25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

231 PRAELECTIONES 232

tanquam spumas eiici, vel tanquam carnes foetidas,

quibus non reperitur olla, in qua elixentur. Videmus

ergo prophetam hie lepide cum ipBÎs agere, et

ludere contraria facetia. Sed interea ipsos letaliter

vulnerat, dum ostendit in suum exitium ita

petulanter fuisse iocatos, quum iactarent Ieremiam

sibi ipsi esse adversum. Confirmât igitur vaticinium

Ieremiae: et tarnen non interpretatur, quia proprie

et clare loquutus fuerat Ieremias, quum diceret

ipsos fore carnem. Perinde enim hoc volebat ac

si pronuntiaret Deus se ipsos consumpturum in

media urbe: factum est, quemadmodum ante vidimus:

sed sparsit per aerem aliquos ex pbpulo,

alios autem gladio, alios vero fame interfecit. Quidquid

sit, semper Taticinium Ieremiae reperietur

verum, quod scilicet Deus coxerit Iudaeos igne

chaldaico. Sed quoniam perverterant doctrinam

illam, propheta nunc non respicit quid voluerit Ieremias,

sed ostendit eos nihil proficere dum ita cum

Deo tergiversantur. Vos, inquit, non eritis caro,

sed interfeoti vestri fuerunt caro: replevistis ollam,

hoc est urbem interfectis, nunc vobis non est locus.

Quid ergo restât, nisi ut Deus vos eiiciat tanquam

carnem foetidam? Neque coquet vos, inquit, neque

elixabit in olla: sed ubi profiigaverit vos in longinquam

terram, illic vos consumet. None ergo videmus

quantam perniciem sibi accersiverint Iudaei,

dum tantam iocandi licentiam sumpserunt, ut facete

ridèrent prophetias. Dicit ergo ipsos replevisse urbem

interfectis. Non intelligit palam iugulatos fuisse

homines Hierosolymae, sed comprehendit hac loquendi

forma omnes iniustitiae species. Scimus

enim homicidas coram Deo censeri quicunque miseros

homines opprimunt, evertunt suis fortunis,

exsugunt sanguinem innoxium. Quum igitur ononis

violentia coram Deo sit caedes, merito dicit urbem

fuisse repletam interfectis. Poterant excipere

Iudaei, se nemini vim intulisse: non poterant quidem

in conspectu hominum convinci: sed quum

grassata eousque esset inter ipsos iniquitas, ut

miseris hominibus non parcerent quin eos crudeliter

affligèrent, dicit urbem plenam fuisse interfectis. lam

adiungit, quum urbs plena sit carne, non esse ampliu8

illis locum. Nunc ostendit quamvis praedixerit

Ieremias ipsos coquendos esse igne chaldaico,

tarnen eousque progressos in sceleribus, ut indigni

sint qui in urbe coquantur. Manet igitur vos, inquit,

gravior Dei vindicta, quoniam non desinitis

eius iram magis ac magis provocare. Sequitur,

8. Gladium timuistis, et gladium adducam super

vos, dicit dominator Iehovah.

9. Et eiiciam vos e medio eius, et iradam vos

in manum extraneorum, et exercébo in vobis indicia.

10. Et gladio cadetis: ad terminum Israel iudicabo

vos, et scietis quod ego sim Iehovah. •

11. Ipsa non erit vobis in ollam: et vos non

eritis (subaudienda est negativa) in medio eius in

carnem: in termino Israel iudicabo vos.

Haec omnia simul contexere oportet, quia rem

unam duntaxat pluribus verbis propheta exsequitur.

Primo denuntiat gladio perituros, quum sibi a gladio

timuerint. His verbis admonet, etiam si Deus extrahat

ipsos ab urbe, tarnen non fore irritum Ieremiae

vaticinium, quia scilicet Chaldaei ipsos consument,

ac si olla ad ignem ebulliret. Denique

ostendit quam frivolum fuerit cavillum illud quum

dicerent, Si simus caro, manebimus igitur in olla.

Atqui propheta ostendit non ita pueriliter cavillandum

esse cum Deo, quia quum ostenderet ollam

servo suo Ieremiae, nihil aliud voluit quam Iudaeos

perituros, quoniam venturi erant Chaldaei, qui ipsos

consumèrent. Atqui prophetiam converterant in

alienum sensum, idque data opera: et putabant se

esse acutos et lepidos, quum ita corrumperent coelestem

doctrinam. Primo igitur dicit propheta,

gladium timuistis, et cadetis in gladium. Postea

addit modum, Ego, inquit, adducam gladium super

vos, quem timuistis. Dicit, extraham vos e medio

eius. Hie modum déclarât, nempe quod producet

ipsos in apertum campum, ut illic .facilius iugulentur.

Si quis excipiat, hoc modo non fuisse elixatos

in urbe, responsio facilis est, Deum scilicet non

restrinxisse suam vindictam ad unam duntaxat

speciem poenae, quum ita loquutus est per Ieremiam.

Scimus enim ut varie prophetae iudicium

Dei proponant, et ita sumant subinde novas figuras.

Quoniam ergo non semper eodem modo prophetae

docent, non mirum est si, quum breviter ostenderet

propinquam Dei vindictam Iudaeis, usus fuerit ilia

similitudine : cadetis inquit, in gladio, et in termino

Israel iudicabo vos. Hic clarius exprimit quod nuper

attigi. Fuit quidem Dei iudicium, quum extracti

fuerunt Iudaei ab urbe in qua putabant sibi

esse tranquillum nidum. Ubi ergo in exsilium violenter

tracti sunt, iam exercuit in ipsis Deus sua iudicia

: et ex quo privavit eos patria, iam tunc coepit

esse ipsorum iudex. Sed hie de graviore iudicio

verba facit. Tametsi ergo Deus iam coopérât Iudaeos

castigare ubi ipsos urbe expulit: tarnen severius

ipsos tractavit in finibus Israel: quia ubi ventum

est in conspectum regis babylonici, tunc vidit

rex filios suos iugulari: deinde ipse excaecatus fuit,

et tandem tractus in Chaldaeam: proceres omnes

occisi. Et hinc coniicere licet fusum fuisse populi

sanguinem absque deleotu. Nunc ergo tenemus

quid velit Deus, ubi minatur se iudicaturum ipsos

in finibus Israel, hoc est extra patriam. Denique

hie duplicem poenam denuntiat, primo quod Deus

ipsos eiiciet Hierosolyma in qua delitiabantur, et in

qua dioebant sibi fore longam adhuc habitationem,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!