, et ita arescet,

idque non in brachio magno, neque in populo multo.

Certum quidem est, Nabuchadnezer instructum fuisse

ingenti exercitu quum descendit in Iudaeam. Sed

propheta intelligit, etiamsi Nabuchadnezer adduceret

exiguam manum duntaxat, non posse tarnen regem

Zedechiam consistere, quia manet ilium interitus

ob perfidiam et defectionem, ut postea dicetur. Per

concessionem ergo loquitur propheta, quasi diceret

solo flatu posse arefieri Zedechiam cum toto populo :

quia non poterat manere salvus nisi humorem duceret

a radice sua. Atqui transtulerat alio radicem.

Hinc igitur pronuntiat Ezechiel fieri non posse quin

statim arescat. Non igitur in populo multo, ut tollat

earn a radicibus ipsius. Sponte enim iam sibi praeciderat

radices Zedechias quum sua levitate transierat

ad regem Aegypti : ecce inquit, plantata fuerat,

sed an féliciter succedet? quasi diceret, frustra spe-,

rare Zedechiam salutem, ex quo sibi earn ademit

sua perfidia. Et ideo subiicitur ilia similitudo venti

orientalis. Quum ergo percusserit ipsam ventus

orientalis, annon arescendo arescet etiam super sulcos

germinis sui? hoc est, quam vis habeat sulcos unde

sperat perpetuum humorem ? Artificio enim, ut

dictum fuit, irrigua erat Aegyptus: et propheta

depingit nobis talem statum Zedechiae ac si rex

Aegypti vitem foveret aquae ductu. Super areas

suas inquit, vel super sulcos suos arescet ubi earn

percusserit ventus orientalis. Scimus autem ventum

orientalem corrumpere in ilia regione fruges: et

ita fit saepe eius mentio in malam partem. Nunc

sequitur,

11. Et fuit sérmo Iéhovae ad me, dicendo,

12. Die quaeso (die nunc) domui rebélli (vel

amarae) annon cognoscitis quid hoc sit? die, Ecce

venit rex Babylonis Hierosolymam, et abstulit regem

eius, et proceres eius, et adduxit eos ad se Babylonem.

13. Et sumpsit e semine regio, et percussit cum eo

foedus, et descender e fecit (adduxit) ad iusiurandum:

et fortes terrae accepit,

14. Ut esset regnum humile, ac ne se efferret,

ut servaret foedus suum, ut staret in ipso.

15. Et rebellis fuit ei ad mittèndum (hoc est,

mittendo) nuntios suos in Aegyptum, ut darentur

équités, et populus multus. An féliciter aget? an

evadet qui hoc fecit? et qui irritum fecit foedus an

evadet? (copula enim hic abundat, vel accipitur pro

nota interrogationis). s

16. Vivo ego, dicit dominator léhovdh, Si non

in loco regis qui regnare fecit eum, cuius sprevit iusiurandum,

et cuius irritum fecit foedus cum ipso, in

medio Babylonis moriatur.

Nunc subiicitur explicatio allegoriae. Omissa

igitur figura, ostenditDeus quid hactenus aenigmatice

proposuerit. Diximus autem allegoriam spectasse

in hune finem, ut Iudaei adiieerent animum

paulo diligentius ad doctrinam prophetae.

Nam si trito et vulgari sermone usus esset, scimus

quam secure contemnere solid fuerint omnes obiurgationes

et minas. Aenigma autem quum suspensas

teneret eorum mentes, simul excitavit: et

ita praeparati fuerunt ad hanc doctrinam excipiendam,

quae nunc sequitur. Dicit ergo Deus regem

Babylonis venisse Hierosolymam. Haeo ratio quosdam

induxit, ut Libanum putarent metaphorice

vocari Hierosolymam, sed falso, ut iam diximus.

Solum quamdiu figurata loquutus est propheta,

oportuit partes ita inter se aptari, ut arbor et eius

rami haberent aliquam similitudinem cum aquila.

Venit ergo rex Babylonis Hierosolymam, et accepit

inde regem, et proceres, eosque abduxit Babylonem.

Etsi autem debebant satis moveri Iudaei simplici

narratione: Deus tarnen hic eos perstringit, quia

videbat quantopere alioqui socordes essent. Vocat

primum domum rebellem: deinde interrogat, annon

agnoscant quid hoc sibi velü? Est autem haec species

exprobrationis, quasi Deus obiieeret illis stuporem:

quoniam aenigma illud non ita obsourum

erat, quin posset illis venire in mentem quod acciderat,

nisi destituti fuissent ratione et iudicio

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!