25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

505 IN EZEOHIELIS PROPH. CAP. XX. 506

68t sentire primo quam non esset excusabilis sua

impietas, et contumacia: deinde quum experientia

simul didicit, Deum minime esse placatum, quia

rursus aecensa fuerat eius ira. Apud Isaiam paulo

aliter loquitur. Tenite iudicemur, inquit, disceptabo

yobiscum. Nam paratus illic est causam suam agere

quasi ex aequo. Sed tandem summa hue redit,

litem definiri, ubi constat populum non immerito,

sed ob sua scelera a Deo castigari. Sic ergo

diseeptavit cum patribus in deserto Aegypti, nempe

quia omnes privavit terrae ingressu. Deinde quia

saepius poenas sumpsit de murmuribus, de coneupiscentia

perversa, de libidine ipsorum, de idololatria,

et aliis sceleribus. Hinc discamus, quoties apparent

aliqua signa irae Dei, ipsum diseeptare nobiscum.

Non possumus autem contumaciter resistendo

quidquam proficere. Ergo unicum istud

restât, ut eulpam deprecemur. Sequi tur,

37. Et transite faciam vos sub virga, et adducam

vos in vinculo foederis.

Prosequitur eandem doctrinam, quod scilicet

populum non sinet diffluere, quia eum acquisierat:

quasi diceret fore semper suos, velint nolint. Et

tarnen videtur hie promittere quod ipsis optabile

erat, nempe ut tanquam gregem suum recenseat.

Id enim est traiieere sub virga. Nam !23ty, hie

non significat seeptrum, neque baculum quo peroutitur

qui deliquit, sed aeeipitur pro pedo pastoris.

Est igitur sumpta similitudo a pastore, qui

gregem suum numerat ac recenset: et haec loquutio

saepiu» oecurrit. Summa est, quia Deus semel

acquisivit populum illum, non posse iure suo fraudari.

Imaginati quidem fuerant exsuies se fore liberos,

si delerent ex animis suis et memoria nomen

veri Dei, et se polluèrent inquinamentis gentium.

Deus autem ex opposito pronuntiat, sicuti pastor

ores suas agnoscit, et numerum supputât, et sub

pedo suo transire facit, ac si quis rex exercitum

suum lustraret: ita se eos numeraturum nec passurum

quemquam sibi eripi, quin omnes absque exceptione

asserat sub sua ditione. Nunc ergo tenemus

sensum verborum: unde rursum colligimus,

nihil aliud consequi omnes praefractos homines sua

duritie quam ut Deus re ipsa ostendat dominium

quod semel sumpsit sibi non posse ullo modo eripi.

Ita hic locus docet qualis merces omnes apostatas

maneat, qui se putant emancipari, ubi belluino more

ad impietatem se proiiciunt: quia Deus tandem sub

virga ipsos transire faciei, hoc est, vocabit, et coget

ad reddendum rationem, ac si professio fidei ipsorum

cordibus esset quodammodo instar cauterii inusta.

Dicit in vinculis foederis, sed alio seDsu quam Hoseas

(11, 4) nominat vinculum dilectionis. Illio

enim de reconciliatione agitur: sed hoc loco non-

dum promittit Deus se fore exorabilem Israelitis.

Ergo vinculum foederis nominat constantiam sui foederis,

quantum ad ipsum pertinet Est autem apta

similitudo, quia Deus populum suum devinxerafc

sibi ea lege, ut undique eircumdarentur vinculis.

Ergo quum petulanter errabant sicuti bestiae indomitae,

Deus tarnen habuit occulta foederis sui vincula,

hoc est, habuit perseverantiam foederis sui,

qua factum est ut tandem omnes illos ad se colligeret,

non ut illis dominaretur tanquam pater, sed

ut gravius animadverteret in ipsorum defectionem.

Subest enim hic tacita comparatio inter gentes et

Israelites. Gentes enim quia nunquam propius ad

Deum accesserant vagatae sunt in sua licentia

absque modo. Sed alia fuit ratio populi electi.

Foedus ergo in eum finem valuit, ut Deus ipsos

constrictos teneret etiam si totus orbis evaderet.

Sequitur,

38. Et purgabo (vel eligam) e vobis rebelles et

perfidos in me: e terra hàbitationum suarum educam

impios, et ad terram Israel non ingredientur : et

cognoscetis quod ego Iehovah.

Prosequitur adhuc quod coepit dicere, nempe

Deum non passurum ut impune ita se contrahant

exsuies, ex quo eos sibi adoptaverat. Deinde quia

obstricti erant beneficio redemptionis, quamvis putarent

se quasi procul remotos esse a Dei conspectu,

postquam eiecti fuerant in exsilium, dicit se fore

prae8entem, ut ipsos colligat e terra hàbitationum

ipsorum, hoc est, ubicunque erunt dispersi, ut tarnen

ipsos educat. Alii iutelligunt hic inclusam esse

promissionem gratiae, quia dicitur, purgabo ex vobis.

Sed istud eligere (sic enim potius verto) vel discernere

non alio spectat, quam ut Deus protrahat

in lucem qui putabant se adeptos esse latebras,

quibus eius oculos fugerent. Quamvis ergo secure

sibi promitterent exemptionem ab imperio Dei, ex

opposito pronuntiat ipsos falli, quia poterit ad unum

usque omnes colligere, deinde ex terris hàbitationum,

hoc est, etiam si dispersi sint in diversa loca.

Quod autem simpliciter minetur Deus satis patet

ex secunda parte versus, non venient, inquit, in terram

Israel, et cognoscetis quod ego sim Iehovah. Confirmât

enim quod ante vidimus, ubi permissa illis

fuerit libertas, non ideo tarnen fore Dei ecclesiam,

quia alia ratione dominabitur, ut scilicet tanquam

sceleratos severe castiget. Non venient ergo in terram

Israel, hoc est, manebunt et putrescent in deserto,

quemadmodum scimus fuisse ill am gravissimam

poenam, quum Deus iuravit exceptis duobus,

nempe Caleb et Iosue, neminem venturum in terram

Chanaan. Sic etiam hoc loco, liberabo vos, hoe est,

ubi patebit vobis in patriam reditus, videbitur

quaedam lux nova affulsisse: sed cogitate quid pa-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!