25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

195 PRAELECTIONES 196

data quum sisterent se coram altari. Hie autem

locus notatu digaus est, quia admonet quam sollicite

excipere nos oporteat omnes Dei minas, quae

ut plurimum apud nos frigent. Ut ergo discamus

expergefieri a torpore nostro, hie quasi in speculo

nobis proponitur coniunctio vindictae Dei cum minis.

Simul enim ac loquutus est, videmus fuisse

in eius conspectu sex Tiros, qui armati erant et

instructi ad urbem diruendam. Prophetae autem

voluit Deus ostendere hanc visionem, quia negotium

erat cum duro et stupido populo, ut ante vidimus.

Vox igitur Dei fuit quasi ultima denuntiatio: quemadmodum

si quis tuba clangat, et denuntiet nullam

fore spem veniae nisi statim se dedat hostis. Sic

ergo clamavit Deus voce magna, sed non fuit hoc

inane terriculamentum, quia simul adiunxit ipsam

exsequutionem, dum apparuerunt sex viri coram

altari. Altäre autem aeneum vocat quod Solomo

exstruxerat ex quadratis lapidibus. Neque enim

poterat altare aeneum sufficere: sed respicit ad

primam originem. lam dicit inter illos fuisse virum

unum indutum veste linea. Non ponitur hie in turba,

quasi fuerit unus ex reliquis, sed separatur, quia

distincta est eius ratio. Vir ergo hie haud dubie

sustinuit personam angeli: et satis tritum est in

scriptura, angelos ubi sumpserunt visibilem form am

Tocari homines: non quod re ipsa homines fuerint,

sed quia Deus induit ipsos talibus formis, quoties

visum fuit. Quidam restringunt hoc ad Christum,

quorum sententiam non prorsus repudio. Sed quia

propheta nullas apponit insignes notas, ideo malo

accipere generaliter de quolibet angelo. Dicit ergo

fuisse inter Chaldaeos, qui parati erant ad exsequendam

Dei vindictam, virum unum indutum lineis

vestibus. Tribuitur angelis semper aliqua nota quae

ipsos ab hominibus discernât. Vestis linea fuit tunc

in singulari ornatu. Et sacrifici papales ut fuerunt

simiae imitati sunt perperam morem ilium in suis

superliciis, quae vocant. Sed quum solerent sacerdotes

indui vestibus lineis, ideo angelus etiam oblatus

fuit prophetae sub tali habitu. lam pergamus,

quia ex proximo versu patebit quorsum facta fuerit

angeli illius mentio.

3. Et gloria Dei Israel adscendit (vel sublata

est) a Çherub super quern residebat (ad verbum,

lam ostendit propheta quorsum adiunctus fuerit

angelus Ghaldaeis, nempe qui fraenum illis iniiceret,

ne promiscue et absque delectu saevirent contra

electos et reprobos. Est autem hie insignis locus,

quia ex eo primum discimus Deum efficaciter minari

impiis, ita ut habeat ministros semper praesto

ad obsequium: deinde etiam incredulos militare sub

Dei auspiciia, et régi eius nutu, et nihil agere nisi

pro ipsius arbitrio. Neque enim frustra dicuntur

Ohaldaei venisse ad templum, ut se sisterent coram

Dei altari. Non refertur quidem id in eorum laudem,

quasi sponte Deo paruerint, vel propositum

ipsis fuerit operas suas eius mandato addicere: sed

agitur hic de arcana Dei Providentia. Quamvis

ergo Ohaldaei laxaverint fraena suae libidini, neo

putaverint se gubernari divihitus : Deus tarnen hic

pronuntiat esse sub sua manu, ac si ipsos haberet

conductitios milites: quemadmodum dicitur Satan

comparui8se inter filios Dei: non fuit hoc voluntarium

obsequium, sed quia non potuit, quidquid

machinaretur, aggredi sanctum virum lot», nisi Dei

iussu. Pilii Dei longe alio modo apparent, nempe

ut liberale obsequium offerant, quemadmodum cupiunt

ipsum solum regnare. Verum quamlibet magnum

sit discrimen inter filios Dei, et Satanam, ae

omnes reprobos: hoc tarnen in genere verum est,

Satan et reprobos parère Deo. Hoc ergo secundo

discendum est. Sed tertio docemur Deum nunquam

temere exercere suam vindictam, quin parcat suis

electis. Hac ratione habuit angelum in clade

Hierosolymae, qui opponeret veluti clypeum Chaldaeis,

ne ultra grassari posset eorum crudelitas,

quam placebat Deo, siouti iterum paulo post videbimus.

Ideo dixi locum esse insignem, quia ubi

Deus profert irae suae signa, coelum quodammodo

obnubilatur, et illic terrentur imo pavore attoniti

exanimantur fidèles non minus quam increduli. Nam

quod ad externum statum nihil etiam differunt alii

ab aliis. Quia ergo obiicitur terror filiis Dei, qui

omnem sensum gratiae Dei obscuret in rebus adversis,

ideo diligenter haec doctrina tenenda est,

nempe quum Deus laxat habenas furiosis hominibus,

ut omnia dissipent, evertant et in nihilum

redigant, semper angelos esse coniunctos, qui occulto

fraeno cohibeant eorum intemperiem, quibus alioqui

nulla esset moderatio. Dicit ergo gloriam Dei

Israel adscendisse a Cherub ad Urnen. Gloriam Dei

accipit pro ipso Deo, ut colligere promptum est ex

proximo versu. Dicit enim Iehovam ipsum loquu-

quae erat super ipsum) ad Urnen äomus: et clamavit tum esse. Sed haec loquutio optime convenit, quia

ad virum indutum vestibus lineis, cuius atramentarium non potest a nobis comprehendi Deus, nisi quatenus

scrïbae in lumbis erat.

se attemper at ad nostrum modulum. Quia ergo

4. Et dixit îehovah ad ipsum, Transi per me­ Deus in se incomprehensibilis est, neque apparu it

dium urbis, per medium Hierosdlymae: et signa Signum prophetae suo qualis est (quando ne angeli quidem

super frontes virorum qui gemunt, et clamant super ferunt immensam gloriae eius magnitudinem, multo

omnibus abominationibus quae patrantur in medio eius. minus mortalis homo) sed quatenus sciebat expedire :

ideo propheta sumit hie gloriam eius pro ipso, hoc

est visionem quae signum vel symbolum erat prae-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!