25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

69 IN EZEOHIELIS PROPH. CAP. IL 70

inter ipsos. Hio rursus hortatur Deus servum suuin

ad perseverantiam, qualiscunque sit eventus laboris.

Nam si ex animi sententia non succedit, proclives

sumus ad desperationem. Deus autem vult nos

pergere in officii nostri cursu, etiam si infeliciter

omnia cédant. Caeterum ostendit aliquem fore laboris

fructum, utcunque populus pro sua pravitate

reiiciat quidquid dictum fuerit. Nam haec cogitatio

frangit animos servorum Dei, ubi nullam cernunt

utilitatem sui laboris. Semper enim cupimus facere

aliquod operae pretium. Deus ergo hie significat

alium esse doctrinae fructum, quam ut hominibus

8alutem adferat: nempe quia hoc modo tollitur

omnis praetextus erroris, et detegitur eorum impietas;

qui libenter integumenta captarent. Hypocritae

enim etiam si volontés et scientes pereant, tamen

existimant se excusabiles, nisi Deus lucem doctrinae

suae opponat. Summa igitur est, quam vis non

prosit Israeliti8 doctrina prophetae, fore tamen utilem

alio modo, nempe quia sentient tandem fuisse apud

eos prophetam. Hoc modo nnllus est defectus, quemadmodum

quidam existimant abruptum esse sermonem

prophetae. Videtur enim déesse principale

verbum, ubi dicit ipsi si audierint, et si destiterint:

quia domus rebellionis ipsi, et cognoscent quod fuerit.

DiximuB enim copulam debere in adversativam

resolvi, quod tunc tamen cognoscent: nee efficient

Bua pervicacia, quin Deus ipsos convictos teneat.

Discamus autem ex hoc loco, quamvis impii furiose

conentur respuere doctrinam Dei, ipsos tamen nihil

aliud con8equi, nisi ut suam malitiam magis' ac

magis prodant. Et hinc etiam discamus pretiosam

esse Deo suaïn doctrinam, nee ferre posse ut a nobis

spernatur. Oontemptus ergo coelestis doctrinae

nunquam impune cedet improbis: quia perinde est

ac si pedibus calcarent inaestimabilem thesaurum.

Qui destituuntur lege et prophétie non tamen effugient

Dei manum, quia sufficit illis cohscientia ad

tollendam excusationem. Sed ubi Deus homines

ad se invitât, et propius ad ipsos accedit, et peculiari

modo se ipsum offert illis in patrem et doctorem:

si respuant tarn praeclarum beneficium, certe eorum

ingratitudo ultima severitate digna est. Quoties

ergo Deus excitât nobis prophetas, et fidèles doctrinae

suae ministros, veniat nobis in men tern quod

hie dicitur: nisi amplectamur tale beneficium, nos

tandem cognituros fuisse nobis prophetam, quia Deus

horribilem vindictam exiget de contemptu tantae

suae humanitatis. Nunc sequitur,

6. Et tu, fill hominis, ne timeas ab illis, et a

sermonibus eorum ne timeas, quia rebelles sunt (est

quidem aliud. verbum quam D'TllQ : sed vertunt

rebelles: forte aliud significat quia non est in communi

UBU apud Hebraeos), et spinae tecum (erga te)

et cum scorpionibus tu habitas: a sermonibus eorum

ne timeas, et a facie ipsorum ne frangaris, quia domus

rebellis ipsi (sunt).

Hic rursus praecipit Deus servo suo, ut fortiter

perrumpat, etiam si populus claudat sua malitia et

improbitate omnes aditus. Quia autem saepe metu

territi deficimus, icfèo prophetam suum armât Deus

inexpugnabili fiducia contra minas populi: deinde

contra omnes sermones qualescunque sint. Rationem

non aliam adfert, nisi quia sunt domus rébellionis,

vel sunt gens rebellis et pervicax. Diximus

autem, quamvis primo intuitu videri possit illud

frigidum, tamen sufficere ad servos Dei animandos

dum statuunt Deum nihil temere praecipere: ubi

autem agnoscunt placere Deo, ut verba sua consumant

apud surdos, hoc modo non desinunt partibus

suis defungi, quamvis frustra se fatigent quoad

mundum. Iam ubi etiam accedit illa cogitatio,

Deum staturum ab ipsorum parte, duplicatur fiducia

et animo8itas. Ita fit ut contemptis omnibus

minis et terroribus, audacter exsequantur suum

officium. Hac igitur ratione nunc dicit, tu fili hominis

ne timeas ab ipsis, et a sermonibus eorum ne

timeas. Per sermooes non simpliciter minas intelligo,

sed etiam calomnias, quibus scimus gravatoB

fuisse servos Dei. Hypocritae enim insurgunt magna

confidentia, et queruntur sibi fieri iniuriam: deinde

proterve etiam ingerunt nomen Dei: quemadmodum

hodie papistae non tantum minas evomunt, quibus

nos conturbent: sed fastuose iactant se esse ecclesiam,

et hoc confirmant perpétua successione: deinde

ecclesiam nunquam deseri a spiritu sancto:

ergo fieri non posse ut unquam Deus ipsos deseruerit.

Videmus ergo domesticos hostes Dei non

tantum minaciter loqui contra Dei servos, sed simul

adducere multos falsos praetextus, quibus onerent

veros et fidos prophetas invidia et odio. Utcunque

ergo aliquid coloris habeant taies calumniae, quemadmodum

iniuste. nos premunt hostes veritatis:

Deus inbet nos pergere invicta fortitudine. Ne

timeas ergo ab ipsis, inquit, et ab ipsorum sermonibus.

Et quoniam paulo post repetitur eadem loquutio,

hinc colligimus Deum non aliquid vulgare

proferre. Observatu igitur dignum est, quod Deus

semel et bis pronuntiavit non esse metuendos sermones

eorum, qui iactant se esse ecclesiam Dei, et

non dubitant petulanter obiieere sacrum eius nomen

quasi per ludibrium. Quum ergo autore Deo spernere

liceat eiusmodi sermones, non est cur hodie

papistae nos deiieiant, quum plenis buccis détonant

nomen ecclesiae et autoritatem apostolicam. Neque

enim tribuitur Deo iustus honor, nisi in ordinem

cogatur omnis mundi altitudo, ut sola doctrina,

quae profecta est ex ore Dei, emineat. Iam adiungit,

quia, vel tamen: nam particula haec causalis

potest adversative resolvi, utcunque sint rebelles,

5*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!