14.07.2013 Views

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

]6 MAGISTRI GODEFRIDI DE FONTIBUS

fundatur alia in illa. Et huiusmodi quantitas dicitur quantitas indeterminata,

[Cod. P, fol. 249 R b

] quia manet sub diversis dimensionibus terminatis

quae sunt [Cod. R,fol. 182 Vb ] quantitates secundum quas aliquid occupât

locum. Et secundum hoc volunt dicere isti qui hoc ponunt quod potest salvari

augmentum et diminutio in speciebus sacramenti nec est motus sine mobili

per hoc quod eaedem dimensiones interminatae subiciuntur maioribus vel

minoribus dimensionibus determinatis.

Sed videtur quod huiusmodi quantitas indeterminata non potest poni

praecedere formam in materia, quia tune non separaretur a materia talis

quantitas nisi forma substantialis, quam naturaliter praecederet, separaretur ;

et sic forma substantialis cum materia, inter quae quasi médium ordinem

naturae tenet huiusmodi quantitas, non possent converti in aliquid aliud,

huiusmodi quantitate 33 sine istis rémanente, cum tamen isti 34 ponant quod

est in sacramento altaris talis quantitas, non autem forma substantialis.

Hoc etiam patet per hoc quod dictum est supra, quod oportet primum

actum in materia esse formam substantialem. Si autem non praecedat formam

naturaliter sed materia secundum se et per se est subiectum 35 formae, nihil

videtur facere quantitas talis ad hoc quod materia pugilli terrae possit esse

sub decem pugillis aquae et materia unius pugilli aquae [Cod. Q, fol. 139R a ]

non potest fieri sub forma unius pugiUi terrae. Ex quo enim in ordine materiae

ad formam non intelligitur aliquid médium in ratione subiecti, talis quantitas

nihil facit ad id quod dictum est.

Si ergo quantitas aliquid faciat in materia respectu formae, hoc est quod

facit quod, quia materia divisibilis est et actu divisa, simul potest esse subiectum

plurium formarum. Huiusmodi autem divisibilitas est per quantitatem

indeterminatam primo modo praedicto. Et quia cum est quanta potest esse

subiectum transmutationis de forma ad formam, ideo, ut praedictum est, in

materia requiritur talis quantitas. Cum ergo materia comparetur ad formam

duobus modis : uno modo in ratione subiecti ; et ad hoc quod subiciatur uni

formae et per eam informetur, non requiritur nisi ipsa essentia materiae ;

ad hoc autem quod simul pluribus formis informetur, requiritur quod sit 36

divisibilis, immo actu divisa modo supradicto ; alio vero modo comparatur

ad formam in ratione transmutabilis ad illam 37 ; et ad hoc requiritur

[Cod. P, fol. 139 Va — l quod sit aliquid quantum ;

videtur quod sine

causa ponitur alia quantitas in materia quam modo supradicto. Et ideo

fictio 38 est dicere quod immo est ibi quaedam alia quantitas interminata ;

quia, cum quantitas prima divisione dividatur in continuam et discretam,

et non sit discreta, oportet quod sit continua. Sed omnis talis est quam communiter

dicimus quantitatem indeterminatam vel terminatam 39 secundum

intellectum supra tactum.

Item non videtur possibile quod in eodem sint simul diversae quantitates

vel continuae vel discretae vel cuiuscumque condicionis, quia 40 qua ratione

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!