25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

495 PRAELECTIONBS 496

Non dubium est quin Deus continuet eandem

doctrinam. Hinc ergo colligimus datas fuisse leges

non bonas populo, ubi se addixit varus erroribus,

et Dei loco idola sua quae fabricaverat coluit: ideo

subiicitur, pollui ipsos in muneribus suis. Hoc autem

ideo additum fuit a propheta, ne exciperent Iudaei

se tarnen non prorsus abiecisse Dei cultum. Miscebant

enim (ut ante vidimus, et paulo post repetet

propheta) caeremonias legis cum figmentis gentium:

hoc modo putabanfc se erga Deum belle defungi,

quamvis adderent suas mixturas. Hie propheta

occurrit, et praecidit ansam tergiversationi ipsorum,

quod scilicet polluti fuerint etiam in suis muneribus,

quia nihil fuit sincerum vel purum, quum ita corrumperent

praecepta Dei suis commentis. Utcunque

ergo quotidie munera sua obtulerint, et professi

fuerint se offerre vero Deo: nihil tarnen hoc modo

adepti sunt, quia, ut dictum fuit, abominatur Deus

eiusmodi mixturam, neque ferre potest ut colatur

pro arbitrio hominum, sed vult filios suos simplioiter

contentos esse suis mandatis. Nunc videmus

quorsum tendat consilium prophetae: Deus ipsos

polluit in muneribus suis, hoc est, reddidit ipsorum

munera tanquam foetida, utcunque putarent se officio

suo satisfacere. Quare? nempe inquit, quum

traiicerent quidquid aperit vulvam. Hie speciem

unam duntaxat propheta attingit, sed per synecdochen

désignât omnes superstitiones, quibus vitiabant

Iudaei purum Dei cultum. Fuit autem superstitio

haec plus quam detestabilis, traiicere filios suos

et lustrare, ut eos idolis consecrarent. Sed tantum

de primogenitis loquitur Deus hoc loco, ut crimen

magi8 exaggeret. Lustratio quidem ilia fuit generalis:

sed quia Deus sibi addixerat primogenitos,

et voluerat certo pretio redimi, et ea in re volebat

celebrari memoriam redemptionis, quod scilicet incolumes

evaserant primogeniti Israel, imo omnes

foetus primogeniti animalium quum e medio tolleret

primogenitos Aegypti, eos ipsos qui specialiter devoti

erant et sacri Deo, traiicere, et idolis offerre,

nonne prodigiosum fuit? Videmus ergo prophetam

non frustra hic loqui de primogenitis. Ut perderem

ipsos, inquit, et cognoscant quod ego sim Iehovah.

Hie ostendit Deus se gradatim fuisse progressum

ad ultimam vindictam, et hac ratione magis convictus

fuit populi stupor, quod interea nunquam

reputavit manifesta eius itidicia. Si Deus subito e

coelo et uno impetu vindictam suam exsereret, non

mirum esset, homines reddi attonitos: sed ubi spatium

Ulis concedit, et inducias, ut per otium secum

expendant: et interea non uno tantum modo, sed

pluribus ipsos admonet, ut resipiscant, si manent

semper iidem, neque tanguntur ullo sensu, hac socordia

ostendunt se prorsus esse desperatos: idque

nunc intelligit propheta. Sed quod addit, ut cognoscant

quod ego sim Iehovah, significat quia non

agnitus fuit pater a Iudaeis, se fore ipsorum iudicem,

ut cogantur velint nolint sentire formidabilem

eius potentiam quam spreverunt. Quoniam hac de

re plura ante diximus, nunc levius praetereo. Notandum

tarnen est illud, Deum a reprobis cognosoi,

quia ubi paterna eius bonitas diu ab ipsis contempt a

fuit, tandem apparet iudex, invitos trahit ad suum

tribunal, et exsequitur suam vindictam, ut effugere

nequeant. Sequitur,

27. Propterea loquere ad domum Israel, ßi hominis,

et die Ulis, Sic dicit dominator Iehovah, Adhuc

in hoc contumeliosi in me fuerunt patres vestri

praevaricando in me praevaricatione.

28. Nam introduxi (copula enim sie resolvi

debet) in terram pro qua sustuleram manum meam

ad dandum earn ipsis: et viderunt omnem collem excelsum,

et omnem arborem frondosam: et sacrificarunt

ülic sacrificia sua, et obtülerunt ülic irritationem oblationis

suae, et posuerunt ülic odorem bonae fragrantiae

suae, et fuderunt ülic sua libamina.

Nunc descendit ad populi scelera, quibus pro-»

vocatus fuit Deus, postquam terra Chanaan potiti

sunt, utpote qui tarn sedulo admoniti Deum tarnen

contempserint. Conqueritur ergo hoc sibi fuisse

nimis probrosum, quod postquam eos manuduxerat

in possessionem haereditatis promissae, non tarnen

destiterint quasi data opera insultare contra ipsum.

Puerat iam haec contumelia intolerabilis, quum in

deserto apud eos nihil profecerat. Erat enim haec

obtestatio satis séria ad ipsos promovendos, In decretis

patrum vestrorum ne ambuletis: ego Deus

ve8ter, legem meam servate. Quum ergo Deus sub

obsequium suum eos colligeret, cuius fuit superbiae

non attendere ad illam obtestationem, sed persequi

suam vesaniam? Verum crimen longe fuit atrocius,

quum tandem ingressi sunt terram Chanaan, et tot

victorias adepti, quod experimentis senserant non

reputarunt, Deum suam potentiam déclarasse, quo

eos melius devinetos teneret. Quotquot enim bénéficia

in ipsos contulit Deus, totidem vineula fuerunt,

quibus magis ac magis adstringebantur. Non frustra

igitur cum ipsis nunc expostulat, quod contumelia

affectus fuerit, dum, inquit, mentiti sunt mihi, vel

transgressi sunt in me. Hoc non fuit simplex crimen,

neque perfidia duntaxat, sed quasi se ipsos

oblectarent proterve insultando. Nam ppa significat

exprobare, contumelia afficere, convitiari. Deus

ergo hoc verbo exprimere voluit quasi deliberatam

populi insolentiam, dum ita improbe in eum surrexerunt,

ac si conspuèrent in eius faciem. Summa

est, non fuisse duntaxat foedifragos et rebelies,

quum terram Chanaan contaminarent suis superstitionibus:

sed quasi ad petulantiam proiectos, ut

Deum ex professo contumelia afficerent. Postquam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!