14.07.2013 Views

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

14 MAGISTRI GODEFEIDI DE FONTIBUS

ipsam materiam simul cum ista quantitate perficientem ; quia, cum entitas

materiae non sit nisi quaedam potentia in génère substantiae, unde dicit

Commentator (2) quod materia substantiatur per posse, ideo illud quod

primo et per se dicit actualitatem materiae non est nisi forma substantialis.

Unde materia non potest intelligi in actu nisi per [Cod. V, fol. 185 V a ] actum

substantialem primo et per se ; et sic necessario primus actus potentiae sub-

stantialis quae est materia est actus simpliciter sicut materia est potentia

simpliciter ; et est forma substantialis. Et quicquid advenit post, est eius actus

secundum quid et accidentalis. Et est ordo talis quod materia considerata

ut subiectum formae primo et per se perficitur per formam substantialem,

quae sola nata est reducere hanc potentialitatem materiae ad actualitatem ;

deinde materia cum forma subiectum est omnium accidentium.

Ad intelligendum ergo quomodo potest dici quod buiusmodi dimensiones

aliquo modo praecedant formam substantialem, est notandum quod si con-

sideretur materia sub ratione qua subiectum est et 13 rationem subiecti habet

respectu formae substantialis simpliciter, sic non potest aliquid intelligi praecedere

ipsam formam in materia ; quia forma se ipsa primo et per se et immédiate

perficit potentialitatem materiae ;

sed si consideretur materia ut subiectum

plurium formarum in actu vel 14 ut subiectum transmutabile de forma in

formam, sic oportet aliquo modo quantitatem esse priorem forma substantiali,

non sic quidem quod sint 15 priores dimensiones secundum naturam forma

receptibili in materia sive pluribus formis simul natis esse in materia in entitate

quae ipsi formae debetur secundum esse substantiarum 16 simpliciter, sed sic

quod sunt naturaliter priores non solum quam forma, sed etiam quam ipsa

materia in esse [Cod. P, fol. 248 V b ] divisibili materiae quod est materiam

simul habere plures partes eiusdem rationis ;

et ita etiam quantitas est prior

naturaliter quam forma in quantum materia praesupponitur ut subiectum

plurium formarum. Sicut etiam alias dictum est de quantitate determinata

respectu 17 substantiae compositae in actu per formam determinatam 18 [Cod.

R, fol. 182 V a ]. Nam cum dimensiones indeterminatae et quantitas simpliciter

sint 19 causa in hoc quod est substantiam esse divisibilem et actu divisam in

plures partes maxime eiusdem rationis, et causa prior est causato, necesse

est eas praesupponi et esse priores naturaliter quantum ad hoc esse divisibile

substantiae. Sed esse substantiae compositae naturaliter prius est in ratione

subiecti et causae materialis omni quantitate quae est in ea.

Nec est inconveniens quod secundum illud esse cuius causa est accidens

formaliter sit prius naturaliter secundum rationem causae formalis ; quia

ubique naturaliter est causa prior 20 effectu vel causato ; et sic 21 etiam substantia

composita est prior 22 simpliciter in génère causae materialis omni

quantitate [Cod. Q, fol. 138 V b ].

Sed si consideretur materia secundum transmutationis rationem sive

prout illa 23 materia habet rationem transmutabilis, est intelligendum quod

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!