14.07.2013 Views

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

178 MAGISTEI GODEFBIDI DE FONTIBTJS

Ad aliud per quod probatur quod est affectiva non proprie activa, dicendum

quod, ut 264 dictum est, non possunt poni plures fines scientiarum

quara [Cod. P, fol. 300 V b

] praedicti. Unde dicunt 265 aliqui quod, licet

tota speculatio 266 theologiae in vita ista et contem- [Cod. Q, fol. 164 V a ]

platio etiam in vita beata, sint 267 propter dilectionem Dei finaliter, hoc

tamen non facit scientiam 268 esse afïectivam 269 nec practicam. Sed nihi-

lominus débet dici 27 ° simpliciter speculativa dicentes quod quaedam est

operatio voluntatis quae ab ipsa perficitur extra se in aliud extendendo vel

transeundo, sicut est qualibet actio directa 271 in finem. Alia est quae ipsam

voluntatem perficit quam intra se 272 elicit et per quam fini ultimo se coniungit.

Scientia ergo quae considérât de operatione voluntatis primo modo est prac-

tica ;

quia proprium est practicae dirigere talem actionem .Sed scientia quae

considérât de 273 opère voluntatis secundo modo est speculativa, cuius est

voluntati obiectum suae operationis praesentare ut in ipsum voluntas sua

operatione tali solum tendat. Hoc modo operatio voluntatis bene est finis

huiusmodi scientiae. Nec tamen per hoc 274 débet dici 27S practica vel etiam

affectiva.

Sed istud non valet ; quia

licet quae isti ponunt essent bene dicta 276 ,

per illa tamen nullo modo declaratur quod non débet haec scientia dici affec-

tiva ; sed

solum quod non débet 277 dici proprie activa 278 ; quia, licet illa

operatio quae est voluntatis eo quod a voluntate causata vel imperata magis

proprie dicatur practicum vel agibile quoddam quam alia operatio voluntatis,

qua voluntas intra perficitur, huiusmodi 279 tamen operatio voluntatis veris-

sime et propriissime et formaliter affectio 28 ° potest dici. Et secundum hoc

scientia considerativa talis operationis et aliorum quorumcumque propter

ipsam affectiva posset dici 281 .

Praeterea talis distinctio non valet ad declarandum quod haec scientia 2S2

non débet dici activa, posito quod ipsa principaliter consideret dilectionnem

283 Dei et alia propter ipsam, quia 2M operatio voluntatis respectu obiecti

non est nisi quoddam velle bonum amato cognito vel ipsum amare 285 vel

complacere quoddam in cognito [Cod. P, fol. 301 R a ].

Aut ergo huiusmodi actus voluntatis sunt respectu Dei cogniti secundum

quod cognitus vel secundum quod est ahquod bonum secundum se et

propter se diligendum. Si primo modo sic potest dici quod propter taies actus

non dicitur scientia nisi speculativa ; quia illi actus non sunt propter se

nec 286 propter se condiderantur ; sed sunt propter cognitionem vel ad ipsam

cognitionem conséquentes ;

et illud quod in talibus est de ratione amicitiae

débet referri ad amorem concupiscentiae. Qui enim Deum diligit vel vult ei

bonum secundum quod cognitus, vult 287 hoc ei propter ipsam cognitionem

quae ab ipso habet esse et perfectum esse 288 . Et 289 similiter si complacet

ahcui Deus secundum quod cognitus, complacentia talis est principaliter in

ipsa cognitione.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!