25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

43 PRAELECTIONES 44

14. Et animalia currebant, et revertébantur instar

fulguris (utitur quidem alia voce, sed quae idem

significat pï3 et p"ia idem sunt: significant tarn

fulgur quam corruscationem).

Hie clarius explicat propheta quod poterat

alioqui esse obscurum. Dicit igitur animalia cursitasse,

et fuisse reversa instar fulguris: qui bus verbis

haud dubie significat summam celeritatem in animalibus.

Pulgur enim (quemadmodum Christus

utitur ilia comparatione ubi loquitur de suo adventu)

egreditur ab una parte mundi, et statim ad oppo-

8itam pénétrât. Quum ergo tanta sit fulguris celeritas,

ut quasi momento cursitet per coelorum immensitatem,

hac ratione dicit propheta animalia

cucurrisse, et fuisse reversa instar fulguris: quasi

diceret, quameunque in partem Deus vellet impellere

animalia illa, fuisse prompta ad obsequium:

sicuti diximus angelos praesto esse, ut Dei mandata

exsequantur: sed non possum us capere summam

illam pernicitatem, quae est in eorum oursu, nisi

hac comparatione fulguris. Iam videmus quam

bene haec duo inter se consentiant, animalia non

fuisse reversa, et fuisse reversa: non fuerunt reversa,

ut iam dixi, doneo ad metam perventum

esset: quia etiam si multa impedimenta occurrant,

Deus tarnen perrumpit, ut eius actiones nunquam

intercidant. Diabolus quidem conatur suis obstaculis

Deum cogère ad retrocedendum: sed hic propheta

ostendit, ubi Deus aliquid statuit, promptos esse

angelos ad mundum gubernandum, et tan tum esse

in illis vigorem, ut pergant ad extremum usque,

nempe quatenus virtutem suam Deus illis inspirât.

Postea sequitur,

15. Et adspexi animalia (hoc est quum adspicerem

animalia), ecce rota una in terra prope animalia

ad quatuor ad faciem cuiusque.

Descendit nunc propheta ad rotas, quae coniunctae

erant anitnalibus. Habuit igitur unumquodque

animal rotam duplicem, ut postea videbimus,

hoc est rotam unam implicitam rotae. Quod

non 8imul uno intuitu propheta cognovit rotas stare

prope animalia, hoc ad magnitudinem visionis referri

debet. Quamvis enim esset attentus, et haud

dubie Deus spiritu intelligentiae ipsum donasset:

denique quamvis esset quodammodo receptus in

coelum: tarnen in eo convictus fuit suae infirmitatis,

quod non potuit semel complecti tantam visionem.

Deinde admonitus etiam fuit huius admirabilis

arcani, ut maiore reverentia attenderet ad

totum spectaculum. Dicit ergo quum oculos haberet

deßxos in animalia, statim apparuisse rotas. Utitur

quidem singulari numéro, sed satis postea déclarât

fuisse quatuor rotas. Et tollit nunc omnem dubi-

tationem, ecce, inquit, rota una. Quomodo rota

una? nempe prope animalia ad quatuor ad faciem

cuiusque. Videmus ergo fuisse rotam singulis animalibus.

Hoc facile ex verbis prophetae colligitur.

Dixi autem heri quid Deus repraesentare voluerit

servo suo, et nobis etiam per has rotas, nempe

conversiones quae subinde apparent in mundo. Nam

si consideramus qualis sit mundi conditio, merito

terram comparant mari, et quidem tempestuoso.

Sicuti ergo mare obnoxium est diversis ventis, et

procellae hinc inde excitantur: ita etiam quoniam

nihil est in mundo stabile aut tranquillum, conditio

mundi est quaedam versatio continua, quemadmodum

si rota curreret. Prope angelos stabant rotae,

quia scilicet arcana Dei inspiratione gubernatur

mundus. Ubi videntur temere et caeco impetu

volvi omnia, Deus tarnen habet ministros suos, qui

tempèrent motus omnes, ita ut in illis nihil sit

turbulentum, vel incompositum. Haec igitur ratio

est cur rotae ambulaverint, et steterint prope angelos,

ut iterum statim repetet. Iam sequitur,

16. Adspectus rotarum, et opus (hoc est artificium

vel forma) sicut adspectus Tharsis et similitudo

unius ad quatuor (hoc est, erat quaedam aequabilis

proportio inter quatuor rotas, ut una aliis

prorsus esset similis) et adspectus earum, et forma

(vel opus, vel artificium ipsarum) quemadmodum si

rota esset in medio rotae.

Iam propheta numéro plurali dicit fuisse quatuor

rotas. Colorem dicit fuisse similem lapidi pretioso.

Hieronymus vertit mare, quia mare Tharsis

vocatur quod spectabat versus Ôiliciam, respectu

Iudaeae. Sed nescio cur color marinus vel caeruleus

illi placuerit. Atque ut illud dem us, tamen

vox ista non reperitur simpliciter pro colore caeruleo.

Atqui Tharsis est lapis pretiosus, quemadmodum

patet ex 28. capite Exodi (v. 20), et aliis

pluribus locis. Verterunt Graeci chrysoliton : sed

nescio an recte, neque etiam magnopere interest.

Teneamus duntaxat fuisse lapidem pretiosum, cuius

color erat exquisitus, ita ut posset oculos ad se

trahere. Et ita voluit Deus sub rotarum figura

proponere suo prophetae aliquid terrenum: interea

autem voluit simul attollere mentem eius colore

illo: quia inde potuit propheta statuere non esse

vulgares rotas, neque confectas ex ligno, aut ex

terrena materia, sed esse rotas coelestes. Color

igitur hic debuit abstrahere animum prophetae ita

ut 8ciret patefieri sibi coelorum arcana. Tanquam

adspectus TJiarsis, inquit: postea, simïlitudo unius

cuiusque ad quatuor. Posset hoc referri ad animalia,

quemadmodum quidam hallucinati sunt. Sed minime

dubito, quin propheta hic doceat fuisse ita inter se

pares rotas, ut una ab aliis non differret. Haec

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!