14.07.2013 Views

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

Les Quodlibets Onze, Douze, Treize et Quatorze - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

20 MAGISTRI GODEFRIDI DE FONTIBUS

subiecto maneat in sua entitate quae est ipsa 89 extensio cui natum est con-

venire maius et minus, sicut secundum eam fieret transmutatio si esset in

subiecto, poterit etiam fieri huiusmodi transmutatio in illa existente sine

subiecto.

Est tamen circa hoc intelligendum quod illud secundum quod fit primo

et per se transmutatio in proposito non est omnino sine subiecto, quia huiusmodi

transmutatio fit secundum variationem secundum rarum et densum ;

ista autem variatio etiam fit secundum variationem secundum calidum et

frigidum et ad huiusmodi 90 transmutationem sequitur extensio vel contractio

quantitatis ; et sic quasi per accidens et 91 ex consequenti fit transmutatio

secundum quantitatem. Et secundum hoc, quia illud secundum quod primo

et per se fit haec mutatio non est sine subiecto, potest dici quod hic 92 non est

motus omnino sine mobili. Quia tamen illud quod hic 93 ponitur pro subiecto

eius secundum quod per se fit transmutatio, etiam transmutatur et suae

transmutationi 94 non potest subiectum assignari, ideo ratione huius 95 dicitur

motus esse sine mobili in proposito.

Licet ergo sub quantitate non sit aliquid [God. P, fol. 250 V b ] unum

et idem secundum rem aliter se habens nunc et prius secundum aliquam

formam et sic non sit motus secundum completam rationem sibi secundum

cursum naturae convenientem, quia tamen ad essentiam motus principa-

liter pertinet ipse fluxus formae vel ipsa forma secundum esse suum in

fieri, et hoc in proposito invenitur ; ideo licet non sit unum subiectum

ahter se habens nec etiam unum accidens sed accidens aliud et aliud,

quia tamen illud accidens non sic est aliud et aliud 96 quod aliquando habeat

9 '

esse interruptum sic quod secundum se sit corruptum et iterum regeneratum

aliud consimile nec sic quod unum sit alteri contrarium, sed sic quod est unius

rationis secundum formam et speciem et in esse continuo, id est sine inter-

ruptione licet secundum quoddam fieri succesivum conservatur, hoc non 98

impedit quin possit dici habere rationem motus.

Ad aliud dicendum quod sicut in potentia subiecti erat ut ab agente

creato post minorera quantitatem introduceretur maior sine creatione " et

hoc in ipso subiecto, ita etiam in quantitate a subiecto separata quod fit mi-

raculose virtute Dei infinita illam 10° sic sine subiecto reservante, absque alio

novo miraculo 101 remanet haec vis ut post minorem consimiliter fiât ab agente

modo naturali et sine creatione maior sine subiecto, quae fieret 102 in subiecto

si esset. Et est ibi terminus a quo [Cod. 0, fol. 139 V b ] minor quantitas secundum

aliquem gradum a quo incipit motus, terminus ad quem quantitas

maior secundum alium determinatum gradum ad quem stat huiusmodi trans-

mutatio. Motus autem 103 vel transmutatio est fluxus quantitatis indeterminatae

inter istos gradus determinatos habens esse inter illos secundum

gradus quasi infinitos et indeterminatos [Cod. R, fol. 183 V b ] inter medios

non existentes in actu simpliciter sed secundum successionern et in actu

permixto potentiae. Sed si fieret aliqua quantitas sic secundum se quod nec

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!